Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Epistolae de baptismate haereticorum
Cyprian, SaintHaer 7 · 96-epdebahMore by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: 96 Epdebah
7.1
EPISTOLA FIRMILIANI, EPISCOPI CAESAREAE CAPPADOCIAE, AD CYPRIANUM CONTRA EPISTOLAM STEPHANI.
7.1
ARGUMENTI prorsus ejusdem est cum praecedenti, sed paulo vehementius et acerbius quam episcopum deceat scripta, ea potissimum, quantum suspicor, de causa, quod ad Firmiliani, Helenum et caeteros illarum partium episcopos Stephanus aliam quoque epistolam scripserat, se illis non communicaturum quamdiu in ea sententia de baptizandis haereticis persisterent; uti ex epistola Dionysii Alexandrini ad Xistum, Stephani successorem, docet Eusebius Hist. Eccles. lib. VII, c. 4. Atque adeo fortassis consultius foret, numquam editam fuisse hanc epistolam, ita ut putem consulto illam omisisse Manutium. Verum quum a Morelio evulgata sit, praetermittere nolui, tum quod res quasdam memorandas contineat, tum quod antidoti loco esse queant verba epistolae dicti Dionysii ad Stephanum, quam habet, dicti libr. c. 3, Eusebius, et repetit latius Nicephorus Hist. eccles. lib. VI, c. 7; ex quibus palinodiam illum, quod aiunt, cecinisse constat.« Scito, inquit, frater, orientales atque etiam ulteriores ecclesias quae antea dissidebant, ad unitatem esse reductas, omnesque utique earum antistites unanimes et consentientes, supra modum de pace et concordia quae praeter exspectationem accidit laetari; Demetrianum in primis Antiochenum, Theoctistum Caesariensem, Mazabenem Eliensem, Alexandri defuncti successorem, Marinum Tyrium, Heliodorum Laodicensem, qui in locum Thelymedris subrogatus est, Helenum Tharsensem, et ecclesias Ciliciae omnes, Firmilianum et Cappadociam omnem. Praecipuos enim episcoporum nominavi, ne epistola longior fiat, neve multis verbis sim molestior. Sed et universae Syriae et Arabiae, Mesopotamia ipsa, Pontus, Bythynia; et, ut semel dicam, exsultant ubique omnes, concordia et fraterna charitate glorificantes Deum.» Hactenus Dionysius, cui similia videre est apud D. Hieronymum contra Luciferianos, et apud D. Aug. l. III Contra Cresc. Gramm. c. 1, 2 et 3, ubi, ex ipsa confessione Donatistarum, refert orientales episcopos rescidisse seu potius correxisse suum judicium, quo eis placuerat, de ista Baptismi quaestione Cypriano et Africano concilio consentire oportere.[ PAMELIUS.]
7.1
Firmilianus Cypriano fratri, in Domino salutem. Accepimus per Rogatianum charissimum nostrum diaconum a vobis missum litteras quas ad nos fecisti, frater dilectissime; et gratias propter hoc Domino maximas egimus quod contigerit ut qui corpore ab invicem separamur sic spiritu adunemur quasi non unam tantum regionem tenentes, sed in ipsa atque in eadem domo simul inhabitantes. Quod et decet dicere, quia et spiritalis domus Dei una est. Erit enim in novissimis, ait Propheta, diebus manifestus mons Domini et domus Dei super vertices montium. In quam convenientes cum jucunditate adunantur, secundum quod et in Psalmo hoc postulatur a Domino inhabitare in domo Dei per omnes dies vitae. Unde et in alio loco manifestatum est esse apud sanctos magnam voluntatis charitatem inunum convenire. Ecce, inquit, quam bonum et voluptabile est ut habitent fratres in unum!
7.2
Adunatio enim et pax et concordia, non solum hominibus fidelibus et cognoscentibus veritatem, sed et Angelis ipsis coelestibus voluptatem maximam praestat, quibus dicit sermo divinus esse gaudium in uno peccatore poenitentiam agente et ad unitatis vinculum revertente. Quod utique non diceretur de Angelis conversationem in coelis habentibus, nisi ipsi quoque essent nobis adunati, qui nostra adunatione laetantur; sicut e contrario utique contristantur, quando vident diversas quorumdam mentes et scissas voluntates, quasi non tantum unum et eumdem Deum simul invocent, sed separatis et divisis ab invicem nec confabulatio jam possit esse aut sermo communis. Nisi quod nos gratiam referre Stephano in isto possumus quod per illius inhumanitatem nunc effectum sit ut fidei et sapientiae vestrae experimentum caperemus. Sed non enim si nos propter Stephanum hanc beneficii gratiam cepimus, statim Stephanus beneficio gratia digna commisit. Neque enim et Judas perfidia sua et proditione, qua scelerate circa Salvatorem operatus est, dignus videri potest quasi causam bonorum tantorum ipse praestiterit ut per illum mundus et gentium populus passione Domini liberaretur.
