Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 21 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
21.1
Haec cum tibi scriberem, Domine frater, gaudens et tristis eram, gaudens eo quod audierim te pro nomine Domini nostri Iesu Christi saluatoris nostri tentum uel illius nomen penes magistratus huius mundi confessum, tristis autem in eo quod ab eo ex quo te deduxi numquam litteras tuas accipere potui. uel nunc modo duplex mihi tristitia incubuit quod Montanum fratrem nostrum communem abs te de carcere ad me esse uenturum sciebas et de salute tua uel quid penes te agatur mihi non significaueris. sed hoc solet contingere seruis Dei, maxime eis qui in confessione Christi sunt constituti. scio enim quoniam unusquisque iam quae sunt saeculi non attendit, quoniam coronam caelestem sperat. ego enim dixi fortasse oblitum te esse mihi scribere. nam, ut tibi quoque de infimo tuus uel frater dicar, si fuero dignus Celerinus audire, tamen cum essem et ego in tam florida confessione, fratres meos uetustissimos memorabar, et eos litteris meis memoraui caritatem pristinam eorum penes me meosque nunc esse. peto tamen, carissime, a Domino ut ante cruore illo sancto laueris[ si prius passus fueris] pro nomine Domini nostri Iesu Christi quam litterae meae te in hoc mundo adprehendant: uel nunc si adprehenderint, mihi ad haec rescribas. sic coronet te cuius nomen confessus es. credo enim quoniam, etsi in hoc mundo nos non uiderimus, in futuro tamen nos coram Christo complectamus. pete ut sim dignus et ego coronari cum numero uestro.
21.2
In magna tamen tribulatione me constitutum scias, et ac si sis mecum praesens, sic caritatis pristinae reminiscor die ac nocte. Deus solus scit. et ideo peto ut annuas desiderio meo et mecum doleas in morte sororis meae quae cecidit in hac uastatione Christo. sacrificauit enim et exacerbauit Dominum nostrum, quod nobis manifestum uidetur. pro cuius facto ego in die laetitiae Paschae flens die ac nocte, in cilicio et cinere lacrimabundus dies exegi et exigo usque in hodiernum, donec auxilium Domini nostri Iesu Christi et pietas per te uel per eos dominos meos qui coronati fuerint, a quibus postulaturus es, subuenerit tam nefando naufragio. memoratus sum enim caritatis tuae pristinae, quod cum omnes doleas pro sorore nostra*** quas et tu bene nosti, id est, Numeriam et Candidam: pro quarum peccato, quia nos fratres habent, debeamus excubare. credo enim Christum secundum illarum paenitentiam et operas quas penes collegas nostros fecerunt extorres qui a uobis uenerunt, a quibus ipsis de operibus eorum audies, iam Christum eis uobis martyribus suis petentibus indulturum credo.
21.3
Audiui enim te floridiorum ministerium percepisse. o te felicem suscipe uota tua quae semper desiderasti uel m terra aormiens. optasti pro nomine illius in carcerem mitti, quod nunc tibi contingit, sicut scriptum est: det tibi Dominus secundum cor tuum. et nunc super ipsos factus antistes Dei recognouit t idem minister. rogo itaque, Domine, et peto per Dominum nostrum Iesum Christum ut ceteris collegis tuis fratribus tuis meis dominis referas et ab eis petas ut quicumque prior uestrum coronatus fuerit, istis sororibus nostris Numeriae et Candidae tale peccatum remittant. nam hanc ipsam Etecusam semper appellaui, testis est nobis Deus, quia pro se dona numerauit ne sacrificaret: sed tantum ascendisse uidetur usque ad Tria fata et inde descendisse. hanc ergo non sacrificasse ego scio. quarum iam causa audita praeceperunt eas praepositi tantisper sic esse, donec episcopus constituatur. sed quatenus per uestras sanctas orationes et petitiones, in quas nos fidimus, quoniam estis amici sed et testes Christi, qui omnia indulgeatis.
21.4
Peto ergo, Domine carissime Lnciane, memor sis mei et petitioni meae annuas. sic Christus coronam illam sanctam quam tibi non tantum in confessione sed et in sanctimonio tradidit, in quas semper cucurristi et exemplum sanctorum semper et testis fuisti, ut omnibus dominis meis fratribus tuis confessoribus referas de hoc facto, ut a nobis auxilium recipiant. nam hoc, Domine frater, scire debes me non solum hoc pro eis petere, sed et Statium et Seuerianum et omnes confessores qui inde huc a nobis uenerunt, ad quos ipsae in portum descenderunt, et in urbem leuauerunt, quod sexaginta quinque ministrauerunt et usque in hodiernum in omnibus fouerunt. sunt enim penes illas omnes. plus autem grauare cor illud sanctum tuum non debui, cum sciam te prona uoluntate operari. salutant te Macarius cum sororibus suis Cornelia et Emerita, qui laetatur de confessione tua florida, sed et omnium fratrum, et Saturninus, qui et ipse lnctatus est cum diabolo, qui et Christi nomen est fortiter confessus, qui et ibi in poena ungularum fortiter est confessus, qui et hic nimis rogat et petit. salutant te fratres tui Calpurnius et Maria et omnes sancti fratres. nam et hoc scire debes me et dominis meis fratribus tuis scripsisse, quas peto illis eas legere digneris.

Intertext edge

Open linked passage

Note