Epistolae de baptismate haereticorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 96 Epdebah
3.1
ANNO CHRISTI CCLVI. EPISTOLA S. CYPRIANI AD JUBAIANUM, DE HAERETICIS BAPTIZANDIS.(Erasm. p. 322. Pamel. Rigalt. Baluz. Oxon. Lips. LXXIII.)
3.1
ARGUMENTUM.-- Anno Christi CCLVI, paulo post concilium Carthaginense VII, longam scripsit epistolam Cyprianus ad episcopum Jubaianum; is consuluerat Cyprianum de Baptismo, simulque miserat epistolam, non a se, sed ab alio scriptam, adversus sententiam Cypriani. Refellit hanc epistolam Cyprianus et summo studio colligit quidquid ad causae suae defensionem valere existimabat. Mittit etiam Jubaiano exemplum epistolae ad Numidas et ad Quintum ac forte proximae synodi decreta.
3.1
Cyprianus Jubaiano fratri salutem. Scripsisti mihi, frater charissime, desiderans significari tibi motum animi nostri quid nobis videatur de haereticorum Baptismo, qui, foris positi et extra Ecclesiam constituti, vindicant sibi rem nec juris nec potestatis. Quod nos nec ratum possumus nec legitimum computare, quando hoc apud eos esse constet illicitum. Et quoniam jam super hac re quid sentiremus litteris nostris expressimus, ut compendium facerem, exemplum earumdem litterarum tibi misi, quid in concilio, cum complures adessemus, decreverimus, quid item postea Quinto, collegae nostro, de eadem re quaerenti rescripserim. Et nunc quoque cum in unum convenissemus tam provinciae Africae quam Numidiae episcopi, numero septuaginta et unus, hoc idem denuo sententia nostra firmavimus, statuentes unum baptisma esse quod sit in Ecclesia catholica constitutum, ac per hoc non rebaptizari, sed baptizari a nobis quicumque ab adultera et profana aqua veniunt abluendi et sanctificandi salutaris aquae veritate.
3.2
Nec nos movet, frater charissime, quod in litteris tuis complexus es, Novatianenses rebaptizare eos quos a nobis sollicitant, quando ad nos omnino non pertineat quid hostes Ecclesiae faciant, dummodo teneamus ipsi potestatis nostrae honorem et rationis ac veritatis firmitatem. Nam Novatianus, simiarum more, quae cum homines non sint, humana tamen imitantur, vult Ecclesiae catholicae auctoritatem sibi et veritatem vindicare, quando ipse in Ecclesia non sit, immo adhuc insuper contra Ecclesiam rebellis et hostis extiterit. Sciens etenim unum esse baptisma, hoc unum sibi vindicat ut apud se esse Ecclesiam dicat et nos haereticos faciat. Nos autem, qui Ecclesiae unius caput et radicem tenemus, pro certo scimus et fidimus nihil illi extra Ecclesiam licere, et Baptisma quod est unum, apud nos esse, ubi et ipse baptizatus prius fuerat, quando divinae unitatis et rationem et veritatem tenebat. Quod si in Ecclesia baptizatos rebaptizandos foris extra Ecclesiam Novatianus existimat, a se incipere debuerat, ut prior extraneo et haeretico baptismo rebaptizaretur, qui post Ecclesiam immo et contra Ecclesiam baptizandos foris opinatur. Quale est autem ut, quia hoc Novatianus facere audet, nos putemus non esse faciendum? Quid ergo? quia et honorem cathedrae sacerdotalis Novatianus usurpat, num idcirco nos cathedrae renuntiare debemus? Aut quia Novatianus altare collocare et sacrificia offerre contra fas nititur, ab altari et sacrificiis cessare nos oportet, ne paria et similia cum illo celebrare videamur? Vanum prorsus et stultum est ut, quia Novatianus extra Ecclesiam vindicat sibi veritatis imaginem, relinquamus Ecclesiae veritatem.
