Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
26.1
Dominus loquitur et dicit: super quem respiciam nisi super humilem et quietum et trementem sermones meos? hoc cum debeamus omnes esse, tunc magis huiusmodi illi esse debent quibus laborandum est ut post grauem lapsum uera paenitentia et humilitate tota promereri Dominum possint. legi autem et uniuersorum confessorum litteras quas uoluerunt per me collegis omnibus innotescere et ad eos pacem a se datam peruenire, quibus apud nos ratio constiterit quid post commissum egerint.) quae res cum omnium nostrum consilium et sententiam spectet, praeiudicare ego et solum mihi rem communem uindicare non audeo. et ideo instetur interim epistulis quas ad uos proximis feceram, quarum exemplum collegis quoque multis iam misi: qui perscripserunt placere sibi quod statuimus nec ad uos recedendum esse, donec pace nobis a Domino reddita in unum conuenire et singulorum causas examinare possimus. sed et quid mihi Caldonius collega meus scripserit quidque ego ei rescripserim ut sciretis, utriusque epistulae exemplum litteris meis iunxi. quod totum peto fratribus nostris legatis, ut magis ac magis ad patientiam conponanturnec delicto priori adiciant adhuc aliud delictum, ut dum nobis nec euangelio seruire nec secundum uniuersorum confessorum litteras causas suas examinari permittunt.! opto uos, fratres carissimi, bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam salutate.