Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 8 · 130-episto5More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 130 Episto5
8.1
EPISTOLA VIII.(Eras., II, 6; Pamel., IX; Rig., Baluz., Paris., VIII; Oxon. Lips., X.) AD MARTYRES ET CONFESSORES.
8.1
ARGUMENTUM.-- Martyres Africae Cyprianus miris modis a constantia commendans, invitat ad perseverantiam, exemplo Mappalici eorum collegae.
8.2
Cyprianus martyribus et confessoribus in Christo Domino nostro et in Deo Patre perpetuam salutem. Exulto laetus et gratulor, fortissimi ac beatissimi fratres, cognita fide ac virtute vestra, in quibus mater Ecclesia gloriatur. Gloriata est et nuper quidem cum confessione perstante suscepta poena est quae confessores Christi fecit, extorres. Confessio tamen praesens quanto in passione fortior, tanto clarior et major in honore est. Crevit pugna, crevit et pugnantium gloria. Nec retardati estis ab acie tormentorum metu, sed ipsis tormentis magis ac magis estis ad aciem provocati, fortes et stabiles ad maximi certaminis praelium prompta devotione redistis. Ex quibus quosdam jam comperi coronatos, quosdam vero ad coronam victoriae jam jamque proximos, universos autem quos agmine glorioso carcer inclusit, pari ac simili calore virtutis ad gerendum certamen animatos, sicut esse oportet in divinis castris milites Christi, ut incorruptam fidei firmitatem non blanditiae decipiant, non minae terreant, non cruciatus ac tormenta devincant, quia major est qui in nobis est quam qui est in hoc mundo, nec plus ad dejiciendum potest terrena poena quam ad erigendum tutela divina. Probata res est certamine fratrum glorioso, qui, ad tormenta vincenda caeteris duces facti, exemplum virtutis ac fidei praebuerunt, congressi in acie donec acies succumberet victa. Quibus ego vos laudibus praedicem, fortissimi fratres? Robur pectoris vestri et perseverantiam fidei, quo praeconio vocis exornem? Tolerastis usque ad consummationem gloriae durissimam quaestionem, nec cessistis suppliciis, sed vobis potius supplicia cesserunt. Finem doloribus, quem tormenta non dabant, coronae dederunt. Quaestio gravior ad hoc diu perseveravit, non ut stantem fidem dejiceret, sed ut homines Dei ad Dominum velocius mitteret. Vidit admirans praesentium multitudo coeleste certamen, certamen Dei, certamen spiritale, praelium Christi, stetisse servos ejus voce libera, mente incorrupta, virtute divina, telis quidem saecularibus nudos, sed armis fidei credentes armatos. Steterunt torti torquentibus fortiores, et pulsantes ac laniantes ungulas pulsata ac laniata membra vicerunt. Inexpugnabilem fidem superare non potuit saeviens diu plaga repetita, quamvis, rupta compage viscerum, torquerentur in servis Dei jam non membra, sed vulnera. Fluebat sanguis qui incendium persecutionis extingueret, qui flammas et ignes gehennae glorioso cruore sopiret. O quale illud fuit spectaculum Domino, quam sublime, quam magnum, quam Dei oculis sacramento ac devotione militis ejus acceptum, sicut scriptum est in Psalmis, Spiritu sancto loquente ad nos pariter et monente: Pretiosa est in conspectu Domini mors justorum ejus. Pretiosa mors haec est quae emit immortalitatem 17 pretio sui sanguinis quae accepit coronam de consummatione virtutis. Quam Iaetus illic Christus fuit! quam libens in talibus servis suis et pugnavit et vicit protector fidei, et dans credentibus tantum quantum se credit capere qui sumit! Certamini suo adfuit, praeliatores atque assertores sui nominis erexit, corroboravit, animavit. Et qui pro nobis mortem semel vicit, semper vincit in nobis. Cum vos, inquit, tradiderint, nolite cogitare quid loquamini: dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini. Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Documentum rei praesens praelium praebuit. Vox plena Spiritu sancto de martyris ore prorupit, cum Mappalicus beatissimus inter cruciatus suos proconsuli diceret:« Videbis cras agonem.» Et quod ille cum virtutis ac fidei testimonio dixit, Dominus implevit. Agon coelestis exhibitus, et Dei servus in agonis promissi certamine coronatus est. Hic est agon quem propheta Esaias ante praedixit dicens: Non pusillum vobis certamen cum hominibus, quoniam Deus praestat agonem? Et, ut ostenderet quis hic agon futurus esset, addidit dicens: Ecce virgo in uterum accipiet et pariet filium, et vocabitis nomen ejus Emmanuel. Hic est agon fidei nostrae qua congredimur, qua vincimus, qua coronamur. Hic est agon quem nobis ostendit beatus Paulus apostolus, in quo oportet nos currere et ad coronam gloriae pervenire: Nescitis, inquit, quia qui in stadio currunt, omnes quidem currunt, unus tamen accipit palmam? Sic currite ut occupetis. Et illi quidem ut corruptibilem coronam accipiant, nos autem incorruptam. Item suum certamen ostendens, et hostiam se Domini cito futurum esse promittens, ait: Ego jam libor, et tempus instat assumptionis meae. Bonum agonem certavi, cursum perfeci, fidem servavi. Jam superest mihi corona justitiae, quam mihi reddet Dominus in illa die, ille justus judex, non solum autem mihi, sed et omnibus qui diligunt adventum ejus. Hunc igitur agonem per Prophetas ante praedictum, per Dominum commissum, per Apostolos gestum, Mappalicus suo et collegarum suorum nomine proconsuli repromisit. Nec fefellit in promisso suo vox fidelis: pugnam quam spopondit exhibuit, et palmam quam meruit accepit. Istum nunc beatissimum martyrem, et alios participes ejusdem congressionis, milites et comites in fide stabiles, in dolore patientes, in quaestione victores ut caeteri quoque sectemini et opto pariter et exhortor; ut quos vinculum confessionis et hospitium carceris simul junxit jungat etiam consummatio virtutis et corona coelestis, ut lacrymas matris Ecclesiae, quae plangit ruinas et funera plurimorum, vos vestra laetitia tergeatis, et caeterorum quoque stantium firmitatem vestri exempli provocatione solidetis. Si vos acies vocaverit, si certaminis vestri dies venerit, militate fortiter, dimicate constanter, scientes vos sub oculis praesentis Domini dimicare, confessione nominis ejus ad ipsius gloriam pervenire; qui non sic est ut servos suos tantum spectet, sed et ipse luctatur in nobis, ipse congreditur, ipse in certamine agonis nostri et coronat pariter et coronatur. Quod si ante diem certaminis vestri, de indulgentia Domini, pax supervenerit, vobis tamen maneat voluntas integra et conscientia gloriosa. Nec contristetur aliquis ex vobis quasi illis minor sit qui ante vos tormenta perpessi, victo et calcato saeculo, ad Dominum glorioso itinere venerunt. Dominus scrutator est renis et cordis, arcana perspicit et intuetur occulta. Ad coronam de eo promerendam sufficit ipsius testimonium solum 18 qui judicaturus est. Ergo utraque res, fratres charissimi, sublimis pariter et illustris: illa securior, ad Dominum victoriae consummatione properare; haec laetior, accepto post gloriam commeatu in Ecclesiae laude florere. O beatam Ecclesiam nostram, quam sic honor divinae dignationis illuminat, quam temporibus nostris gloriosus martyrum sanguis illustrat! Erat ante in operibus fratrum candida, nunc facta est in martyrum cruore purpurea: floribus ejus nec lilia nec rosae desunt. Certent nunc singuli ad utriusque honoris amplissimam dignitatem. Accipiant coronas vel de opere candidas, vel de passione purpureas. In coelestibus castris et pax et acies habent flores suos, quibus miles Christi ob gloriam coronetur. Opto vos, fortissimi ac beatissimi fratres, semper in Domino bene valere et nostri meminisse. Valete.

Intertext edge

Open linked passage

Note