3.3
Apud nos autem nos nova aut repentina res est, ut baptizandos censeamus eos qui ab haereticis ad Ecclesiam veniunt, quando multi jam anni sint et longa aetas ex quo sub Agrippino bonae memoriae viro convenientes in unum episcopi plurimi hoc statuerint, atque exinde in hodiernum tot millia haereticorum in provinciis nostri ad Ecclesiam conversi, non aspernati sint neque cunctati, immo et rationabiliter et libenter amplexi sint ut lavacri vitalis et salutaris Baptismi gratiam consequerentur. Neque enim difficile est doctori vera et legitima insinuare ei qui haeretica pravitate damnata, et ecclesiastica veritate comperta, ad hoc venit ut discat, ad hoc discit ut vivat. Nos non debemus stuporem haereticis patrocinio consensus nostri augere, cum libenter ac prompte obtemperant veritati.
3.4
Plane, quoniam inveni in epistola cujus exemplum ad me transmisisti, scriptum esse quod quaerendum non sit quis baptizaverit, quando is qui baptizatus sit accipere remissam peccatorum potuerit secundum quod credidit, praetereundum hunc locum non putavi, maxime cum in eadem epistola animadverterim etiam Marcionis fieri mentionem, ut nec ab ipso venientes dicat baptizari oportere, quod jam in nomine Jesu Christi baptizati esse videantur. Considerare itaque debemus fidem eorum qui foris credunt, an secundum eamdem fidem possint aliquid gratiae consequi. Nam si fides una est nobis et haereticis, potest esse et gratia una. Si eumdem patrem, eumdem filium, eumdem Spiritum sanctum, eamdem Ecclesiam confitentur nobiscum Patripassiani, Anthropiani, Valentiniani, Appelletiani, Ophitae, Marcionitae, et caeterae haereticorum pestes et gladii ac venena subvertendae veritatis, potest illic et Baptisma unum esse, si est et fides una.
3.5
Ac, ne longum sit per haereses universas decurrere et singularum vel ineptias vel insanias recensere, quia nec delectat id dicere quod aut horret aut pudet nosse, de Marcione interim solo, cujus mentio in epistola a te ad nos transmissa facta est, examinemus an possit baptismatis ejus ratio constare. Dominus enim post resurrectionem discipulos suos mittens, quemadmodum baptizare deberent instruxit et docuit dicens: Data est mihi omnis potestas in coelo et in terra, Ite ergo et docete gentes omnes baptizantes eos in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti. Insinuat Trinitatem, cujus sacramento Gentes baptizarentur. Numquid hanc Trinitatem Marcion tenet? numquid eumdem asserit quem et nos patrem creatorem? Numquid eumdem novit filium Christum de Maria virgine natum, qui sermo caro factus sit, qui peccata nostra portaverit, qui mortem moriendo vicerit, qui resurrectionem carnis per semetipsum primus initiaverit, et discipulis suis quod in eadem carne resurrexisset ostenderit? Longe alia est apud Marcionem, sed et apud caeteros haereticos fides. Immo nihil est apud illos nisi perfidia et blasphemia et contentio sanctitatis et veritatis inimica. Quomodo ergo potest videri qui apud illos baptizatur consecutus esse peccatorum remissam, et divinae indulgentiae gratiam per suam fidem, qui ipsius fidei non habuerit veritatem? Si enim, sicut quibusdam videtur, secundum fidem suam quis accipere aliquid foris extra Ecclesiam potuit, utique id accepit quod credidit. Falsum autem credens verum accipere non potuit, sed potius adultera et profana, secundum quod credebat, accepit.
3.6.1
Quem locum profani et adulteri baptismi subtiliter Hieremias propheta perstringit dicens: Ut quid qui contristant me praevalent? Plaga mea solida est, unde sanabor? Dum fit, facta est mihi quasi aqua mendax non habens fidem. Mentionem facit per Prophetam spiritus Sanctus aquae mendacis et fidem non habentis. Quae est haec aqua mendax et perfida? Utique ea quae baptismi imaginem mentitur et gratiam fidei adumbrata simulatione frustratur. Quod si secundum pravam fidem baptizari aliquis foris et remissam peccatorum consequi potuit, secundum eamdem fidem consequi et Spiritum sanctum potuit, et non est necesse ei venienti manum imponi ut Spiritum sanctum consequatur et signetur. Aut utrumque enim fide sua foris consequi potuit, aut neutrum eorum qui foris fuerat accepit.
