Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae de baptismate haereticorum
Cyprian, SaintHaer 4 · 96-epdebahMore by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 96 Epdebah
4.1
EPISTOLA S. CYPRIANI AD POMPEIUM CONTRA EPISTOLAM STEPHANI DE HAERETICIS BAPTIZANDIS.(Erasm. p. 332 Pamel. Rigalt. Baluz. Oxon. Lips. LXXIV.)
4.1
ARGUMENTUM hujus Epistolae istud est apud D. August., libr. V, contra Donatist., cap. 23.« Ad Pompeium, inquit, etiam scribit Cyprianus de hac eadem re; ubi aperte indicat Stephanum, quem Romanae Ecclesiae episcopum tunc fuisse didicimus, non solum sibi ad ista non consensisse, verum etiam contra scripsisse atque praecepisse.» De qua rursum cap. 25:« Jam illa quae in Stephanum iratus effudit, retractare nolo, quia et opus non est. Eadem quippe ipsa dicuntur quae jam satis discussa sunt; et ea praet rire melius est, quae periculum perniciosae dissensionis habuerunt. Stephanus autem et abstinendos putaverat qui de suscipiendis haereticis priscam consuetudinem convellere conarentur. Iste autem quaestionis ipsius difficultate permotus, et sanctis charitatis visceribus largissime praeditus, in unitate eis manendum qui diversa sentirent. Ita, quamvis commotius sed tamen fraterne indignetur, vicit tamen pax Christi in cordibus eorum, ut in tali discrepatione nullum inter eos malum schismatis oriretur.» Hactenus ille; quae prolixius citavimus, eo quod antidoti sint loco, adversus eos qui hinc schisma suum a Romano Pontifice confirmare nituntur.
4.1
Cyprianus Pompeio fratri salutem. Quamquam plene ea quae de haereticis baptizandis dicenda sunt complexi sumus in epistolis quarum ad te exempla transmisimus, frater charissime, tamen quia desiderasti in notitiam tuam perferri quid mihi ad litteras nostras Stephanus frater noster rescripserit, misi tibi rescripti ejus exemplum: quo lecto, magis ac magis ejus errorem denotabis, qui haereticorum causam contra Christianos et contra Ecclesiam Dei asserere conatur. Nam inter caetera vel superba, vel ad rem non pertinentia, vel sibi ipsi contraria, quae imperite atque improvide scripsit, etiam illud adjunxit ut diceret: Si quis ergo a quacumque haeresi venerit ad vos, nihil innovetur nisi quod traditum est, ut manus illi imponatur in poenitentiam, cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum.
4.2
A quacumque haeresi venientem baptizari in Ecclesia vetuit, id est, omnium haereticorum baptismata justa esse et legitima judicavit. Et cum singulae haereses singula baptismata et diversa peccata habeant, hic cum omnium baptismo communicans universorum delicta in sinum suum coacervata congessit. Et praecepit nihil aliud innovari nisi quod traditum est; quasi is innovet qui unitatem tenens, unum baptisma uni Ecclesiae vindicat, et non ille utique qui unitatis oblitus mendacia et contagia profanae tinctionis usurpat. Nihil innovetur, inquit, nisi quod traditum est. Unde est ista traditio? Utrumne de dominica et evangelica auctoritate descendens, an de Apostolorum mandatis atque epistolis veniens? Ea enim facienda esse quae scripta sunt Deus testatur et praemonet ad Jesum Nave dicens: Non recedet liber legis hujus ex ore tuo, sed meditaberis in eo die ac nocte, ut observes facere omnia quae scripta sunt in eo Item Dominus Apostolos suos mittens mandat baptizari Gentes et doceri ut observent omnia quaecumque ille praecepit. Si ergo aut in Evangelio praecipitur aut in Apostolorum epistolis vel actibus continetur ut a quacumque haeresi venientes non baptizentur, sed tantum manus illis imponatur in poenitentiam, observetur divina haec et sancta traditio. Si vero ubique haeretici nihil aliud quam adversarii et antichristi nominantur, si vitandi et perversi et a semetipsis damnati pronuntiantur, quale est ut videantur damnandi a nobis non esse quos constat apostolica contestatione a semetipsis damnatos esse? Ut nemo infamare Apostolos debeat, quasi illi haereticorum baptismata probaverint, aut eis sine Ecclesiae baptismo communicaverint, quando talia de haereticis Apostoli scripserint, et hoc cum nondum haereticae pestes acriores prorupissent, necdum quoque Marcion Ponticus de Ponto emersisset, cujus magister Cerdon sub Hygino tunc episcopo, qui in urbe nonus fuit, Romam venit; quem Marcion secutus, additis ad crimen augmentis, impudentius caeteris et abruptius in Deum patrem creatorem blasphemare instituit, et haereticum furorem sacrilegis armis contra Ecclesiam rebellantem sceleratius et gravius armavit.
