Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
34.1
Integre et cum disciplina fecistis, fratres carissimi, quod ex consilio collegarum meorum qui praesentes erant Gaio Didensi presbytero et diacono eius censuistis non communicandum, qui communicando cum lapsis et offerendo oblationes eorum in prauis erroribus suis frequenter deprehensi et semel atque iterum secundum quod mihi scripsistis a collegis meis moniti, ne hoc facerent, in praesumptione et audacia sua pertinaciter perstiterunt, decipientes quosdam fratres ex plebe nostra, quibus nos omni utilitate consultum cupimus et quorum saluti non adulatione corrupta sed sincera fide prospicimus, ut uera paenitentia et gemitu ac dolore pleno Deum deprecentur, quia scriptum est: memento unde cecideris, et age paenitentiam, et iterum loquitur diuina scriptura: sic dicit Dominus: cum conuersus gemueris, tunc saluaberis et scies ubi fueris.
34.2
Ingemescere autem et agere paenitentiam quomodo possunt quorum gemitibus et lacrimis intercedunt quidam de presbyteris, ut communicandum cum illis temere existiment, nescientes scriptum esse: qui uos beatos esse dicunt, in errorem uos mittunt et semitam pedum uestrorum turbant. merito salubria nostra et uera consilia nihil promouent, dum blanditiis et palpatione perniciosa salutaris ueritas impeditur, et patitur lapsorum saucia et aegra mens quod corporaliter quoque aegri et infirmi saepe patiuntur, ut dum salubres cibos et utiles potus quasi amaros et abhorrentes respuunt et illa quae oblectare et ad praesens suauia uidentur esse adpetunt, perniciem sibi et mortem per inaudientiam et intemperantiam prouocent nec proficiant ad salutem artificis medella uera, dum blandientis decipit dulcis inlecebra.
34.3
Vos itaque secundum litteras meas fideliter et salnbriter consnlentes a consiliis melioribus ne recedatis. legite uero has easdem litteras et collegis meis, si qui ant praesentes fuerint aut superuenerint, ut unanimes et concordes ad fouenda et sananda lapsorum uulnera consilium salubre teneamus, tractaturi plenissime de omnibus cum conuenire in unum per Domini misericordiam coeperimus. interea si quis inmoderatus et praeceps siue de nostris presbyteris uel diaconis siue de peregrinis ausus fuerit ante sententiam nostram communicare cum lapsis, a communicatione nostra arceatur, apud omnes nos causam dicturus temeritatis suae, quando in unum permittente Domino conuenerimus.
34.4
Desiderastis quoque ut de Philumeno et Fortunato hypodiaconis et Fauorino acolutho qui medio tempore recesserunt et nunc uenerunt quid mihi uideatur rescribam. cui rei non puto me solum debere sententiam dare, cum multi adhuc de clero absentes sint nec locum suum uel sero repetendum putauerint et cognitio haec singulorum tractanda sit et limanda plenius, non tantum cum collegis meis, sed cum plebe ipsa uniuersa. expensa enim moderatione libranda et pronuntianda res est quae in posterum circa ministros ecclesiae constituat exemplum. interea se a diuisione mensuma tantum contineant non quasi a ministerio ecclesiastico priuati esse uideantur, sed ut integris omnibus ad nostram praesentiam differantur. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere. fraternitatem uniuersam salutate. ualete.