Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
7.1
EPISTOLA VII.(Erasm., IV, 4; Pamel., VIII; Oxon., Lips. XI; Rigalt., Baluz., Paris., VII.) AD CLERUM, DE PRECANDO DEO.
7.1
ARGUMENTUM.-- Ejusdem fere est argumenti cum duabus praecedentibus, praeterquam quod hic ad preces exhortetur assiduas.
7.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus fratribus salutem. Quamquam sciam, fratres charissimi, pro timore quem singuli debemus Deo, vos quoque illic assiduis orationibus et enixis precibus instanter incumbere, admoneo tamen et ipse religiosam sollicitudinem vestram ut ad placandum atque exorandum Dominum, non voce sola, sed et jejuniis et lacrymis et omni genere deprecationis ingemiscamus. Intelligendum est enim et confitendum pressurae istius tam turbidam vastitatem, quae gregem nostrum maxima ex parte populata est et adhuc usque populatur, secundum peccata nostra venisse, dum viam Domini non tenemus, nec data nobis ad salutem coelestia mandata servamus. Fecit Dominus noster voluntatem Patris, et nos non facimus Domini voluntatem, patrimonio et lucro studentes, superbiam sectantes, aemulationi et dissensioni vacantes, simplicitatis et fidei negligentes, saeculo verbis solis et non factis renuntiantes, unusquisque sibi placentes et omnibus displicentes. Vapulamus itaque ut meremur, cum scriptum sit: Servus autem ille qui cognoscit voluntatem domini sui, et non paruerit voluntati ejus, vapulabit multis. Quas autem plagas, quae verbera non meremur, quando nec confessores, qui exemplo caeteris ad bonos mores esse debuerant, teneant disciplinam? Itaque, dum quosdam insolenter extollit confessionis suae tumida et inverecunda jactatio, tormenta venerunt, et tormenta sine fine tortoris, sine exitu damnationis, sine solatio mortis, tormenta quae ad coronam non facile dimittant, sed tamdiu torqueant quamdiu dejiciant; nisi si aliquis, divina dignatione subtractus, inter ipsa cruciamenta profecerit, adeptus gloriam non termino supplicii, sed velocitate moriendi.
7.2
Haec patimur delicto et merito nostro, sicut praemonuit divina censura dicens: Si dereliquerint legem meam et in judiciis meis non ambulaverint, si justificationes meas profanaverint et praecepta mea non observaverint, visitabo in virga facinora eorum et in flagellis delicta eorum. Virgas igitur et flagella sentimus, qui Deo nec bonis factis placemus, nec pro peccatis satisfacimus. Rogemus de intimo corde et de tota mente misericordiam Dei, quia et ipse addidit dicens: Misericordiam autem meam non dispergam ab eis. Petamus, et accipiemus; et si accipiendi mora et tarditas fuerit, quoniam graviter offendimus, pulsemus, quia et pulsanti aperietur, si modo pulsent ostium preces, gemitus et lacrymae nostrae, 14 quibus insistere et immorari oportet, etsi sit unanimis oratio.
7.3
Nam quod magis suasit et compulit ut has ad vos litteras scriberem, scire debetis, sicut Dominus ostendere et revelare dignatus est; dictum esse in visione: Petite, et impetratis; tunc deinde praeceptum plebi assistenti ut pro quibusdam personis designatis sibi peterent, in petendo autem fuisse dissonas voces et dispares voluntates, et vehementer hoc displicuisse illi qui dixerat, Petite, et impetratis, quod plebis inaequalitas discreparet, nec esset fratrum consensio una et simplex et juncta concordia, cum scriptum sit, Deus qui inhabitare facit unanimes in domo, et in Actis Apostolorum legamus, Turba autem eorum qui crediderant anima ac mente una agebant; et Dominus sua voce mandaverit dicens: Hoc est mandatum meum, ut diligatis invicem. Et iterum: Dico autem vobis quoniam, si duobus ex vobis convenerit in terra, de omni re quamcumque petieritis continget vobis a Patre meo qui in coelis est. Quod si duo unanimes tantum possunt, quid si unanimitas apud omnes esset? Quod si secundum pacem quam nobis Dominus dedit universis fratribus conveniret, jampridem de divina misericordia impetrassemus quod petimus, nec tamdiu in hoc salutis et fidei nostrae periculo fluctuaremus. Immo vero, nec venissent fratribus haec mala, si in unum fraternitas fuisset animata.
7.4
Nam et illud ostensum est, quod sederet paterfamilias, sedente sibi ad dexteram juvene; qui juvenis, anxius et cum quadam indignatione subtristis, maxillam manu tenens, moesto vultu sedebat. Alius vero in sinistra parte consistens rete portabat, quod se mittere, ut circumstantem populum caperet, minabatur. Et cum miraretur quid hoc esset ille qui vidit, dictum est ei juvenem qui ad dexteram sic sederet, contristari et dolere quod praecepta sua non observarentur; illum vero in sinistra exultare quod sib daretur occasio ut a patrefamilias potestatem sumeret saeviendi. Hoc prius longe ostensum est, quam tempestas vastitatis hujus oriretur. Et vidimus impletum quod fuerat ostensum, ut, dum Domini praecepta contemnimus, dum datae legis mandata salutaria non tenemus, facultatem nocendi inimicus acciperet, minus armatos et ad repugnandum minus cautos jactu retis operiret.