7.3
Sed haec interim quae ab Stephano gesta sunt praetereantur; nedum audaciae et insolentiae ejus meminimus, de rebus ab eo improbe gestis longiorem moestitiam nobis inferamus. De vobis autem cognoscentes quod secundum regulam veritatis et sapientiam Christi, hoc de quo nunc quaeritur disposueritis, cum magna laetitia exultavimus et Deo gratias egimus, quia invenimus in fratribus tam longe positis tantam nobiscum fidei et veritatis unanimitatem. Potens est enim gratia Dei copulare et conjungere charitatis atque unitatis vinculo etiam ea quae videntur longiore terrarum spatio esse divisa, secundum quod et olim intervallo temporum separatos ab Job et Noe, qui in primis fuerant, Ezechielem et Danielem posteriores aetate ad unanimitatis vinculum virtus divina conjunxit, ut, quamvis temporibus longis discreti essent, eadem divina inspiratione sentirent. Quod et nunc in vobis animadvertimus, ut qui longissimis regionibus a nobis separati estis, sensu tamen et spiritu copulatos vos esse nobiscum probaretis. Quod totum hoc fit divina unitate. Nam, cum Dominus unus atque idem sit qui habitat in nobis, conjungit ubique et copulat suos vinculo unitatis. Unde in universam terram exivit sonus eorum qui a Domino missi sunt unitatis spiritu velociter currentes; sicut e contrario nihil prodest aliquos proximos et junctos sibi esse corporibus, si animo et mente dissideant, quando adunari animae omnino non possint quae se a Dei unitate diviserint: Ecce enim, inquit, qui longinquant se abs te peribunt. Sed tales judicium Domini pro merito suo subibunt, recedentes a verbis ejus qui Patrem pro unitate deprecatur et dicit: Pater, da ut, quomodo ego et tu unum sumus, sic et hi in nobis unum sint.
7.4
Nos vero ea, quae a vobis scripta sunt, quasi nostra propria suscepimus, nec in transcursu legimus, sed saepe repetita memoriae mandavimus. Neque obest utilitati salutari, aut eadem retexere ad confirmandam veritatem, aut et quaedam addere ad cumulandam probationem. Si quid autem a nobis additum fuerit, non sic additur quasi a vobis aliquid minus dictum sit, sed quoniam sermo divinus humanam naturam supergreditur, nec potest totum et perfectum anima concipere, idcirco et tantus est numerus Prophetarum, ut multiplex et divina sapientia per multos distribuatur. Unde et tacere praecipitur primo in prophetia loquenti, si secundo fuerit revelatum. Qua ex causa necessario apud nos fit ut per singulos annos seniores et praepositi in unum conveniamus ad disponenda ea quae curae nostrae commissa sunt, ut, si qua graviora sunt, communi consilio dirigantur, lapsis quoque fratribus et post lavacrum salutare a diabolo vulneratis per poenitentiam medela quaeratur; non quasi a nobis remissionem peccatorum consequantur, sed ut per nos ad intelligentiam delictorum suorum convertantur et Domino plenius satisfacere cogantur.
7.5
Quoniam vero legatus iste a vobis missus regredi ad vos festinabat, et hibernum tempus urgebat, quantum potuimus ad scripta vestra rescripsimus. Et quidem, quantum ad id pertineat quod Stephanus dixit, quasi Apostoli eos qui ab haeresi veniunt baptizari prohibuerint et hoc custodiendum posteris tradiderint, plenissime vos respondistis neminem tam stultum esse qui hoc credat Apostolos tradidisse, quando etiam ipsas haereses constet execrabiles ac detestandas postea exstitisse, cum et Marcion, Cerdonis discipulus, inveniatur sero post Apostolos et post longa ab eis tempora sacrilegam adversus Deum traditionem induxisse; Apelles quoque, blasphemiae ejus consentiens, multa alia nova et graviora fidei ac veritati inimica addiderit. Sed et Valentini et Basilidis tempus manifestum est, quod et ipsi, post Apostolos et post longam aetatem, adversus Ecclesiam Dei sceleratis mendaciis suis rebellaverint. Caeteros quoque haereticos constat pravas suas sectas et inventiones perversas, prout quisque errore ductus est, postea induxisse; quos omnes manifestum est a semetipsis damnatos esse, et ante diem judicii inexcusabilem sententiam adversus semetipsos dixisse: quorum baptisma qui confirmat, quid aliud quam cum ipsis se adjudicat, et se ipse participem talibus faciendo condemnat.