3.6.2
VII Manifestum est autem ubi et per quos remissa peccatorum dari possit, quae in Baptismo scilicet datur. Nam Petro primum Dominus, super quem aedificavit Ecclesiam, et unde unitatis originem instituit et ostendit, potestatem istam dedit ut id solveretur in coelis quod ille solvisset in terris. Et post resurrectionem quoque ad Apostolos loquitur dicens: Sicut misit me Pater, et ego mitto vos. Hoc cum dixisset, inspiravit, et ait illis: Accipite Spiritum sanctum. Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; si cujus tenueritis, tenebuntur. Unde intelligimus non nisi in Ecclesia praepositis et in evangelica lege ac dominica ordinatione fundatis licere baptizare et remissum peccatorum dare, foris autem nec ligari aliquid posse nec solvi, ubi non sit qui aut ligare possit aliquid aut solvere.
3.7
Nec hoc, frater charissime, sine Scripturae divinae auctoritate proponimus, ut dicamus certa lege ac propria ordinatione divinitus cuncta esse disposita, nec posse quemquam contra episcopos et sacerdotes usurpare sibi aliquid quod non sit sui juris et potestatis. Nam et Chore et Dathan et Abiron contra Moysen et Aaron sacerdotem sacrificandi sibi licentiam usurpare conati sunt; nec tamen quod illicite ausi sunt impune fecerunt. Et filii Aaron, qui alienum ignem altari imposuerunt, in conspectu statim Domini indignantis extincti sunt. Quod supplicium manet eos qui alienam aquam baptismo inferunt falso, ut divina censura ulciscatur et vindicet id haereticos contra Ecclesiam gerere quod non nisi soli liceat Ecclesiae.
3.8
Quod autem dicunt quidam de eis qui in Samaria baptizati fuerant, advenientibus apostolis Petro et Joanne, tantum super eos manum impositam esse, ut acciperent Spiritum sanctum, rebaptizatos tamen non esse, locum istum, frater charissime, ad praesentem causam videmus omnino non pertinere. Illi enim qui in Samaria crediderant fide vera crediderant, et intus in Ecclesia, quae una est, et cui soli gratiam Baptismi dare et peccata solvere permissum est, a Philippo diacono, quem iidem apostoli miserant, baptizati erant. Et idcirco quia legitimum et ecclesiasticum Baptismum consecuti fuerant, baptizari eos ultra non oportebat, sed tantummodo quod deerat, id a Petro et Joanne factum est, ut oratione pro eis habita, et manu imposita invocaretur et infunderetur super eos Spiritus sanctus. Quod nunc quoque apud nos geritur, ut qui in Ecclesia baptizantur, praepositis Ecclesiae offerantur, et per nostram orationem ac manus impositionem Spiritum sanctum consequantur et signaculo dominico consummentur.
3.9
Non est ergo, frater charissime, quod haereticis cedendum existimemus ut Baptisma, quod non nisi uni et soli Ecclesiae datum sit, prodendum putemus. Boni militis est adversus rebelles et hostes imperatoris sui castra defendere. Gloriosi ducis est commissa sibi signa servare. Scriptum est: Dominus Deus tuus Deus zelans est. Qui spiritum Dei accepimus, zelum divinae fidei habere debemus. Quo zelo Phinees placuit, et Deum promeritus indignantis iram populo pereunte lenivit. Quid adulteram et alienigenam et divinae unitatis inimicam in acceptum referimus, qui non nisi unum Christum et unam ejus Ecclesiam novimus? Ecclesia paradisi instar exprimens arbores fructiferas intra muros suos intus includit, ex quibus quae non facit fructum bonum exciditur et in ignem mittitur. Has arbores rigat quatuor fluminibus, id est, evangeliis quatuor, quibus Baptismi gratiam salutaris coelesti inundatione largitur. Numquid de Ecclesiae fontibus rigare potest qui totus in Ecclesia non est? Numquid paradisi potus salubres et salutares impertire cuiquam potest qui perversus et a semetipso damnatus et extra paradisi fontes relegatus aruit et aeternae sitis siccitate defecit?
