Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 6 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
6.1
EPISTOLA VI.(Erasm., I, 5; Pamel., VII; Rig., Baluz., Paris., VI; Oxon., Lips., XIII.) AD ROGATIANUM PRESBYTERUM ET CAETEROS CONFESSORES.
6.1
ARGUMENTUM.-- Rogatianum et caeteros confessores exhortatur ad disciplinam observandam, ne qui Christum voce confessi fuerant, operibus abnegare viderentur: obiter increpans quosdam eorum qui, extorres facti ob fidem, in patriam tamen injussi reverti non verebantur, atque hoc est quod Cyprianus infra dicit, Epistola XV, extorribus quando oportuit objurgationem non defuisse: nam in secessu scriptam hanc Epistolam patet.
6.1
Cyprianus Rogatiano presbytero et caeteris confessoribus fratribus salutem. Et jampridem vobis, fratres charissimi ac fortissimi, litteras miseram, quibus fidei et virtuti vestrae verbis exultantibus gratularer, et nunc non aliud in primis vox nostra complectitur quam ut laeto animo frequenter ac semper gloriam vestri nominis praedicemus. Quid enim vel majus in votis meis potest esse vel melius quam cum video confessionis vestrae honore luminatum gregem Christi? Nam, cum gaudere in hoc omnes fratres oporteat, tum in gaudio communi major est episcopi portio: Ecclesiae enim gloria praepositi gloria est. Quantum dolemus ex illis quos tempestas inimica prostravit, tantum laetamur ex vobis, quos diabolus superare non potuit.
6.2
Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri veram circa vos et simplicem charitatem, ut, qui adversarium prima hac congressione vicistis, gloriam vestram forti et perseveranti virtute teneatis. Adhuc in saeculo sumus, adhuc in acie constituti, de vita nostra quotidie dimicamus. Danda opera est ut post haec initia ad incrementa quoque veniatur, et consummetur in vobis quod jam rudimentis felicibus esse coepistis. Parum est adipisci aliquid potuisse; plus est quod adeptus es posse servare; sicut et fides ipsa et nativitas salutaris, non accepta, sed custodita, vivificat. Nec statim consecutio, sed consummatio hominem Deo servat. Dominus hoc magisterio suo docuit dicens: Ecce sanus factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. Puta hoc illum et confessori suo dicere:« Ecce confessor factus es, jam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat.» Salomon denique et Saul et caeteri multi, quamdiu in viis Domini ambulaverunt, datam sibi gratiam tenere potuerunt. Recedente ab iis disciplina Dominica, recessit et gratia.
6.3
Perseverandum nobis est in arcto et in angusto itinere laudis et gloriae; et cum quies et humilitas et bonorum morum tranquillitas Christianis omnibus congruat, secundum Domini vocem, qui neminem alium respicit nisi humilem et quietum et trementem sermones suos, tum magis hoc observare et implere confessores oportet, qui exemplum facti estis caeteris fratribus, ad quorum mores omnium vita et actus debeat provocari. Nam, sicut Judaei a Deo alienati sunt, propter quos nomen Dei blasphematur in Gentibus, ita contra Deo chari sunt per quorum disciplinam nomen Domini laudabili testimonio praedicatur, 12 sicut scriptum est, Domino praemonente et dicente: Luceat lumen vestrum coram hominibus, ut videant opera vestra bona, et clarificent Patrem vestrum qui in coelis est. Et Paulus apostolus dicit: Lucete sicut luminaria in mundo. Et Petrus similiter hortatur: Sicut hospites, inquit, et peregrini, abstinete vos a carnalibus desideriis, quae militant adversus animam, conversationem habentes inter gentiles bonam, ut, dum detractant de vobis quasi de malignis, bona opera vestra aspicientes de magnificent Dominum. Quod quidem maxima pars vestrum cum meo gaudio curat, et confessionis ipsius honore melior facta, tranquillis et bonis moribus gloriam suam custodit et servat.
6.4
Sed quosdam audio inficere numerum vestrum et laudem praecipui nominis prava sua conservatione destruere: quos etiam vos ipsi, utpote amatores et conservatores laudis vestrae, objurgare et comprimere et emendare debetis. Cum quanto enim nominis vestri pudore delinquitur, quando aliquis temulentus et lasciviens demoratur, alius in eam patriam unde extorris factus est regreditur, ut apprehensus, non jam quasi Christianus, sed quasi nocens pereat? Inflari aliquos et tumere audio, cum scriptum sit: Noli altum sapere, sed time. Si enim Dominus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Dominus noster sicut ovis ad victimam ductus est, et sicut agnus coram tondente se sine voce sic non aperuit os suum. Non sum, inquit, contumax, neque contradico. Dorsum meum posui ad flagella et maxillas meas ad palmas. Faciem autem meam non averti a foeditate sputorum. Et quisquam per ipsum nunc atque in ipso vivens extollere se audet et superbire, immemor et factorum quae ille gessit, et mandatorum quae nobis vel per se vel per Apostolos suos tradidit? Quod si non est major domino suo servus, qui Dominum sequuntur, humiles et quieti et taciturni vestigia ejus imitentur, quando quisque inferior fuerit sublimior fiat, dicente Domino: Qui minimus fuerit in vobis, hic erit magnus.
6.5
Quid deinde illud, quam vobis execrandum debet videri, quod cum summo animi nostri gemitu et dolore cognovimus non deesse qui Dei templa et post confessionem sanctificata et illustrata membra turpi et concubitu suo plus maculent, cubilia sua cum feminis promiscua jungentes, quando, etsi stuprum conscientiae eorum desit, hoc ipso grande crimen est quod illorum scandalo in aliorum ruinas exempla nascuntur. Contentiones quoque et aemulationes inter vos nullas esse oportet, cum pacem suam nobis dimiserit Dominus, et scriptum sit: Diliges proximum tuum tamquam te. Si autem mordetis et incusatis invicem, videte ne consumamini ab invicem. A conviciis etiam et maledictis, quaeso vos, abstinete, quia neque maledici regnum Dei consequuntur, et lingua quae Christum confessa est, incolumis et pura cum suo honore servanda est: nam qui pacifica et bona et justa, secundum praeceptum Christi, loquitur, Christum quotidie confitetur. Saeculo renuntiaveramus cum baptisati sumus. Sed nunc vere renuntiavimus saeculo quando tentati et probati a Deo, nostra omnia relinquentes, Dominum secuti sumus, et fide ac timore ejus stamus et vivimus.
6.6
Corroboremus nos exhortationibus mutuis, et magis ac magis proficiamus in Domino, ut, cum, pro sua misericordia, pacem fecerit, quam se facturum repromittit, novi et pene mutati ad Ecclesiam revertamur, et excipiant nos, sive fratres nostri, sive gentiles, circa omnia correctos atque in melius reformatos, et qui admirati fuerant prius in virtutibus gloriam, nunc13 admirentur in moribus disciplinam. Et quamquam clero nostro, et nuper cum adhuc essetis in carcere constituti, sed nunc quoque denuo, plenissime scripserim ut, si quid vel ad vestitum vestrum vel ad victum necessarium fuerit, suggeratur, tamen etiam ipse de sumpticulis propriis quos mecum ferebam misi vobis CCL, sed et alia CCL proxime miseram. Victor quoque ex lectore diaconus, qui mecum est, misit vobis CLXXV. Gaudeo autem quando cognosco plurimos fratres nostros pro sua dilectione certatim concurrere et necessitates vestras suis collationibus adjuvare. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse.

Intertext edge

Open linked passage

Note