7.6
Eos autem qui Romae sunt non ea in omnibus observare quae sint ab origine tradita; et frustra Apostolorum auctoritatem praetendere scire quis etiam inde potest, quod circa celebrandos dies Paschae et circa multa alia divinae rei sacramenta videat esse apud illos aliquas diversitates, nec observari illic omnia aequaliter quae Hierosolymis observantur, secundum quod in caeteris quoque plurimis provinciis multa pro locorum et nominum diversitate variantur, nec tamen propter hoc ab Ecclesiae catholicae pace atque unitate aliquando discessum est. Quod nunc Stephanus ausus est facere, rumpens adversum vos pacem, quam semper antecessores ejus vobiscum amore et honore mutuo custodierunt, adhuc etiam infamans Petrum et Paulum beatos apostolos, quasi hoc ipsi tradiderint, qui in epistolis suis haereticos exsecrati sunt et ut eos evitemus monuerunt. Unde apparet traditionem hanc humanam esse quae haereticos asserit et baptisma, quod non nisi solius Ecclesiae est, eos habere defendit.
7.7
Sed et ad illam partem bene a vobis responsum est ubi Stephanus in epistola sua dixit« haereticos quoque ipsos in baptismo convenire, et quod alterutrum ad se venientes non baptizent, sed communicent tantum,» quasi et nos hoc facere debeamus. Quo in loco, etsi vos jam probastis satis ridiculum esse ut quis sequatur errantes, illud tamen ex abundanti addimus, non esse mirum si sic haeretici agant, qui, etsi in quibusdam minoribus discrepant, in eo tamen, quod est maximum, unum et eumdem consensum tenent ut blasphement Creatorem, quaedam somnia sibi et phantasmata ignoti Dei confingentes; quos utique consequens est sic consentire in baptismi sui vanitate ut consentiunt in repudianda divinitatis veritate. De quibus, quoniam longum est ad singula eorum vel scelesta vel supervacua respondere satis est breviter illud in compendio dicere, eos qui non teneant verum Dominum, Patrem, tenere non posse nec Filii nec Spiritus sancti veritatem, secundum quod etiam illi qui Cataphrygae appellantur, et novas prophetias usurpare conantur, nec Patrem possunt habere nec Filium nec[ Spiritum sanctum]; a quibus si quaeramus quem Christum praedicent, respondebunt eum se praedicare qui miserit Spiritum per Montanum et Priscam locutum. In quibus cum animadvertamus non veritatis Spiritum sed erroris fuisse, cognoscimus eos qui falsam illorum prophetiam contra Christi fidem vindicant Christum habere non posse. Sed et caeteri quique haeretici, si se ab Ecclesia Dei sciderint, nihil habere potestatis aut gratiae possunt, quando omnis potestas et gratia in Ecclesia constituta sit, ubi praesident majores natu, qui et baptizandi et manum imponendi et ordinandi possident potestatem. Haeretico enim, sicut ordinare non licet nec manum imponere, ita nec baptizare nec quicquam sancte nec spiritaliter gerere, quando alienus sit a spiritali et deifica sanctitate. Quod totum nos jampridem in Iconio, qui Phrygiae locus est, collecti in unum convenientibus ex Galatia et Cilicia et caeteris proximis regionibus, confirmavimus tenendum contra haereticos firmiter et vindicandum, cum a quibusdam de ista re dubitaretur.
7.8
Et quoniam Stephanus et qui illi consentiunt contendunt dimissionem peccatorum et secundam nativitatem in haereticorum Baptisma posse procedere, apud quos etiam ipsi confitentur Spiritum sanctum non esse, considerent et intelligant spiritalem nativitatem sine Spiritu esse non posse, secundum quod et beatus apostolus Paulus eos qui ab Joanne baptizati fuerant, priusquam missus esset Spiritus sanctus a Domino, baptizavit denuo spiritali Baptismo, et sic eis manum imposuit ut acciperent Spiritum sanctum. Quale est autem ut cum Paulum post Joannis baptisma iterato discipulos suos baptizasse videamus, nec eos qui ab haeresi ad Ecclesiam veniunt post illicitam et profanam eorum tinctionem baptizare dubitemus? Nisi si his episcopis quibus[ nunc] minor fuit Paulus, ut hi quidem possint per solam manus impositionem venientibus haereticis dare Spiritum sanctum, Paulus autem idoneus non fuerit qui ab Joanne baptizatis Spiritum sanctum per manus impositionem daret, nisi eos prius etiam Ecclesiae Baptismo baptizasset.