4.3
Quod si haereses constat postmodum plures ac pejores extitisse, et si retro nusquam omnino praeceptum est neque conscriptum ut haeretico tantum manus in poenitentiam imponatur, et sic ei communicetur, et si Baptisma non nisi unum est, quod apud nos est, et intus est, et soli Ecclesiae de divina dignatione concessum est, quae ista obstinatio est, quaeve praesumptio, humanam traditionem divinae dispositioni anteponere, nec animadvertere indignari et irasci Deum quoties divina praecepta solvit et praeterit humana traditio, sicut per Esaiam prophetam clamat et dicit: Populus iste labiis honorificat me, cor vero eorum longe separatum est a me. Sine causa autem colunt me, mandata et doctrinas hominum docentes. Item Dominus in Evangelio increpans similiter et objurgans ponit et dicit: Rejicitis mandatum Dei ut traditionem vestram statuatis. Cujus praecepti memo, beatus Apostolus commonet ipse quoque et instruit dicens: Si quis aliter docet, et non acquiescit sanis verbis Domini nostri Jesu Christi et doctrinae ejus, stupore elatus est, nihil sciens, discede ab hujusmodi.
4.4
Praeclara sane et legitima traditio, Stephano fratre nostro docente, proponitur, quae auctoritatem nobis idoneam praebeat. Nam in eodem loco epistolae suae addidit et adjecit: cum ipsi haeretici proprie alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum. Ad hoc enim malorum devoluta est Ecclesia Dei et sponsa Christi ut haereticorum exempla sectetur, ut ad celebranda sacramenta coelestia disciplinam lux de tenebris mutuetur, et id faciant Christiani quod antichristi faciunt. Quae vero est animi caecitas, quae pravitas, fidei unitatem de Deo patre et de Jesu Christi Domini et Dei nostri traditione venientem nolle cognoscere? Nam si idcirco apud haereticos Ecclesia non est, quia una est et dividi non potest, et si ideo illic Spiritus sanctus non est, quia unus est, et esse apud profanos et extraneos non potest, utique et baptisma, quod in eadem unitate consistit, esse apud haereticos non potest, quia separari neque ab Ecclesia neque a Spiritu Sancto potest.
4.5
Aut si effectum baptismi majestati nominis tribuunt, ut qui in nomine Jesu Christi ubicumque et quomodocumque baptizantur, innovati et sanctificati judicentur, cur non in ejusdem Christi nomine illic et manus baptizato imponitur ad accipiendum Spiritum sanctum, cur eadem ejusdem majestas nominis non praevalet in manus impositione quam valuisse contendunt in baptismi sanctificatione? Nam si potest quis extra Ecclesiam natus, templum Dei fieri, cur non possit super templum et Spiritus sanctus infundi? Qui enim peccatis in baptismo expositis sanctificatus est et in novum hominem spiritaliter reformatus, ad accipiendum Spiritum sanctum idoneus factus est, quando Apostolus dicat: Quotquot in Christo baptizati estis, Christum induistis, qui potest apud haereticos baptizatus Christum induere, multo magis potest Spiritum sanctum, quem Christus misit, accipere. Caeterum major erit mittente qui missus est, ut incipiat foris baptizatus Christum quidem induisse, sed Spiritum sanctum non potuisse percipere; quasi possit aut sine Spiritu Christus indui, aut a Christo Spiritus separari. Illud quoque quam ineptum est, ut cum nativitas secunda spiritalis sit, qua in Christo per lavacrum regenerationis nascimur, dicant quod possit quis apud haereticos spiritaliter nasci, ubi Spiritum negant esse. Peccata enim purgare et hominem sanctificare aqua sola non potest, nisi habeat et Spiritum sanctum. Quare aut Spiritum sanctum necesse est concedant esse illic ubi baptisma esse dicunt, aut nec baptisma est ubi Spiritus sanctus non est, quia baptisma esse sine Spiritu sancto non potest.