7.5
Oremus instanter et assiduis precibus ingemiscamus. Nam et hoc nobis non olim per visionem, fratres charissimi, exprobratum sciatis, quod dormitemus in precibus, nec vigilanter oremus. Et Deusutique, qui quem corripit diligit, quando corripit ad hoc corripit ut emendet, ad hoc emendat ut servet. Excutiamus itaque et abrumpamus somni vincula, et instanter ac vigilanter oremus, sicut Paulus apostolus praecipit dicens: Instate orationi vigilantes in ea. Nam et Apostoli orare diebus ac noctibus non destiterunt, et Dominus quoque ipse disciplinae magister et exempli nostri via frequenter et vigilanter oravit, sicut in Evangelio legimus: Exiit in montem orare, et fuit pernoctans in oratione Dei. Et utique quod orabat orabat ille pro nobis, cum peccator ipse non esset, sed aliena peccata portaret. Adeo autem pro nobis ille deprecabatur ut legamus alio loco: Dixit autem Dominus ad Petrum: Ecce Satanas postulavit ut vos vexaret quomodo triticum. Ego autem rogavi pro te ne deficiat fides tua. Quod si pro nobis ac pro delictis nostris ille et laborabat et vigilabat et precabatur, quanto nos magis insistere precibus et orare, et primo ipsum Dominum rogare, tum deinde per ipsum Deo Patri satisfacere15 debemus? Habemus advocatum et deprecatorem pro peccatis nostris Jesum Christum Dominum et Deum nostrum, si modo nos in praeteritum peccasse poeniteat, et confitentes atque intelligentes delicta nostra, quibus nunc Dominum offendimus, vel de caetero nos ambulare in viis ejus et praecepta ejus metuere spondeamus. Pater nos corrigit et tuetur, stantes tamen in fide et pressuris atque angustiis, scilicet Christo ejus firmiter adhaerentes, sicut scriptum est: Quis nos separabit a dilectione Christi? pressura, an angustia, an persecutio, an fames, an nuditas, an periculum, an gladius? Nihil horum potest separare credentes, nihil potest avellere corpori ejus et sanguini cohaerentes. Persecutio ista examinatio est atque exploratio pectoris nostri. Excuti nos Deus voluit et probari, sicut suos semper probavit; nec tamen in probationibus ejus aliquando auxilium credentibus defuit.
7.6
Denique ad minimum famulum suum et in delictis licet plurimis constitutum et dignatione ejus indignum, tamen ille pro sua circa nos bonitate mandare dignatus est.« Dic illi, inquit, securus sit, quia pax ventura est; sed quod interim morula est, supersunt adhuc aliqui qui probentur.» Sed et de victu parco et sobrio potu divinis dignationibus admonemur; scilicet ne vigore coelesti sublime jam pectus illecebra saecularis enervet, vel ne largioribus epulis mens gravata minus ad preces orationis evigilet.
7.7
Dissimulare haec singula et apud conscientiam meam solus occultare non debui, quibus unusquisque nostrum et instrui et regi possit. Nec ipsi denique apud vos hanc epistolam teneatis occultam, sed legendam fratribus suggeratis. Intercipere enim quibus nos Dominus admonere et instruere dignatur, ejus est qui admoneri et instrui fratrem suum nolit. Probari nos a Domino nostro sciant, nec umquam a fide qua in eum semel credidimus, praesentis pressurae conflictatione deficiant. Delicta sua singuli recognoscentes, vel modo conversationem veteris hominis exponant. Nemo enim retro attendens et superponens manum suam super aratrum aptus est regno Dei. Denique et uxor Lot, quae liberata, contra praeceptum, retro respexit, quod evaserat perdidit. Attendamus non posteriora, quo diabolus revocat, sed priora, quo Christus vocat. Oculos erigamus ad coelum, ne oblectamentis et illecebris nos suis terra decipiat. Unusquisque oret Deum, non pro se tantum, sed pro omnibus fratribus, sicut Dominus orare nos docuit; ubi non singulis privatam precem mandat, sed oratione communi et concordi prece orantes pro omnibus jussit orare. Si nos Dominus humiles et quietos, si nobis invicem copulatos, si circa iram suam timidos, si praesenti tribulatione correctos emendatosque conspexerit, tutos ab inimici infestationibus exhibebit. Praecessit disciplina, sequetur et venia.
7.8
Nos tantum, sine cessatione poscendi et cum fide accipiendi, simplices et unanimes Dominum deprecemur, cum gemitu pariter et fletu deprecantes, sicut deprecari oportet eos qui sint positi inter plangentium ruinas et timentium reliquias, inter numerosam languentium stragem et exiguam stantium firmitatem. Rogemus pacem maturius reddi, cito latebris nostris et periculis subveniri, impleri quae famulis suis Dominus dignatur ostendere, redintegrationem Ecclesiae, securitatem salutis nostrae, post pluvias serenitatem, post tenebras lucem, post procellas et turbines placidam lenitatem, pia paternae dilectionis auxilia, divinae majestatis solita magnalia, quibus et persequentium 16 blasphemia retundatur, et lapsorum poenitentia reformetur, et fortis et stabilis perseverantium fiducia glorietur. Opto vos, fratres charissimi, semper bene valere et nostri meminisse. Fraternitatem meo nomine salutate, et ut nostri meminerint admonete. Valete.