Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
76.1
158 EPISTOLA LXXVII.(Erasm., III, 25. Pamel., Rigalt., Baluz., LXXVII. Paris., Oxon., Lips., LXXVI.) AD NEMESIANUM ET CAETEROS MARTYRAS IN METALLO CONSTITUTOS.
76.1
ARGUMENTUM.-- Miris praeconiis effert martyres ad metallum damnatos, singulis tormentis singula solatia pulchra antithesi opponens. In exilio autem scriptam colligere est, ex illis verbis: Nisi me ob confessionem nominis relegatum praefiniti termini arcerent.
76.1
Cyprianus Nemesiano, Felici, Lucio, alteri Felici, Litteo, Poliano, Victori, Juderi Dativo coepiscopis, item compresbyteris et diaconibus, et caeteris fratribus in metallo constitutis martyribus Dei patris omnipotentis et Jesu Christi Domini et Dei conservatoris nostri aeternam salutem. Gloria quidem vestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum atque ad complexum vestrum venire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci termini coercerent. Sed quomodo possum repraesento me vobis, et ad vos, etiamsi corpore et gressu venire non datur, dilectione tamen et spiritu venio, exprimens litteris animum meum, quo in istis virtutibus et laudibus vestris laetus exulto, participem me computans vobis, etsi non passione corporis, consortio charitatis. An ego possim tacere et vocem meam silentio premere cum de charissimis meis tam multa et gloriosa cognoscam quibus vos divina dignatio honoravit, ut ex vobis pars jam martyrii sui consummatione praecesserit meritorum suorum coronam de Domino receptura, pars adhuc in carcerum claustris sive in metallis et vinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum moras corroborandis fratribus et armandis majora documenta, ad meritorum titulos ampliores tormentorum tarditate proficiens, habitura tot mercedes in coelestibus praemiis quot nunc dies numerat in poenis? Quae quidem vobis, fortissimi ac beatissimi fratres, pro merito religionis ac fidei vestrae accidisse non miror, ut vos sic Dominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore provexerit, qui semper in Ecclesia ejus custodito fidei tenore viguistis, conservantes firmiter Dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in charitate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, vigilantiam in adjuvandis laborantibus, misericordiam in fovendis pauperibus, in defendenda veritate constantiam, in disciplinae severitate censuram. Ac, ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in vobis, etiam in confessione nunc 159 vocis et passione corporis fratrum mentes ad divina martyria provocatis, duces vos exhibendo virtutis, ut, dum grex pastores suos sequitur et quod fieri a praepositis cernit imitatur, paribus obsequiorum meritis a Domino coronetur.
76.2
Quod autem, fustibus caesi prius graviter et afflicti, per ejusmodi poenas initiastis confessionis vestrae gloriosa primordia, execranda nobis ista res non est. Neque enim ad fustes christianum corpus expavit, cujus est spes omnis in ligno. Sacramentum salutis suae Christi servus agnovit. Redemptus ligno ad vitam aeternam ligno provectus est ad coronam. Quid vero mirum si vasa aurea et argentea in metallum, id est auri et argenti domicilium, dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conversa est, locaque quae aurum et argentum dare ante consueverant, accipere coeperunt. Imposuerunt quoque compedes pedibus vestris, et membra felicia ac Dei templa infamibus vinculis ligaverunt, quasi cum corpore ligetur et spiritus, aut aurum vestrum ferri contagione maculetur. Dicatis Deo hominibus et fidem suam religiosa virtute testantibus ornamenta sunt ista, non vincula; nec Christianorum pedes ad infamiam copulant, sed clarificant ad coronam. O pedes feliciter vincti, qui non a fabro sed a Domino resolvuntur! o pedes feliciter vincti, qui in itinere salutari ad paradisum diriguntur! o pedes in saeculo ad praesens legati, ut sint semper apud Dominum liberi! o pedes compedibus et traversariis interim cunctabundi, sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri! Quantum vult hic vel invida crudelitas vel maligna, nexibus vos suis et vinculis teneat, cito a terris et poenis istis ad coelorum regna venietis. Non fovetur in metallis lecto et culcitris corpus, sed refrigerio et solatio Christi fovetur. Humi jacent fessa laboribus viscera; sed poena non est cum Christo jacere. Squalent sine balneis membra situ et sorde deformia; sed spiritaliter intus abluitur quod foris carnaliter sordidatur. Panis illic exiguus: at non in solo pane vivit homo, sed in sermone Dei. Vestis algentibus deest; sed qui Christum induit, et vestitus abundanter et cultus est. Semitonsi capitis capillus horrescit; sed, cum sit caput viri Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est quod ob Domini nomen insigne est. Omnis ista deformitas detestabilis et tetra gentilibus, quali splendore pensabitur? Saecularis haec et brevis poena quam clari et aeterni honoris mercede mutabitur, cum, secundum beati Apostoli vocem transformaverit Dominus corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae?