3.10
Clamat Dominus ut qui sitit veniat et bibat de fluminibus aquae vivae quae de ejus ventre fluxerunt. Quo venturus est qui sitit, utrumne ad haereticos, ubi fons et fluvius aquae vitalis omnino non est, an ad Ecclesiam, quae una est super unum, qui et claves ejus accepit, Domini voce fundata est? Haec est una quae tenet et possidet omnem sponsi sui et domini potestatem. In hac praesidemus, pro honore ejus atque unitate pugnamus, hujus et gratiam pariter et gloriam fideli devotione defendimus. Nos de divino permissu rigamus sitientem Dei populum, nos custodimus terminos vitalium fontium. Si possessionis ergo nostrae jus tenemus, si sacramentum unitatis agnoscimus, cur praevaricatores veritatis, cur proditores unitatis existimamur? Aqua Ecclesiae fidelis et salutaris et sancta corrumpi et adulterari non potest, sicut et ipsa Ecclesia incorrupta et casta et pudica est. Si Ecclesiae devoti et in Ecclesia constituti sunt haeretici, possunt et baptismo ejus et caeteris salutaribus bonis uti. Si autem in Ecclesia non sunt, immo et contra Ecclesiam faciunt, quomodo baptizare baptismo Ecclesiae possunt?
3.11
Neque enim parva res haereticis et modica conceditur, quando a nobis baptisma eorum in acceptum refertur, cum inde incipiat omnis fidei origo, et ad spem vitae aeternae salutaris ingressio, et purificandis ac vivificandis Dei servis divina dignatio. Nam si baptizari quis apud haereticos potuit, utique et remissam peccatorum consequi potuit. Si peccatorum remissam consecutus est, et sanctificatus est, et templum Dei factus est, si sanctificatus est si templum Dei factus est, quaero cujus Dei? Si creatoris, non potuit, quia in eum non credidit. Si Christi, nec hujus fieri potuit templum, qui negat Deum Christum. Si Spiritus sancti, cum tres unum sint, quomodo Spiritus sanctus placatus esse ei potest qui aut Filii aut Patris inimicus est?
3.12
Proinde frustra quidem qui ratione vincuntur consuetudinem nobis opponunt; quasi consuetudo major sit veritate, aut non id sit in spiritalibus sequendum quod in melius fuerit a sancto Spiritu revelatum. Ignosci enim potest simpliciter erranti, sicut de se ipso dicit beatus apostolus Paulus: Qui primo, inquit, fui blasphemus et persecutor et injuriosus; sed misericordiam merui, quia ignorans feci. Post inspirationem vero et revelationem factam, qui in eo quod erraverat perseverat prudens et sciens, sine venia ignorantiae peccat. Praesumptione enim atque obstinatione quadam nititur, cum ratione superetur. Nec quisquam dicat, quod accepimus ab Apostolis hoc sequimur, quando Apostoli non nisi unam Ecclesiam tradiderunt et Baptisma unum, quod non nisi in eadem Ecclesia sit constitutum, et neminem inveniamus ab Apostolis, cum apud haereticos baptizatus esset, in eodem baptismo admissum esse et communicasse, ut videantur Apostoli baptisma haereticorum probasse.