4.6
Quale est autem asserere et contendere quod esse possint filii Dei qui non sint in Ecclesia nati? Baptisma enim esse in quo homo vetus moritur et novus nascitur manifestat et probat beatus Apostolus dicens: Servavit nos per lavacrum regenerationis. Si autem in lavacro, id est in Baptismo, est regeneratio, quomodo generare filios Deo haeresis per Christum potest, quae Christi sponsa non est? Ecclesia est enim sola quae Christo conjuncta et adunata spiritaliter filios generat, eodem Apostolo rursus dicente: Christus dilexit Ecclesiam et se ipsum tradidit pro ea ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae. Si igitur haec est dilecta et sponsa quae sola a Christo sanctificatur et lavacro ejus sola purgatur, manifestum est haeresim, quae sponsa Christi non sit, nec purgari nec sanctificari lavacro ejus posse, filios Deo generare non posse.
4.7
Porro autem non per manus impositionem quis nascitur quando accipit Spiritum sanctum, sed in Ecclesiae baptismo, ut Spiritum sanctum jam natus accipiat, sicut in primo homine Adam factum est. Ante enim Deus eum plasmavit, et tunc insufflavit in faciem ejus flatum vitae. Nec enim potest accipi Spiritus, nisi prius fuerit qui accipiat. Cum autem nativitas Christianorum in baptismo sit, Baptismi autem generatio et sanctificatio apud solam sponsam Christi sit, quae parere spiritaliter et generare filios Deo possit, ubi et ex qua et cui natus est qui filius Ecclesiae non est, ut habere quis possit Deum patrem ante Ecclesiam matrem? Cum vero nulla omnino haeresis, sed neque aliquod schisma habere salutaris baptismi sanctificationem foris possit, cur in tantum Stephani fratris nostri obstinatio dura prorupit ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentini et Apelletis, et caeterorum blasphemantium in Deum Patrem contendat filios Deo nasci, et illic in nomine Jesu Christi dicat remissionem peccatorum dari ubi blasphematur in Patrem et in Dominum Deum Christum?
4.8
Quo in loco considerandum est, frater charissime, pro fide et religione loci sacerdotalis, quo fungimur, an constare sacerdoti Dei ratio in die judicii possit asserenti et probanti et in acceptum referenti blasphemantium baptismata, cum Dominus comminetur et dicat: Et nunc praeceptum hoc ad vos est, o sacerdotes, si non audieritis, et si non posueritis in corde vestro ut detis honorem nomini meo, dicit Dominus omnipotens, immittam in vos maledictionem, et maledicam benedictionem vestram. Dat honorem Deo qui Marcionis baptismo communicat? Dat honorem Deo qui apud eos qui in Deum blasphemant remissionem peccatorum dari judicat? Dat honorem Deo qui foris de adultera et fornicaria Deo filios asseverat? Dat honorem Deo qui unitatem et veritatem de divina lege venientem non tenens haereses contra Ecclesiam vindicat? Dat honorem Deo qui haereticorum amicus et inimicus Christianorum sacerdotes Dei veritatem Christi et Ecclesiae unitatem tuentes abstinendos putat? Si sic honor Deo datur, si sic a cultoribus et sacerdotibus ejus Dei timor et disciplina servatur, abjiciamus arma, manus demus in captivitatem, tradamus diabolo ordinationem Evangelii, dispositionem Christi, majestatem Dei, divinae militiae sacramenta solvantur, castrorum coelestium signa prodantur, succumbat et cedat Ecclesia haereticis, lux tenebris, fides perfidiae, spes desperationi, ratio errori, immortalitas morti, charitas odio, veritas mendacio, Christus antichristo. Merito et sic in dies singulos schismata et haereses surgunt, crebrius atque uberius excrescunt, et serpentinis crinibus pullulantes adversus Ecclesiam Dei majoribus viribus veneronum suorum virus expromunt, dum illis advocatione quorumdam et auctoritas praestatur et firmitas, dum baptisma eorum defenditur, dum fides, dum veritas proditur, dum id quod contra Ecclesiam foris geritur intus in ipsa Ecclesia vindicatur.
