Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
79.1
163 EPISTOLA LXXX.(Pamel., Rigalt., Baluz., LXXX. Paris., Oxon., Lips., LXXIX.) FELICIS, JADERIS, POLIANI, ET CAETERORUM MARTYRUM RESPONSUM AD CYPRIANUM.
79.1
ARGUMENTUM.-- Martyres supra dicti subsidium a Cypriano transmissum grati agnoscunt.
79.2
Cypriano charissimo et dilectissimo Felix, Jader, Polianus, una cum presbyteris et omnibus nobiscum commorantibus apud metallum Siguense, aeternam in Domino salutem. Resalutamus te, frater charissime, per Herennianum hypodiaconum, Lucianum et Maximum fratres nostros fortes et incolumes adjuvantibus orationibus tuis; a quibus accepimus oblationis nomine non minimam quantitatem una cum litteris tuis quas scripsisti, in quibus dignatus es de verbis coelestibus nos tamquam filios confortare. Et Deo Patri omnipotenti per Christum ejus gratias egimus et agimus quod sic confortati et corroborati sumus per tuam allocutionem, petentes de animi tui candore ut nos assiduis orationibus tuis in mente habere digneris, ut confessionem vestram et nostram, quam Dominus in nobis conferre dignatus est, suppleat. Saluta omnes qui tecum commorantur. Optamus te, frater charissime, in Deo semper bene valere. Felix scripsi. Jader subscripsi. Polianus legi. Dominum meum Eutychianum saluto.