Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 24 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
24.1
Necessitas temporis facit ut non temere paeem demus. sed quoniam oportebat uobis scribere ut quoniam hi qui posteaquam sacrificauerunt iterato temptati extorres sunt facti: nidentur ergo mihi abluisse prius delictum, dum possessiones et domos dimittunt et paenitentiam agentes Christum secnntur. ergo Felix qui presbyterium subministrabat sub Decimo proximus mihi uinculis( plenius cognoui eundem Felicem) et Victoria coniunx eius et Lucius fideles extorres facti reliquerunt possessiones quas nunc fiscus tenet. sed et sub persecutione t eadem mulier nomine Bona quae tracta est a marito ad sacrificandum, quae conscientiam non commiscuit sed tenentes manus eius sic ipsi sacrificauerunt, sic ipsa coepit dicere contra' non feci, uos fecistis: sic et ipsa extorris facta est. cum a me ergo uniuersi pacem peterent dicentes' recuperauimus fidem quam amiseramus, paenitentiam agentes Christum publice sumus confessi,' quamuis mihi uideatur ut debeant pacem accipere, sed ad consultum uestrum eos dimisi, ne quid uidear temere aliquid praesumere. si quid ergo ex communi consilio placuerit scribite mihi. salutate nostros. uos nostri. opto uos felicissimos bene ualere.

Intertext edge

Open linked passage

Note