4.9
Quod si est apud nos, frater dilectissime, Dei timor, si tenor praevalet fidei, si custodimus Christi praecepta, si incorruptam atque inviolatam sponsae ejus sanctitatem tuemur, si haerent sensibus et cordibus nostris verba Domini dicentis: Putas cum venerit filius hominis, inveniet fidem in terra? quia fideles Dei milites, qui Deo fide et religione sincera militamus, commissa nobis divinitus castra fideli virtute servemus. Nec consuetudo quae apud quosdam obrepserat impedire debet quominus veritas praevaleat et vincat. Nam consuetudo sine veritate vetustas erroris est. Propter quod, relicto errore, sequamur veritatem, scientes quia et apud Esdram veritas vincit, sicut scriptum est: Veritas manet et invalescit in aeternum et vivit et obtinet in saecula saeculorum. Nec est apud eam accipere personam nec differentias, sed quae sunt justa facit, nec est in judicio ejus iniquum, sed fortitudo, et regnum, et majestas, et potestas omnium saeculorum. Benedictus Dominus Deus veritatis. Quam veritatem nobis Christus ostendens in Evangelio suo dicit: Ego sum veritas. Propter quod si in Christo sumus et Christum in nobis habemus, si manemus in veritate, et veritas in nobis manet, ea quae sunt vera et recta teneamus.
4.10
Fit autem studio praesumptionis et contumaciae ut quis magis sua prava et falsa defendat quam ad alterius recta et vera consentiat. Cui rei prospiciens beatus apostolus Paulus ad Timotheum scribit et monet episcopum non litigiosum, nec contentiosum, sed mitem et docibilem esse debere. Docibilis autem ille est qui est ad discendi patientiam lenis et mitis. Oportet enim episcopum non tantum docere, sed et discere; quia et ille melius docet qui quotidie crescit et proficit discendo meliora. Quod ipsum quoque idem apostolus Paulus docet praemonens ut si alii sedenti melius revelatum fuerit, prior taceat. In compendio est autem apud religiosas et simplices mentes et errorem deponere et invenire atque eruere veritatem. Nam si ad divinae traditionis caput et originem revertamur, cessat error humanus, et sacramentorum coelestium ratione perspecta, quicquid sub caligine ac nube tenebrarum obscurum latebat in lucem veritatis aperitur. Si canalis aquam ducens, qui copiose prius et largiter profluebat, subito deficiat, nonne ad fontem pergitur, ut illic defectionis ratio noscatur, utrumne arescentibus venis in capite unda siccaverit, an vero integra inde et plena procurrens in medio itinere destiterit; ut si vitio interrupti aut bibuli canalis effectum est quo minus aqua continua perseveranter ac jugiter flueret, refecto et confirmato canali ad usum atque ad potum civitatis aqua collecta eadem ubertate atque integritate repraesentetur qua de fonte proficiscitur. Quod et nunc facere oportet Dei sacerdotes praecepta divina servantes, ut si in aliquo nutaverit et vacillaverit veritas, ad originem dominicam et ad evangelicam atque apostolicam traditionem revertamur, et inde surgat actus nostri ratio, unde et ordo et origo surrexit.
4.11
Traditum est enim nobis quod sit unus Deus, et Christus unus, et una spes, et fides una, et una Ecclesia, et baptisma unum non nisi in una Ecclesia constitutum; a qua Unitate quisquis dicesserit, cum haereticis necesse est inveniatur; quos dum contra Ecclesiam vindicat, sacramentum divinae traditionis impugnat. Cujus Unitatis sacramentum expressum videmus etiam in Cantico canticorum ex persona Christi dicentis: Hortus conclusus, soror mea, sponsa, fons signatus, puteus aquae vivae, paradisus cum fructu pomorum. Si autem Ecclesia ejus hortus conclusus est et fons signatus, quomodo in eumdem hortum introire aut bibere de fonte ejus potest qui in Ecclesia non est? Item Petrus ipse quoque demonstraus et vindicans Unitatem mandavit et monuit nisi per unum solum baptisma unius Ecclesiae salvari nos non posse. In arca, inquit, Noe pauci, id est, octo animae hominum salvae factae sunt per aquam, quod et vos similiter salvos faciet baptisma. Quam brevi et spiritali compendio unitatis sacramentum manifestavit? Nam ut in illo mundi baptismo, quo iniquitas antiqua purgata est, qui in arca Noe non fuit non potuit per aquam salvatus fieri, ita nec nunc potest per baptismum salvatus videri qui baptizatus in Ecclesia non est, quae ad arcae unius sacramentum dominica unitate fundata est.
4.12
Observatur itaque a nobis et tenetur, frater charissime, explorata et perspecta veritate, ut omnes qui ex quacumque haeresi ad Ecclesiam convertuntur, Ecclesiae unico et legitimo baptismo baptizentur, exceptis his qui baptizati in Ecclesia prius fuerant, et sic ad haereticos transierant. Illos enim oportet, cum redeunt, acta poenitentia per manus impositionem solam recipi et in ovile, unde erraverant, a pastore restitui. Opto te, frater charissime, semper bene valere.

Intertext edge

Open linked passage

Note