3.13
Quod enim quidam dicunt, quasi ad haereticorum suffragium pertineat quod dixerit apostolus Paulus, Verumtamen omni modo, sive per occasionem, sive per veritatem Christus annuntietur; invenimus hoc quoque ad eorum patrocinium qui haereticis suffragantur et plaudunt nihil posse proficere. Neque enim de haereticis aut de eorum baptismo loquebatur in Epistola sua Paulus, ut aliquid quod ad hanc rem pertineat posuisse ostendatur. Loquebatur de fratribus sive inordinate et contra ecclesiasticam disciplinam ambulantibus, sive evangelicam veritatem de Dei timore servantibus. Et quosdam ex eis posuit verbum Domini constanter atque intrepide locutos, quosdam vero in invidia et dissensione versatos, quosdam servasse circa se benevolam charitatem, aliquos vero habuisse malevolam dissensionem, se tamen patienter omnia sustinere, dummodo sive in veritate sive per occasionem nomen Christi, quod Paulus praedicabat, ad plurimorum notitiam perveniret, et nova adhuc ac rudis sermonis seminatio loquentium praedicatione crebresceret. Porro aliud est eos qui intus Ecclesia sunt de nomine Christi loqui, aliud est eos qui foris sunt et contra Ecclesiam faciunt in nomine Christi baptizare. Quare qui haereticis patrocinantur non id proferant quod Paulus de fratribus posuit, sed ostendant si haeretico aliquid concedendum putavit, aut si fidem et Baptisma eorum probavit, aut si perfidos et blasphemos remissionem peccatorum accipere extra Ecclesiam posse constituit.
3.14
Si autem quid Apostoli de haereticis senserint consideremus, inveniemus eos in omnibus epistolis suis execrari et detestari haereticorum sacrilegam pravitatem. Nam cum dicant sermonem eorum ut cancer serpere, quomodo potest is sermo dare remissam peccatorum qui ut cancer serpit ad aures audientium? Et cum dicant nullam participationem esse justitiae et iniquitati, nullam communionem lumini et tenebris, quomodo possunt aut tenebrae illuminare aut iniquitas justificare? Et cum dicant de Deo eos non esse, sed esse de antichristi spiritu, quomodo gerunt spiritalia et divina qui sunt hostes Dei, et quorum pectora obsederit spiritus antichristi? Quare si rejectis humanae contentionis erroribus ad evangelicam auctoritatem atque ad apostolicam traditionem sincera et religiosa fide revertamur, intelligemus nihil eis ad gratiam ecclesiasticam et salutarem licere qui spargentes atque impugnantes Ecclesiam Christi, a Christo ipso adversarii, ab Apostolis vero ejus antichristi nominantur.
3.15
Non est autem quod aliquis ad circumveniendam christianam veritatem Christi nomen opponat ut dicat, In nomine Jesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizati gratiam Baptismi sunt consecuti, quando ipse Christus loquatur et dicat, Non omnis qui dicit mihi, Domine, Domine, intrabit in regnum coelorum. et iterum praemoneat atque instruat ne quis a pseudoprophetis et pseudochristis in nomine suo facile fallatur, Multi. inquit, venient in nomine meo dicentes. Ego sum Christus, et multos fallent, et postea addidit dicens: Vos autem cavete. Ecce praedixi vobis omnia. Unde apparet non ea statim suscipienda et assumenda quae jactantur in nomine Christi, sed quae geruntur in Christi veritate.