7.9
Illud quoque absurdum quod non putant quaerendum esse quis sit ille qui baptizaverit, eo quod qui baptizatus sit gratiam consequi poterit invocata trinitate nominum Patris et Filii et Spiritus sancti. Deinde haec erit sapientia quam scribit Paulus esse in his qui perfecti sunt. At quis est in Ecclesia perfectus et sapiens qui hoc aut defendat aut credat quod invocatio haec nominum nuda sufficiat ad remissionem peccatorum et Baptismi sanctificationem, cum haec tunc utique proficiant quando et qui baptizat habet Spiritum sanctum et Baptisma quoque ipsum non sit sine Spiritu constitutum. Sed dicunt eum qui quomodocumque foris baptizatur mente et fide sua Baptismi gratia consequi posse. Quod et ipsum sine dubio ridiculum est quasi de coelo adducere ad se possit aut mens prava justorum sanctificationem aut fides falsa credentium veritatem. Non omnes autem qui nomen Christi invocant audiri et invocationem suam consequi aliquid gratiae posse Dominus ipse manifestat dicens: Multi venient in nomine meo dicentes: Ego sum Christus; et multos fallent. Nulla quippe differentia est inter pseudo- prophetam et haereticum. Nam ut ille in nomine Dei aut Christi, ita iste in sacramento Baptismi fallit: Mendacio uterque nititur ad decipiendas hominum voluntates.
7.10
Volo autem vobis et de historia quae apud nos facta est exponere ad hoc ipsum pertinente. Ante viginti enim et duos fere annos, temporibus post Alexandrum imperatorem, multae istic conflictationes et pressurae acciderunt, vel in commune omnibus hominibus, vel privatim Christianis, terrae etiam motus plurimi et frequentes exstiterunt, ut et per Cappadociam et per Pontum multa subruerent, quaedam etiam civitates, in profundum receptae, dirupti soli hiatu devorarentur, ut ex hoc persecutio quoque gravis adversum nos christiani nominis fieret, quae post longam retro aetatis pacem repente oborta de inopinato et insueto malo ad turbandum populum nostrum terribilior effecta est. Serenianus tunc fuit in nostra provincia praeses, acerbus et dirus persecutor. In hac autem perturbatione constitutis fidelibus, et huc atque illuc persecutionis metu fugientibus, et patrias suas relinquentibus, atque in alias partes regionum transeuntibus( erat enim transeundi facultas, eo quod persecutio illa, non per totum mundum, sed localis fuisset), emersit istic subito quaedam mulier, quae in extasim constituta propheten se praeferret et quasi sancto Spiritu plena sic ageret. Ita autem principalium daemoniorum impetu ferebatur, ut per longum tempus sollicitaret et deciperet fraternitatem, admirabilia quaedam et portentosa perficiens, et facere se terram moveri polliceretur. Non quod daemoni tanta esset potestas ut terram movere aut elementum concutere vi sua valeret, sed quod nonnumquam Spiritus nequam, praesciens et intelligens terrae motum futurum, id se facturum esse simularet quod futurum videret. Quibus mendaciis et jactationibus subegerat mentes singulorum ut sibi obedirent, et quocumque praeciperet et duceret sequerentur, faceret quoque mulierem illam cruda hyeme nudis pedibus per asperas nives ire nec vexari in aliquo aut laedi illa discursione, diceret etiam se in Judaeam et Hierosolymam festinare, fingens tamquam inde venisset. Hic et unum de presbyteris Rusticum, item et alium diaconum fefellit, ut eidem mulieri commiscerentur; quod paulo post detectum est: Nam subito apparuit illi unus de exorcistis vir probatus et circa religiosam disciplinam bene semper conversatus, qui exhortatione quoque fratrum plurimorum, qui et ipsi fortes ac laudabiles in fide aderant, excitatus, erexit se contra illum spiritum nequam revincendum; qui subtili fallacia etiam hoc paulo ante praedixerat, venturum quemdam adversum et tentatorem infidelem. Tamen ille exorcista, inspiratus, Dei gratia fortiter restitit, et esse illum nequissimum spiritum qui prius sanctus putabatur, ostendit. Atque illa mulier quae prius per praestigias et fallacias daemonis multa ad deceptionem fidelium moliebatur, inter caetera quibus plurimos deceperat, etiam hoc frequenter ausa est, ut et invocatione non contemptibili sanctificare se panem et Eucharistiam facere simularet, et sacrificium Domino sine sacramento solitae praedicationis offerret, baptizaret quoque multos usitata et legitima verba interrogationis usurpans, ut nil discrepare ab ecclesiastica regula videretur.
