Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 130 Episto5
82.1
EPISTOLA LXXXIII.(Pam., Rigalt., Baluz., LXXXIII. Paris., LXXXI. Oxon., Lips., LXXXI.) AD CLERUM ET PLEBEM, DE SUO SECESSU, PAULO ANTE PASSIONEM.
82.1
ARGUMENTUM.-- Cum jam, sub finem vitae, ad hortos suos reverso Cypriano nuntiaretur missos esse qui se Uticam ad supplicium pertraherent, secessit. Ne vero metu mortis id fecisse crederetur, hac epistola causam reddit, ut nempe non alibi quam Carthagine, in conspectu suorum, martyrium subiret.
82.1
Cyprianus presbyteris et diaconibus et plebi universae salutem. Cum perlatum ad nos fuisset, fratres charissimi, commentarios esse missos qui me Uticam perducerent, et consilio charissimorum persuasum esset ut de hortis nostris interim secederemus, justa interveniente causa, consensi, eo quod congruat episcopum in ea civitate in qua Ecclesiae Dominicae praeest, illic Dominum confiteri et plebem universam praepositi praesentis confessione clarificari. Quodcumque enim sub illo confessionis momento confessor episcopus loquitur, aspirante Deo, ore omnium loquitur. Caeterum mutilabitur honor ecclesiae nostrae tam gloriosae, si ego episcopus alterius ecclesiae praepositus, accepta apud Uticam super confessione sententia, exinde martyr ad Dominum proficiscar, quandoquidem ego et pro me et pro vobis apud vos confiteri et ibi pati, et exinde ad Dominum proficisci, orationibus continuis deprecer et votis omnibus exoptem et debeam. Expectamus ergo hic, in secessu abdito constituti, adventum proconsulis Carthaginem redeuntis, audituri ab eo quid imperatores super Christianorum laicorum et episcoporum nomine mandaverint, et dicturi quod ad horam Dominus dici voluerit.
82.2.1
Vos autem, fratres charissimi, pro disciplina quam de mandatis Dominicis a me semper accepistis, et secundum quod me tractante saepissime didicistis, quietem et tranquillitatem tenete, nec quisquam vestrum aliquem tumultum fratribus moveat, aut ultro se gentilibus offerat. Apprehensus enim et traditus loqui debet; siquidem in nobis Dominus positus illa hora loquatur, qui nos confiteri magis voluit quam profiteri. Quid autem de caetero nos observare conveniat antequam in me super confessione nominis Dei proconsul sententiam ferat, instruente Domino in commune disponemus. Incolumes vos, fratres charissimi, Dominus noster in Ecclesia sua permanere faciat et conservare dignetur. Ita fiat per suam misericordiam.
82.2.2
167 Tres epistolae quae sequuntur inter epistolas Cypriani reperiuntur in quibusdam libris antiquis.