Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
77.1
EPISTOLA LXXVIII.(Pamel., Rigalt., Baluz., LXXVIII. Paris., Oxon., Lips., LXXXII.) NEMESIANI, DATIVI, FELIGIS ET VICTORIS RESPONSUM AD CYPRIANUM.
77.1
ARGUMENTUM.-- Epistola haec et duae sequentes nihil aliud quam responsa continent ad epistolam praecedentem, utpote quae gratiarum actionem continent, tum pro consolatione litteraria, tum pro subsidio una misso. Ex eo autem quod tres diversae epistolae rescriptae sunt ad unicam Cypriani, colligere est in diversis metalli fodinis constitutos fuisse episcopos qui eas scribunt. Quod confirmat Epistola LXXX, ubi certi metalli fit mentio.
77.1
Cypriano fratri Nemesianus, Dativus Felix, et Victor in Domino aeternam salutem. Semper magnis sensibus pro temporis conditione litteris tuis locutus es, Cypriane dilectissime; quibus assidue lectis et pravi corriguntur et bonae fidei homines corroborantur. Dum enim non desinis tractatibus tuis sacramenta nudare, sic nos in fide facis crescere et de saeculo homines ad credulitatem accedere. Nam quaecumque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti; es enim omnibus hominibus in tractatu major, in sermone facundior, in consilio sapientior, in patientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior, et in actu bono innocentior. Scis ei ipse, charissime, nostrum optabile votum esse quod te videamus, doctorem et amatorem nostrum, ad coronam magnae confessionis pervenisse.
77.2
Nam, quasi bonus et verus doctor, quid nos discipuli secuti apud praesidem dicere deberemus, prior apud acta proconsulis pronuntiasti, et tuba canens Dei milites, coelestibus armis instructos, ad congressionis praelium excitasti, et in acie prima pugnans spiritali gladio diabolum interfecisti, agmina quoque fratrum hinc et inde verbis tuis composuisti, ut insidiae inimico undique tenderentur, et cadaveris ipsius publici hostis nervi concisi calcarentur. Crede nobis, charissime, quoniam non est a centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec saeculi primos impetus timuit, nec ire in exsilium recusavit, nec relinquere civitatem dubitavit, nec in deserto loco commorari horruit; et, quoniam multis documentum confessionis dedit, ipsa martyrum prior duxit. Alios enim ad martyria facienda exemplo suo provocavit; et non tantum martyrum de saeculo jam excedentium socia esse coepit, sed cum et futuris coelestem amicitiam copulavit.
77.3
Agunt ergo tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane dilectissime, quod litteris tuis laborantia pectora recreasti, fustibus vulnerata membra curasti, compedibus pedes ligatos resolvisti, semitonsis capitis capillaturam adaequasti, tenebras carceris illuminasti, montes metalli in planum deduxisti, naribus etiam fragrantes, flores imposuisti, et tetrum odorem fumi exclusisti. Fecit autem et prosecutum ministerium tuum et Quirini dilectissimi nostri quod per Herennianum hypodiaconum, et Lucianum et Maximum et Amantium acolytos distribuendum misisti quaecumque necessitatibus corporum defuerant expediri. Simus ergo orationibus nostris alterutrum adjutores, et rogemus, sicut mandasti, ut Deum et Christum et Angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. Optamus te, domine frater 162, semper bene valere et nostri meminisse. Saluta omnes qui tecum sunt. Omnes nostri qui nobiscum sunt te amant et salutant, et videre desiderant.