7.11
Quid igitur de hujus Baptismo dicemus, quo nequissimus daemon per mulierem baptizavit? Numquid et hoc Stephanus et qui illi consentiunt comprobant, maxime cui nec symbolum Trinitatis nec interrogatio legitima et ecclesiastica defuit? Potest credi aut remissio peccatorum data aut lavacri salutaris regeneratio rite perfecta, ubi omnia, quamvis ad imaginem veritatis, tamen per daemonem gesta sunt? Nisi si et daemonem in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti gratiam Baptismi dedisse contendunt qui haereticorum Baptisma defendunt; apud quos sine dubio idem error est, daemonum fallacia ipsa est, quando apud illos omnino Spiritus sanctus non est.
7.12
Illud etiam quale est quod vult Stephanus, his qui apud haereticos baptizantur adesse praesentiam et sanctimoniam Christi? Nam, si non mentitur Apostolus dicens: Quotquot in Christo tincti estis, Christum induistis( Gal, III, 27), utique qui illic in Christo baptizatus est induit Christum. Si autem induit Christum, accipere potuit et Spiritum sanctum, qui a Christo missus est, et frustra illi venienti ad accipiendum Spiritum manus imponitur; nisi si a Christo Spiritum induit ut apud haereticos sit quidem Christus, non sit autem illic Spiritus sanctus.
7.13
Decurramus vero breviter et caetera quae a vobis copiose et plenissime dicta sunt, festinante vel maxime ad vos Rogatiano, diacono charissimo nostro. Sequitur enim illud quod interrogandi sunt a nobis qui haereticos defendunt, utrum carnale sit eorum Baptisma, an spiritale. Si enim carnale est, nihil differunt a Judaeorum Baptismo, quo sic illi utuntur, ut eo tamquam communi et vulgari lavacro tantum sordes laventur: sin autem spiritale est, quomodo apud illos esse Baptisma spiritale potest, apud quos Spiritus sanctus non est! Ac per hoc aqua qua tinguntur lavacrum est illis carnale tantum, non Baptismi sacramentum.
7.14
Quod si Baptisma haereticorum habere potest regenerationem secundae nativitatis, non haeretici sed filii Dei computandi sunt qui apud illos baptizantur; secunda enim nativitas quae est in Baptismo filios Dei generat. Si autem sponsa Christi una est, quae est Ecclesia catholica, ipsa est quae sola generat Dei filios. Neque enim multae sponsae Christi, cum dicat Apostolus: Despondi vos uni viro virginem castam assignare Christo; et Audi filia et vide, et inclina aurem tuam, et obliviscere populi tui, quia desideravit rex speciem tuam; et, Veni, sponsa, de Libano, advenies et pertransibis a principio fidei; et Ingressus sum in hortum meum, soror mea, sponsa. Videmus unam personam ubique proponi, quia et sponsa est una. Non est autem una nobiscum haereticorum synagoga, quia nec sponsa est adultera et fornicaria; unde nec potest filios Dei parere: nisi si, secundum quod Stephano videtur, haeresis quidem parit et exponit, expositos autem Ecclesia suscipit, et quos non ipsa pepererit pro suis nutrit, cum filiorum alienorum mater esse non possit. Et ideo Christus Dominus noster, unam esse manifestans sponsam suam et unitatis ejus sacramentum declarans ait: Qui non est mecum, adversus me est; et qui non mecum colligit, spargit. Si enim nobiscum est Christus, haeretici autem non sunt nobiscum, pro certo adversus Christum sunt haeretici. Et, si nos colligimus cum Christo, non colligunt autem nobiscum haeretici, sine dubio spargunt.
7.15
Sed nec illud praetereundum est a nobis quod a vobis necessario dictum est, quod Ecclesia, secundum Canticum canticorum, hortus sit conclusus et fons signatus, paradisus cum fructu pomorum. Qui autem numquam in hunc hortum introierunt, neque paradisum a Deo creatore plantatum viderunt, quomodo de fonte qui intus inclusus est et divino sigillo signatus est, aquam vivam lavacri salutaris praebere alicui poterunt? Cum vero et arca Noe nihil aliud fuerit quam sacramentum Ecclesiae Christi, quae tunc, omnibus foris pereuntibus, eos solos servavit qui intra arcam fuerunt, manifeste instruimur ad Ecclesiae unitatem perspiciendam, quemadmodum et apostolus Petrus posuit dicens: Sic et vos similiter salvos faciet Baptisma, ostendens quoniam, quomodo qui cum Noe in arca non fuerunt, non tantum purgati et salvati per aquam non sunt, sed statim diluvio illo perierunt, sic et nunc quicumque in Ecclesia cum Christo non sunt, foris peribunt, nisi ad unicum et salutare Ecclesiae lavacrum per poenitentiam convertantur.