3.16
Quod enim in evangeliis et in Apostolorum epistolis Jesu Christi nomen insinuatur ad remissionem peccatorum, non ita est quasi aut sine Patre aut contra Patrem prodesse cuiquam solus filius possit, sed ut Judaeis, qui jactitabant se patrem habere, ostenderetur quod nihil eis Pater profuturus esset, nisi in Filium crederent, quem ille misisset. Nam qui Deum Patrem creatorem sciebant, Filium quoque Christum scire debebant, ne sibi blandirentur et plauderent de solo Patre sine Filii ejus agnitione, qui et dicebat: Nemo venit ad Patrem nisi per me. Duorum autem cognitionem esse quae salvet idem ipse manifestat dicens: Haec est autem vita aeterna ut cognoscant te solum et verum Deum, et quem misisti Jesum Christum. Cum ergo ex ipsius Christi praedicatione et contestatione Pater ante cognoscendus sit, qui misit, tunc deinde Christus, qui missus est, nec possit esse spes salutis nisi duobus simul cognitis, quomodo non cognito immo et blasphemato Deo Patre, qui apud haereticos Christi nomine baptizati dicuntur, peccatorum remissam consecuti judicantur? Alia enim fuit Judaeorum sub Apostolis ratio, alia est gentilium conditio. Illi, quia jam legis et Moysi antiquissimum baptisma fuerant adepti, in nomine quoque Jesu Christi erant baptizandi, secundum quod in Actis Apostolorum Petrus ad eos loquitur et dicit: Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Jesu Christi in remissionem peccatorum, et accipietis donum Spiritus sancti. Vobis enim est haec promissio et filiis vestris et omnibus deinceps quoscumque advocaverit Dominus Deus noster. Jesu Christi mentionem facit Petrus, non quasi Pater omitteretur, sed ut Patri quoque Filius adjungeretur.
3.17
Denique ubi post resurrectionem a Domino Apostoli ad gentes mittuntur, in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti baptizare gentiles jubentur. Quomodo ergo quidam dicunt foris extra Ecclesiam immo et contra Ecclesiam, modo in nomine Jesu Christi, ubicumque et quomodocumque gentilem baptizatum remissionem peccatorum consequi posse, quando ipse Christus gentes baptizari jubeat in plena et adunata Trinitate. Nisi si qui Christum negat negatur a Christo, qui Patrem ejus negat, quem ipse Christus confessus sit, non negatur, et qui in eum blasphemat quem Christus Dominum et Deum suum dixerit, remuneratus a Christo remissionem peccatorum et Baptismi sanctificationem consequitur. Qua autem potestate consequi in baptismo remissionem peccatorum potest negans Deum creatorem patrem Christi, quando ipsam potestatem qua baptizamur et sanctificamur ab eodem Patre Christus acceperit; quem majorem dixerit, a quo clarificari petierit, cujus voluntatem usque ad obsequium bibendi calicis et subeundae mortis impleverit? Quid est igitur aliud quam participem haereticis blasphemantibus fieri, defendere velle et asserere quod remissam peccatorum accipere in Christi nomine possit blasphemans graviter et peccans in Patrem et Dominum et Deum Christi? Quid deinde illud quale est ut qui Filium Dei negat, neque Patrem habeat, et qui Patrem negat, Filium habere videatur, cum Filius ipse contestetur et dicat, Nemo potest venire ad me, nisi fuerit illi datum a Patre; ut manifestum sit nullam remissionem peccatorum in Baptismo accipi a Filio posse quam constet Patrem non dedisse, maxime quando adhuc idem repetat et dicat: Omnis plantatio quam non plantavit Pater meus coelestis eradicabitur.
3.18
Quod si Christi discipuli discere a Christo nolunt quantum venerationis et honoris paterno nomini debeatur, vel de exemplis terrenis ac saecularibus discant et sciant Christum non sine maxima exprobratione posuisse: Filii saeculi hujus prudentiores sunt filiis lucis. In saeculo isto si cujus patri aliquis convicium fecerit, si contumeliosus ac procax pudorem ejus et honorem maledico ore laceraverit, indignatur filius et irascitur, et laesi patris injuriam quibus potest viribus vindicare conatur. Tu Christum putas impiis et sacrilegis et in Patrem suum blasphemis impunitatem dare et eis in Baptismo peccata dimittere quos constet baptizatos eadem adhuc in personam Patris maledicta congerere et incessabili blasphemantis linguae scelere peccare? Hoc Christianus, hoc Dei servus potest aut mente concipere aut fide credere aut sermonem proferre? Et ubi erunt legis praecepta divinae, quae dicunt, Honora patrem et matrem, si vocabulum patris quod in homine honorari praecipitur in Deo impune violatur? Ubi erit quod ipse Christus in Evangelio ponit et dicit, Qui maledixerit patri aut matri, morte moriatur, si is qui maledicentes parentibus carnalibus puniri et interfici mandat, in coelestem et spiritalem patrem maledicos atque ecclesiae matris inimicos ipse vivificat? Execranda ac detestanda res a quibusdam prorsus asseritur, ut is qui blasphemantem in Spiritum sanctum reum futurum peccati aeterni comminatur, idem in Patrem Deum blasphemos salutari Baptismo sanctificare dicatur. Et nunc qui talibus ad Ecclesiam venientibus sine Baptismo communicandum existimant, non putant se alienis, immo aeternis peccatis communicare, admittentes sine Baptismo eos qui non nisi in Baptismo possint blasphemiarum suarum peccata deponere.