76.3
Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei jactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia divina. Celebratis, immo atque offertis sacrificium Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum vobis ad retributionem praemiorum coelestium profuturum, cum Scriptura divina loquatur et dicat: Sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. Hoc vos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo, et vosmetipsos sanctas atque immaculatas victimas exhibentes, sicut Apostolus adhortatur et dicit: Oro ergo vos, fratres, per misericordiam Dei, ut constituatis corpora vestra hostiam vivam, sanctam, placentem Deo, nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renovatione sensus, ad probandum quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta.
76.4
Hoc est enim quod praecipue Deo placeat, hoc est in quo majoribus 160 meritis ad promerendam voluntatem Dei opera nostra proveniant; hoc est quod solum Domino de beneficiis ejus grandibus et salutaribus fidei ac devotionis nostrae obsequia retribuant, praedicante in Psalmis et contestante Spiritu sancto: Quid retribuam, inquit, Domino pro omnibus quae tribuit mihi? Calicem salutaris accipiam, et nomen Domini invocabo. Pretiosa in conspectu Domini mors justorum ejus. Quis non libenter et prompte calicem salutis accipiat? quis non appetat gaudebundus et laetus in quo aliquid et ipse Domino suo retribuat? quis non pretiosam in conspectu Domini mortem fortiter et constanter excipiat, placiturus ejus oculis qui nos in congressione nominis sui constitutos desuper spectans, volentes comprobat, adjuvat dimicantes, vincentes coronat, retributione bonitatis ac pietatis paternae remunerans in nobis quidquid ipse praestitit, et honorans quod ipse perfecit?
76.5
Ipsius enim esse quod vincimus et quod ad maximi certaminis palmam, subacto adversario, pervenimus declarat et docet Dominus in Evangelio suo dicens: Cum autem vos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini; dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Et iterum: Ponite in cordibus vestris non praemeditari excusare. Ego enim dabo vobis os et sapientiam cui non poterunt resistere adversarii vestri. In quo quidem et credentium magna fiducia est et culpa gravissima perfidorum non credere ei qui se opem suam daturum confitentibus pollicetur, nec rursus eumdem timere qui aeternam poenam negantibus comminatur.
76.6
Quae vos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, insinuastis fratribus nostris, implentes factis quod verbis ante docuistis, futuri maximi in regno coelorum, pollicente Domino et dicente: Qui fecerit et sic docuerit, maximus vocabitur in regno coelorum. Denique exemplum vestrum secuta, multiplex plebis portio confessa est vobiscum pariter et pariter coronata est, connexa vobis vinculo fortissimae charitatis, et a praepositis suis nec carcere nec metallis separata. Cujus numero nec virgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit, quasque ad coelestem coronam gloria gemina provexit. In pueris quoque virtus major aetate annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii vestri beatum gregem et sexus et aetas omnis ornaret.
76.7
Qui nunc vobis, dilectissimi fratres, conscientiae victricis vigor, quae sublimitas animi, quae in sensu exultantia, qui triumphus in pectore, unumquemque vestrum stare ad promissum Dei praemium, de judicio Dei esse securum, ambulare in metallis, captivo quidem corpore, sed corde regnante, scire Christum secum esse praesentem, gaudentem tolerantia servorum suorum per vestigia et vias suas ad regna aeterna gradientium? Exspectatis quotidie laeti profectionis vestrae salutarem diem, et jam jamque de saeculo recessuri, ad martyrum munera et domicilia divina properatis, post has mundi tenebras visuri candidissimam lucem, et accepturi majorem passionibus omnibus et conflictationibus claritatem, Apostolo contestante et dicente: Non sunt condignae passiones hujus temporis ad superventuram claritatem quae revelabitur in nobis. Plane, quia nunc vobis in precibus efficacior sermo est, et ad impetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est, petite impensius et rogate ut confessionem omnium nostrum dignatio divina consummet, ut de istis tenebris et laqueis mundi nos quoque vobiscum integros et gloriosos Deus liberet, ut qui charitatis 161 et pacis vinculo copulati contra haereticorum injurias et pressuras gentilium simul stetimus pariter in regnis coelestibus gaudeamus. Opto vos, beatissimi ac dilectissimi fratres, in Domino bene valere et nostri semper et ubique meminisse.