7.16
Qualis vero error sit et quanta sit caecitas ejus qui remissionem peccatorum dicit apud synagogas haereticorum dari posse, nec permanet in fundamento unius Ecclesiae, quae semel a Christo supra petram solidata est, hinc intelligi potest quod soli Petro Christus dixerit: Quaecumque ligaveris super terram, erunt ligata et in coelis; et quaecumque solveris super terram, erunt soluta et in coelis; et iterum in Evangelio quando in solos Apostolos insufflavit Christus dicens: Accipite Spiritum sanctum. Si cujus remiseritis peccata, remittentur illi; et si cujus tenueritis, tenebuntur. Potestas ergo peccatorum remittendorum Apostolis data est et Ecclesiis quas illi a Christo missi constituerunt, et episcopis qui eis ordinatione vicaria successerunt. Hostes autem unius catholicae Ecclesiae, in qua nos sumus, et adversarii nostri, qui Apostolis successimus, sacerdotia sibi illicita contra nos vindicantes et altaria profana ponentes, quid aliud sunt quam Chore et Dathan et Abiron, pari scelere sacrilegi, et easdem quas et illi poenas daturi cum his qui sibi consentiunt, secundum quod etiam tunc illorum participes et fautores pari cum eis morte perierunt.
7.17
Atque ego in hac parte juste indignor ad hanc tam apertam et manifestam Stephani stultitiam, quod qui sic de episcopatus sui loco gloriatur et se successionem Petri tenere contendit, super quem fundamenta Ecclesiae collocata sunt, multas alias petras inducat et ecclesiarum multarum nova aedificia constituat, dum esse illic baptisma sua auctoritate defendit. Nam qui baptizantur complent sine dubio Ecclesiae numerum. Qui autem baptisma eorum probat, de baptizatis et Ecclesiam illic esse confirmat. Nec intelligit obfuscari a se et quodam modo aboleri christianae petrae veritatem qui sic prodit et deserit unitatem. Judaeos tamen, quamvis ignorantia caecos et gravissimo facinore constrictos, zelum Dei Apostolus habere profitetur. Stephanus, qui per successionem cathedram Petri habere se praedicat, nullo adversus haereticos zelo excitatur, concedens illis non modicam sed maximam gratiae potestatem, ut dicat eos et asseveret per baptismi sacramentum sordes veteris hominis abluere, antiqua mortis peccata donare, regenaratione coelesti filios Dei facere, ad aeternam vitam divini lavacri sanctificatione reparare. Qui sic magna et coelestia Ecclesiae munera haereticis concedit et tribuit, quid aliud agit quam communicat eis quibus tantum gratiae defendit ac vindicat. Et frustra jam dubitat in caeteris quoque consentire eis et particeps esse, ut et simul cum eis conveniat, et orationes pariter cum iisdem misceat, et altare ac sacrificium commune constituat.
7.18
Sed in multum, inquit, proficit nomen Christi ad fidem et baptismi sanctificationem, ut quicumque et ubicumque in nomine Christi baptizatus fuerit, consequatur statim gratiam Christi, quando huic loco breviter occurri possit et dici quoniam, si in nomine Christi valuit foris baptisma ad hominem purgandum in ejusdem Christi nomine valere illic potuit et manus impositio ad accipiendum Spiritum sanctum. Et incipient caetera quoque quae apud haereticos aguntur justa et legitima videri, quando in nomine Christi gerantur, secundum quod vos in epistola vestra exsecuti estis, non nisi in Ecclesia sola valere posse nomen Christi, cui uni concesserit Christus coelestis gratiae potestatem.