3.19
Quam vanum est porro et perversum ut cum ipsi haeretici, repudiato et relicto vel errore vel scelere in quo prius fuerant, agnoscant Ecclesiae veritatem, nos veritatis ejusdem jura et sacramentum mutilemus, et venientibus ac poenitentibus dicamus eos remissionem peccatorum consecutos esse, quando illi et se peccasse et propter hoc ad Ecclesiae indulgentiam venire fateantur? Quare Ecclesiae catholicae fidem ac veritatem frater charissime, et tenere debemus firmiter, et docere, et per omnia evangelica et apostolica praecepta rationem divinae dispositionis atque unitatis ostendere.
3.20
Numquid potest vis Baptismi esse major aut potior quam confessio, quam passio, ut quis coram hominibus Christum confiteatur et sanguine suo baptizetur? Et tamen neque hoc Baptisma haeretico prodest, quamvis Christum confessus et extra Ecclesiam fuerit occisus; nisi si haereticorum patroni et advocati haereticos in falsa confessione Christi interfectos martyres praedicant et contra Apostoli contestationem, qui nihil eos, quamvis exustos et occisos, dicit posse proficere, gloriam eis et coronam passionis assignant. Quod si haeretico nec Baptisma publicae confessionis et sanguinis proficere ad salutem potest, quia salus extra Ecclesiam non est, quanto magis ei nihil proderit, si in latebra et in latronum spelunca adulterae aquae contagione tinctus, non tantum peccata antiqua non exposuerit, sed adhuc potius nova et majora cumulaverit? Quare Baptisma nobis et haereticis commune esse non potest, cum quibus nec Pater Deus, nec Filius Christus, nec Spitus sanctus, nec fides, nec Ecclesia ipsa communis est. Et ideo baptizari eos oportet qui de haeresi ad Ecclesiam veniunt; ut qui legitimo et vero atque unico sanctae Ecclesiae Baptismo ad regnum Dei regeneratione divina praeparantur, sacramento utroque nascantur, quia scriptum est: Nisi quis renatus fuerit ex aqua et spiritu non potest intrare in regnum Dei.
3.21
Quo in loco quidam, quasi evacuare possint humana argumentatione praedicationis evangelicae veritatem, catechuminos nobis opponunt, si quis ex his, antequam in Ecclesia baptizetur, in confessione nominis apprehensus fuerit et occisus, an spem salutis et praemium confessionis amittat, eo quod ex aqua prius non sit renatus. Sciant igitur hujusmodi homines suffragatores et fautores haereticorum catechuminos illos primo integram fidem et Ecclesiae veritatem tenere et ad debellandum diabolum de divinis castris cum plena et sincera Dei Patris et Christi et Spiritus sancti cognitione procedere, deinde nec privari Baptismi sacramento, utpote qui baptizentur gloriosissimo et maximo sanguinis Baptismo, de quo et Dominus dicebat habere se aliud baptisma baptizari. Sanguine autem suo baptizatos et passione sanctificatos consummari et divinae pollicitationis gratiam consequi declarat in Evangelio idem Dominus, quando ad latronem in ipsa passione credentem et confitentem loquitur et quod secum futurus sit in paradiso pollicetur. Quapropter qui fidei et veritati praesumus, eos qui ad fidem et veritatem veniunt, et agentes poenitentiam remitti sibi peccata deposcunt, decipere non debemus et fallere, sed correctos a nobis ac reformatos ad regnum coelorum disciplinis coelestibus erudire.
