Epistolae de baptismate haereticorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 96 Epdebah
1.1
EPISTOLAE DIONYSII ALEXANDRINI EPISCOPI AD STEPHANUM PAPAM FRAGMENTUM.
1.1
Subnexo fragmento Eusebius praemittit: Ad Stephanum Dionysius primam earum, quae de Baptismo conscriptae sunt, epistolam exaravit: cum non mediocris controversia exorta esset, utrum eos, qui ex qualibet haeresi convertuntur, Baptismo purgari oporteret. Quippe antiqua consuetudo invaluerat, ut in ejusmodi suscipiendis sola manuum impositio cum precationibus adhiberetur. Primus Cyprianus qui Carthaginensem tunc regebat ecclesiam, nonnisi per baptismum prius ab errore mundatos admittendos esse censuit. Verum Stephanus nihil adversus traditionem, quae jam inde ab initio obtinuerat, innovandum ratus, gravissime id tulit. Ad hunc igitur cum de hoc argumento multa Dionysius per litteras scripsisset, illi sub finem significat omnes ubique ecclesias, mollito jam persecutionis furore, Novati turbulentam novitatem detestantes, inter se pacem iniisse. Sic autem scribit.
1.2
Scias autem, frater, cunctas per Orientem et ulterius positas Ecclesias, quae prius erant discissae, nunc tandem ad unitatem reversas esse, et omnes ubicumque ecclesiarum antistites unum idemque sentire, et ob redditam insperato pacem incredibili gaudio exsultare, Demetrianum scilicet episcopum Antiochiae, Theoctistum Caesareae, Mazabenem Aeliae post mortem Alexandri, Marinum Tyri, Laodiceae Heliodorum post obitum Thelymidris, Helenum Tharsi et omnes Ciliciae ecclesias, Firmilianum cum omni Cappadocia. Solos enim illustriores episcopos nominavi, ne forte epistola nostra prolixior, et oratio molestior redderetur. Syriae quidem totae et Arabia, quibus identidem necessaria suppeditatis, et quibus litteras nunc scripsistis, Mesopotamia quoque et Pontus ac Bithynia, et ut uno verbo absolvam, omnes ubique terrarum laetitia gestiunt ob hanc concordiam fraternamque charitatem laudantes Deum.
1.3
Ἴσθι δὲ νῦν, ἀδελφὲ, ὅτι ἥνωνται πᾶσαι αἱ πρότερον διεσχισμέναι κατά τε τὴν ἀνατολὴν ἐκκλησίαι, καὶ ἔτι προσωτέρω, καὶ πάντες εἰσὶν ὀμόφρονες οἱ πανταχοῦ προεστῶτες, χαὶροντες καθ' ὑπερβολὴν ἐπὶ τῇ παρὰ προσδοχίαν εἰρήνῃ γενομένῃ· Δημητριανὸς ἐν Ἀντιοχείᾳ, Θεόκτιστος ἐν Καισαρείᾳ, Μαζαβάνης ἐν Αἰλίᾳ κοιμηθέντος Ἀλεξάνδρου, Μαρῖνος ἐν Τύρῳ, Ἡλιόδωρος ἐν Λαοδικείᾳ ἀναπαυσαμένου Θηλυμίδρου, Ἕλενος ἐν Ταρσῷ καὶ πᾶσαι αἱ τῆς Κιλικίας ἐκκλησίαι, Φιρμιλιανὸς καὶ πᾶσα Καππαδοκία. Τοὺς γὰρ περιφανεστέρους μόνους τῶν ἐπισκόπων ὠνόμασα, ἵνα μήτε μῆκος τῇ ἐπιστολῇ, μήτε βάρος προσάψω τῷ λόγῳ. αἱ μέν τοι Συρίαι ὅλαι καὶ ἡ Ἀραβία, οἷς ἐπαρκεῖτε ἑκάστοτε, καὶ οἷς νῦν ἐπεστείλατε, ἥ τε Μεσοποταμία, Πόντος τε καὶ Βιθυνία, καὶ συνελόντι εἰπεῖν, ἀγαλλιῶνται πάντες πανταχοῦ τῇ ὁμονοίᾳ καὶ φιλαδελφίᾳ δοξάζοντες τὸν Θεόν