7.19
Quod autem pertinet ad consuetudinem refutandam, quam videntur opponere veritati, quis tam vanus sit ut veritati consuetudinem praeferat, aut qui, perspecta luce, tenebras non derelinquat? Nisi si et Judaeos, Christo adventante, id est veritate, adjuvat in aliquo antiquissima consuetudo, quod, relicta nova veritatis via, in vetustate permanserint. Quod quidem adversus Stephanum vos dicere, Afri, potestis, cognita veritate, errorem vos consuetudinis reliquisse. Caeterum nos veritati et consuetudinem jungimus, et consuetudini Romanorum consuetudinem, sed veritatis opponimus, ab initio hoc tenentes quod a Christo et ab Apostolis traditum est. Nec meminimus hoc apud nos aliquando coepisse, cum semper istic observatum sit ut nonnisi unam Dei Ecclesiam nocemus, et sanctum Baptisma nonnisi sanctae Ecclesiae computaremus. Plane, quoniam quidam de eorum baptismo dubitabant qui, etsi non ut nos Prophetas recipiunt, eosdem tamen Patrem et Filium nosse nobiscum videntur, plurimi simul convenientes in Iconio, diligentissime tractavimus et confirmavimus repudiandum esse omne omnino baptisma quod sit extra Ecclesiam constitutum.
7.20
Ad illud autem quod pro haereticis ponunt, et aiunt Apostolum dixisse, Sive per occasionem, sive per veritatem, Christus annuntietur, ut respondeamus, ineptum est, quando manifestum sit Apostolum in epistola sua qua hoc dixit, neque haereticorum neque baptismi eorum mentionem fecisse, sed locutum esse de fratribus tantum, sive perfide secum loquentibus, sive in fide sincera perseverantibus, nec oporteat hoc longo tractatu excutere, sed ipsam satis sit epistolam legere, et quid Apostolus dixerit, de ipso Apostolo recognoscere.
7.21
Quid ergo, inquiunt, fiet de his qui ab haereticis venientes sine Ecclesiae baptismo admissi sunt? Si de saeculo excesserunt, in eorum numero habentur qui apud nos catechisati quidem sunt, sed prius quam baptizarentur obierunt, non modo dicunt emolumentum veritatis et fidei, ad quam, relicto errore, pervenerant, etsi consummationem gratiae consecuti non sunt, morte praeventi. Qui autem adhuc in saeculo permanent baptizentur Ecclesiae Baptismo, ut remissionem peccatorum consequi possint, ne, per alienam praesumptionem, in pristino errore manentes, sine gratiae consummatione moriantur. Caeterum quale delictum est, vel illorum qui admittunt, vel eorum qui admittuntur, ut non ablutis per Ecclesiae lavacrum sordibus, nec peccatis expositis, usurpata temere communicatione contingant corpus et sanguinem Domini, cum scriptum sit: Quicumque ederit panem aut biberit calicem Domini indigne, reus erit corporis et sanguinis Domini.
7.22
Nos etiam illos quos hi qui prius in Ecclesia catholica episcopi fuerant, et postmodum sibi potestatem clericae ordinationis assumentes baptizaverunt, pro non baptizatis habendos judicavimus. Et hoc apud nos observatur, ut quicumque ab illis tincti ad nos veniunt, tamquam alieni et nihil consecuti, unico et vero Ecclesiae catholicae Baptismo apud nos baptizentur et lavacri vitalis regenerationem consequantur. Et tamen multum interest inter eum qui invitus et necessitate persecutionis coactus succubuit, et illum qui sacrilega voluntate audax contra Ecclesiam rebellat, vel in Patrem et Deum Christi et totius mundi conditorem impia voce blasphemat. Et non pudet Stephanum hoc asserere, ut per eos qui, cum ipsi in omnibus peccatis sint constituti, dicat posse remissionem peccatorum dari, quasi possit esse in domo mortis lavacrum salutis!
7.23
Ubi ergo erit quod scriptum est: Ab aqua aliena abstine te et a fonte alieno ne biberis, si relicto Ecclesiae fonte signato, alienam aquam pro tua suscipis et profanis fontibus Ecclesiam polluis? Quando enim baptismo haereticorum communicas, quid aliud quam de voragine et coeno illorum bibis, et ipse Ecclesiae sanctificatione purgatus, alienarum sordium contactibus inquinaris? Nec metuis judicium Dei haereticis testimonium contra Ecclesiam perhibens, cum scriptum sit: Falsus testis non erit impunitus. Quin immo, tu haereticis omnibus pejor es: nam, cum inde multi, cognito errore suo, ad te veniant ut Ecclesiae verum lumen accipiant, tu venientium errores adjuvas, et, obscurato lumine ecclesiasticae veritatis, tenebras haereticae noctis accumulas. Cumque se illi in peccatis esse et nihil gratiae habere se, ac propterea ad Ecclesiam venire fateantur, tu eis remissionem peccatorum subtrahis, quae in baptismo datur, dum dicis eos jam baptizatos et extra Ecclesiam Ecclesiae gratiam consecutos. Nec intelligis animas eorum de manu tua exquiri cum judicii dies venerit, qui sitientibus Ecclesiae potum negasti, et volentibus vivere causa mortis fuisti. Et insuper indignaris.
