Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
13.1
Et iampridem uobis, fratres carissimi ac fortissimi, litteras miseram quibus fidei et uirtuti uestrae uerbis exultantibus gratularer, et nunc non aliud in primis uox nostra conplectitur quam ut laeto animo frequenter ac semper gloriam uestri nominis praedicemus. quid enim uel maius in uotis meis potest esse uel melius quam cum uideo confessionis uestrae honore inluminatum gregem Christi? nam cum gaudere in hoc omnes fratres oportet, tunc in gaudio communi maior est episcopi portio. ecclosiae enim gloria praepositi gloria est. quantum dolemus ex illis quos tempestas inimica prostrauit, tantum laetamur ex uobis quos diabolus superare non potuit.
13.2
Hortamur tamen per communem fidem, per pectoris nostri ueram circa uos et simplicem caritatem, ut qui aduersarium prima hac congressione uicistis gloriam uestram forti et perseueranti uirtute teneatis. adhuc in saeculo sumus, adhuc in acie constituti, de uita nostra cottidie dimicamus. danda opera est, ut post haec initia ad incrementa quoque ueniatur et consummetur in uobis quod iam rudimentis felicibus esse coepistis. parum est adipisci aliquid potuisse. plus est quod adeptus es posse seruare, sicut et fides ipsa et natiuitas salutaris non accepta sed custodita uiuificat. nec statim consecutio, sed consummatio hominem Deo seruat. Dominus hoc magisterio suo docuit dicens: ecce sanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. puta hoc illum et confessori suo dicere: ecce confessor factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat. Salomon denique et Saul et ceteri multi quamdiu in uiis Domini non ambulauerunt, datam sibi gratiam tenere non potuerunt: recedente ab his disciplina dominica recessit et gratia.
13.3
Perseuerandum nobis est in arto et in angusto itinere laudis et gloriae, et cum quies et humilitas et bonorum morum tranquillitas christianis omnibus congruat secundum Dei uocem qu neminem alium respicit nisi humilem et quietom et trementem sermones suos, tunc magis hoc obseruare et inplere confessores oportet, qui exemplum facti estis ceteris fratribus, ad quorum mores omnium uita et actus debeat prouocari. nam sicut Iudaei a Deo alienati sunt, propter quos nomen Dei blasphematur in gentibus, ita contra Deo cari sunt, per quorum disciplinam nomen Domini laudabili testimonio praedicatur, sicut scriptum est Domino praemonente et dicente: luceat lumen uestrum coram hominibus, ut uideant bona opera uestra et clarificent patrem uestrum qui in caelis est. et Paulus Apostolus dicit: lucete sicut luminaria in mundo. et Petrus similiter hortatur, sicut hospites, inquit, et peregrini abstinete uos a carnalibus desideriis, quae militant aduersus animam, conuersationem habentes inter gentiles bonam, ut dum retractant de uobis quasi de malignis, bona opera uestra aspicientes magnificent Dominum. quod quidem maxima pars uestrum cum meo gaudio curat et confessionis ipsius honore melior facta tranquillis et bonis moribus gloriam suam custodit et seruat.
13.4
Sed quosdam audio inficere numerum uestram et laudem praecipui nominis praua sua conuersatione destruere, quos etiam uos ipsi ut pote amatores et conseruatores laudis uestri obiurgare et conprimere et emendare debetis. cum quanto enim nominis uestri pudore delinquitur, quando aliquis temulentus et lasciuiens demoratur, alius in eam patriam unde extorris factus est regreditur, ut deprehensus non iam quasi Christianus sed quasi nocens pereat? inflari aliquos et tumere audio, cum scriptum sit: noli altum sapere, sed time. si enim Dominus naturalibus ramis non pepercit, ne forte nec tibi parcat. Dominus noster sicut ouis ad uictimam adductus est et sicut agnus coram tondente sine uoce sic non aperuit os suum. non sum, inquit, contumax, neque contradico. dorsum meum posui ad flagella et maxillis meas ad palmas. faciem autem meam non auerti a foeditate sputorum. et quisquam per ipsum nunc adque in ipso uiuens extollere se audet et superbire, inmemor et factorum quae ille gessit et mandatorum quae nobis uel per se uel per apostolos suos tradidit? quod si non est maior domino suo seruus, qui Dominum secuntur humiles et quieti et taciturni uestigia eius imitentur, quando quisque inferior fuerit sublimior fiat dicente Domino: qui minimus fuerit in uobis, hic erit magnus.
13.5
Quid deinde illud, quam uobis exsecrandum debet uideri, quod cum summo animi nostri gemitu et dolore cognouimus, non deesse qui Dei templa et post confessionem sanctificata et inlustrata plus membra turpi et infami concubitu suo maculent, cubilia com feminis promiscua iungentes. quando etsi stnpnun conscientiae eorum desit, hoc ipsum grande crimen est, quod illorum cum scandalo in aliorum nuDas exempla nascantur. contentiones quoque et aemulationes inter nos nnllas esse oportet, cum pacem suam nobis dimiserit Dominus et scriptam sit: diliges proximum tuum tamquam te. si autem mordetis et incusatis innieem, uidete ne consumamini ab inuicem. conuiciis etiam et maledictis quaeso nos abstinete: quia neque maledici regnum Dei consequentur et lingua quae Christum confessa est incolumis et pura cam suo honore seruanda est. nam qui pacifica et bona et iusta secundum praeceptum Christi loquitur Christum cottidie confitetur. saeculo renuntiaueramus cum baptizati sumus: sed nunc uero rennntiamus saeculo quando temptati et probati a Deo nostra omnia relinquentes Dominum secuti sumus et fide ac timore eius stamus et uiuimus.
13.6
Corroboremus nos exhortationibus mutuis et magis ac magis proficiamus in Domino, ut cum pro sua misericordia pacem fecerit quam se facturum repromittit, noui et paene mutati ad ecclesiam reuertamur, et excipiant siue fratres nostri siue gentiles circa omnia correctos adque in melius reformatos et qui admirati fuerant prius in uirtutibus gloriam nunc admirentur in moribus disciplinam. opto te, frater carissime, semper bene ualere.