3.22
Sed dicit aliquis: Quid ergo fiet de his qui in praeteritum de haeresi ad Ecclesiam venientes sine Baptismo admissi sunt? Potens est Dominus misericordia sua indulgentiam dare et eos qui ad Ecclesiam simpliciter admissi, in Ecclesia dormierunt, ab Ecclesiae suae muneribus non separare. Non tamen quia aliquando erratum est, ideo semper errandum est, cum magis sapientibus et Deum timentibus congruat patefactae et perspectae veritati libenter atque incunctanter obsequi quam pertinaciter atque obstinate contra fratres et consacerdotes pro haereticis reluctari.
3.23
Nec quisquam existimet haereticos, eo quod illis baptisma opponitur, quasi secundi baptismi vocabulo scandalizatos ut ad Ecclesiam veniant retardari. Immo vero hoc ipso magis ad necessitatem veniendi testimonio ostensae sibi et probatae veritatis adiguntur: nam si viderint judicio ac sententia nostra id decerni et statui ut baptisma justum et legitimum computetur quo illic baptizantur, putabunt se Ecclesiam quoque et caetera Ecclesiae munera juste et legitime possidere; nec erit causa veniendi ad nos, quando, habentes baptisma, habere videantur et caetera. Porro autem, cum cognoscunt baptisma nullum foris esse nec remissam peccatorum extra Ecclesiam dari posse, avidius ad nos et promptius properant et munera ac dona Ecclesiae matris implorant, certi pervenire se omnino non posse ad veram divinae gratiae pollicitationem nisi prius venerint ad Ecclesiae veritatem: nec recusabunt baptizari apud nos haeretici legitimo et vero Ecclesiae baptismo, quando ex nobis didicerint baptizatos quoque a Paulo eos qui jam baptismo Joannis baptizati fuissent, sicut legimus in Actibus Apostolorum.
3.24
Et nunc apud quosdam de nostris haereticorum baptisma occupatum asseritur, et invidia quadam quasi rebaptizandi baptizare post hostes Dei nefas ducitur, cum baptizatos inveniamus quos Joannes baptizaverat, ille Joannes major inter prophetas habitus, ille divina gratia adhuc in utero matris impletus, ille Heliae spiritu et virtute subnixus, qui non adversarius Domini, sed praecursor ac praedicator fuit, qui Dominum nostrum non tantum verbis praenuntiavit, sed et oculis ostendit, qui ipsum Christum, per quem baptizantur caeteri, baptizavit. Quod si idcirco haereticus jus baptismi obtinere potuit quia prior baptizavit, non possidentis erit jam baptisma, sed occupantis; et cum separari a se et dividi omnino non possint baptisma et Ecclesia, qui occupare baptisma prior potuit, et Ecclesiam pariter occupavit, et incipis tu illi haereticus videri qui praeventus posterior esse coepisti, qui cedendo ac manus dando jus quod acceperas reliquisti. Quam periculosum sit autem in divinis rebus ut quis cedat jure suo et potestate Scriptura sancta declarat, cum in Genesi Esau primatus suos inde perdiderit, nec recipere id postmodum potuerit quod semel cessit.
3.25
Haec tibi breviter, pro nostra mediocritate, rescripsimus, frater ª charissime, nemini praescribentes aut praejudicantes quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem. Nos, quantum in nobis est, propter haereticos cum collegis et coepiscopis nostris non contendimus, cum quibus divinam concordiam et dominicam pacem tenemus; maxime cum et Apostolus dicat: Si quis autem putatur contentiosus esse, nos talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei. Servatur a nobis patienter et leniter charitas animi, collegii honor, vinculum fidei, et concordia sacerdotii. Propter hoc etiam libellum nunc de Bono Patientiae, quantum valuit nostra mediocritas, permittente Domino et inspirante, conscripsimus, quem ad te pro mutua dilectione transmisimus. Opto te, frater charissime, semper bene valere.