7.24
Vide qua imperitia reprehendere audeas eos qui contra mendacium pro veritate nituntur. Quis enim justius indignari contra alterum debuit? utrumne qui hostes Dei asserit, an vero qui adversus eum qui hostes Dei asserit pro Ecclesiae veritate consentit? Nisi quod imperitos etiam animosos atque iracundos esse manifestum est, dum per inopiam consilii et sermonis ad iracundiam facile vertuntur, ut de nullo alio magis quam de te dicat Scriptura divina: Homo animosus parat lites, et vir iracundus exaggerat peccata. Lites enim et dissensiones quantas parasti per Ecclesias totius mundi? Peccatum vero quam magnum tibi exaggerasti, quando te a tot gregibus scidisti! Excidisti enim te ipsum. Noli te fallere; siquidem ille est vere schismaticus qui se a communione ecclesiasticae unitatis apostatam fecerit: dum enim putas omnes a te abstineri posse, solum te ab omnibus abstinuisti. Nec te informare ad regulam veritatis et pacis vel Apostoli praecepta potuerunt monentis et dicentis: Obsecro ergo vos ego vinctus in Domino, digne ambulare vocatione qua vocati estis, cum omni humilitate sensus et lenitate, cum patientia sustinentes invicem in dilectione, satis agentes servare unitatem spiritus in conjunctione pacis; unum corpus, et unus spiritus, sicut vocati estis in una spe vocationis vestrae. Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus et pater omnium, qui super omnes, et per omnia, et in omnibus nobis.
7.25
Haec Apostoli mandata et monitasalutaria quam diligenter Stephanus implevit, humilitatem sensus et lenitatem primo in loco servans. Quid enim humilius aut lenius quam cum tot episcopis per totum mundum dissensisse, pacem cum singulis vario discordiae genere rumpentem, modo cum Orientalibus, quod nec vos latere confidimus, modo vobiscum, qui in Meridie estis; a quibus legatos episcopos patienter satis et leniter suscepit, ut eos nec ad sermonem saltem colloquii communis admitteret, adhuc insuper, dilectionis et charitatis memor, praeciperet fraternitati universae ne quis eos in domum suam reciperet, ut venientibus, non solum pax et communio, sed et tectum et hospitium negaretur. Hoc est servasse unitatem spiritus in conjunctione pacis, abscindere se a charitatis unitate, et alienum se per omnia fratribus facere, et contra sacramentum et fidem contumacis furore discordiae rebellare. Apud talem potest esse unum corpus et unus spiritus, apud quem fortasse ipsa anima una non est sic lubrica et mobilis et incerta? Sed quantum ad illum pertinet, relinquamus. Excutiamus potius id de quo maxima quaestio est. Qui contendunt ab haereticis baptizatos sic recipi oportere tamquam legitimi baptismi gratiam consecutos, unum nobis atque illis baptisma dicunt esse et in nullo discrepare. Sed quid ait apostolus Paulus? Unus Dominus, una fides, unum baptisma, unus Deus. Si unum atque idem est cum nostro baptisma haereticorum, sine dubio et fides una est. Si autem fides una est, utique et Dominus unus est. Si Dominus unus est, consequens est dicere quia unus est. Si autem haec unitas, quae separari omnino et dividi non potest, etiam apud haereticos ipsa est, quid ultra contendimus, ut quid illos haereticos et non christianos vocamus? Porro, cum nobis et haereticis nec Deus unus sit, nec Dominus unus, nec una Ecclesia, nec fides una, sed nec unus spiritus, aut corpus unum, manifestum est nec baptisma nobis et haereticis commune esse posse, quibus nihil est omnino commune. Et tamen non pudet Stephanum talibus adversus Ecclesiam patrocinium praestare et propter haereticos asserendos fraternitatem scindere, insuper et Cyprianum pseudo- christum et pseudo- apostolum et dolosum operarium dicere. Qui omnia in se esse conscius praevenit, ut alteri ea per mendacium objiceret quae ipse ex merito audire deberet. Bene te valere omnibus nobis cum universis qui in Africa sunt episcopis et cunctis clericis et omni fraternitate universi optamus, ut perpetuo unanimes et unum sentientes habeamus nobiscum etiam de longinquo adunatos.

Intertext edge

Open linked passage

Note