Epistolae de baptismate haereticorum
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: 96 Epdebah
6.1
CONCILIUM ICONIENSE CONTRA CATAPHRYGAS, CELEBRATUM ANNO 258 SUB STEPHANO PAPA I.
6.1
Concilium Iconiense habitum est anno 258, seu, verius, 256, Iconii in Phrygia, occasione Cataphrygarum haereticorum, ut de ipsorum omniumque aliorum haereticorum Baptismatis valere, quid statuendum sit inquirerent. Ex Cappadocia, Cilicia, Galatia aliisque proximis Orientalibus regionibus episcopi ad hanc synodum accesserunt: a quibus omnibus constitutum ac decretum est nihil eorum quae ab haereticis facta sunt, ab Ecclesia catholica recipiendum esse: ordinationes, Baptismum, manuum impositiones, aliudve sacrum quodvis ab haereticis administratum invalidum esse. Stephanus, pontifex Romanus episcopos Orientales haec constituentes excommunicat et apostolicae sedis communione privat: ipsam vero synodum erraticam, contra Apostolorum traditionem erroneum dogma confirmantem, reprobat. Orientales ad Pontificem suos quidem legatos, qui de rebus in synodo gestis coram pontifice rationem redderent, ablegarunt; verum Romam venientes, a sancto Stephano pontifice neque recepti, neque auditi fuerunt. Ob quam causam Firmilianus, Caesareae Cappadociae episcopus ad Cyprianum eam quae acta hujus concilii enarrat, et de legatis non auditis valde conqueritur; epistolam sequentem hanc conscripsit. BARON., ann. 258, 14, 15 et 16.
6.2
Certum est, inquit Pagius ad ann. Chr. 255, n. 15 et 16, concilium Iconiense, in quo rebaptizatio haereticorum decreta, ante Stephani pontificatum celebratum. Id enim diserta testatur Firmilianus in epistola ad Cyprianum, ubi de Iconiensi synodo ita loquitur: Quod totum nos jampridem in Iconio, qui Phrygiae locus est, collecti, in unum convenientibus ex Gallia et Cilicia, et caeteris proximis regionibus confirmavimus. Ubi pronomen nos non de ipsius Firmiliani persona, sed potius de ejus decessoribus accipiendum; cum Firmilianus eam synodum jampridem collectam affirmet, et in fine ejusdem epistolae synodi hujus vetustatem manifestissime indicet, ut observavit Valesius in Notis Eusebianis ad lib. VII, cap. 7. Nam, cum Stephanus papa, Cypriano scribens, antiquam Ecclesiae consuetudinem in recipiendis haereticis adversus assertatores novi dogmatis opposuisset, Firmilianus hoc argumentum adversus Afros fortasse valere dicit; et quomodo Afri id refutare possint, ibidem docet. Contra Orientales nullam vim illud habere demonstrat, apud quos semper rebaptizati fuerint haeretici, jam inde ab Iconiensi synodo, quae ob Montanistas fuerat indicta. His addit Valesius Dionysium Alexandrinum in epist. ad Philemonem Romanae urbis presbyterum, quam scripsit sub initia pontificatus Xysti papae, ubi ait: Illud praeterea didici, non ab Afris solis hunc morem nunc primum invectum fuisse, sed et multo antea superiorum episcoporum temporibus in ecclesiis popularissimis, et in conciliis fratrum apud Iconium et Synnada, et apud alios plurimos idem sancitum fuisse. Hinc, sub extrema Alexandri Severi tempora, quibus Firmilianus ad Caesariensis ecclesiae sacerdotium recens promotus fuerat, ut docet Eusebius in lib. VI, synodum Iconiensem collectam credit Valesius, ideoque ante Cornelii papae pontificatum. Hactenus Pagius. Harduinus, in Indice Conciliorum, tomi I, Iconii et Synnadis concilia habita esse anno circiter 255 affirmat. De his vide et Augustinum lib. III contra Crescon., cap. 1, 3.