Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 36 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
36.1
Cum perlegissemus, frater, litteras tuas quas per Fortunatum hypodiaconum miseras, gemino sumus dolore percussi et duplici maerore confusi, quod neque tibi requies ulla in tantis persecutionis necessitatibus traderetur et lapsorum fratrum inmoderata petulantia usque ad periculosam uerborum temeritatem producta denotaretur. sed quamquam nos atque animum nostrum ista quae diximus grauiter adfligerent, tamen maeroris nostri tam grauem sarcinam uigor tuus et secundum euangelicam disciplinam adhibita seueritas temperat, dum et quorundam inprobitatem iuste coerces et cohortando ad paenitentiam uiam legitimae salutis ostendis. quos quidem satis mirati sumus ad hoc usque prosilire uoluisse ut tam urgenter et tam inmaturo atque acerbo tempore, in tam ingenti et inmenso crimine atque delicto pacem sibi non adpeterent quam uindicarent, immo iam et in caelis habere se dicerent. qui si habent, quid petunt quod tenent? si autem non habere illos probatur hoc ipso quod petunt, cur non iudicium eorum sustinent a quibus petendam pacem quam utique non habent putauerunt? quod si aliunde praerogatiuam communicationis habere se credunt, cum euangelio illam conferre conentur, ut ita demum firmiter ualeat, si ab euangelica lege non dissonat. ceterum quo pacto euangelicam poterit praestare communicationem quod contra euangelicam decretum uidetur ueritatem? nam cum omnis praerogatiua ita demum ad indulgentiae priuilegium spectet, si ab eo cui sociari quaerit non discrepet, quia ab eo cui sociari quaerit discrepat, necesse est indulgentiam et priuilegium societatis amittat.
36.2
Videant igitur quid hoc negotio agere conentur. nam si aliud quidem euangelium, aliud uero martyres dicunt posuisse decretum, conlidentes contra euangelium martyres utrobique periclitabuntur. nam et euangelii fracta iam et iacens uidebitur esse maiestas, si potuit alterius decreti nouitate superari, et de martyrum capite gloriosa confessionis corona detracta, si non illam de euangelii conseruatione inuenientur consecuti unde martyres fiunt, ut merito nulli magis tam sit competens nihil contra euangelium decernere quam qui martyris nomen ex euangelio laborat accipere. illud praeterea nellemus addiscere: si martyres non propter aliud martyres fiunt nisi ut non sacrificantes teneant ecclesiae usque ad effusionem sanguinis sui pacem, ne crnciatus dolore superati perdendo pacem perdant salutem, quo pacto salutem quam se, si sacrificassent, habituros non putauerunt, illis existimant donandam qui sacrificasse dicantur, cum legem hanc debent in aliis tenere quam ipsi nidebantur sibi ante posuisse? in quo negotio hoc ipsum quod pro se ipsis facere putauerunt animaduertimus contra se ipsos protulisse. nam si dandam illis pacem martyres putauerunt, cur ipsi non dederunt? cur illos ad episcopum, ut ipsi dicunt, remittendos censuerunt? is enim qui iubet fieri potest utique facere quod fieri iubet. sed ut intellegimus, immo ut res ipsa loquitur et clamat, sanctissimi martyres utrobique adhibendum pntanerant temperamentum et pudoris et ueritatis. nam quia a multis urguebantur, dum ad episcopum illos remittunt, uerecundiae propriae, ne ulterius inquietarentur, consulendum putauerunt: et dum illis non ipsi communicant, euangelicae legis inlibatam sinceritatem custodiendam iudicauerunt
36.3
Tu tamen, frater, numquam pro tua caritate desistas lapsorum animos temperare et errantibus ueritatis praestare medicinam, licet animus aegrotans medentium respuere soleat industriam. recens est lapsorum nuper hoc uulnus et adhuc in tumorem plaga consurgens. et idcirco certi sumus quod spatio productioris temporis inpetu isto consenescente amabunt hoc ipsum ad fidelem se dilatos esse medicinam, si tamen desint qui illos arment ad periculum proprium et in peruersum instruentes pro salutaribus dilationis remediis exitiosa deposcant illis properatae communicationis uenena. neque enim credimus sine instinctu quorundam ausuros fuisse omnes tam petulanter sibi iam pacem uindicare. nouimus Carthaginensis ecclesiae fidem, nouimus institutionem, nouimus humilitatem. unde etiam mirati sumus quod quaedam inter uos per epistolam iniecta durius notaremus, cum amorem uestrum mutuum et caritatem exemplis multis reciprocae adfectionis in uos inuicem saepe conperissemus. tempus est igitur ut agant delicti paenitentiam, ut probent lapsus sui dolorem, ut ostendant uerecundiam, ut monstrent humilitatem, ut exhibeant modestiam ut de submissione prouocent in se Dei clementiam et de honore debito in Dei sacerdotem eliciant in se diuinam misericordiam, quando meliores ipsorum litterae fuissent, si pro ipsis preces stantium humilitate ipsorum adiutae fuissent, quoniam et facilius inpetratur quod petitur, quando is pro quo petitur condignus est ut quod petitur inpetretur.
36.4
Quod autem pertinet ad Priuatum Lambesitanum, pro tuo more fecisti, qui rem nobis tamquam sollicitam nuntiare uoluisti. omnes enim nos decet pro corpore totius ecclesiae, cuius per uarias quasque prouincias membra digesta sunt, excubare. sed nos etiam ante litteras tuas fraus callidi hominis latere non potuit. nam cum antehac quidam ex ipsius nequitiae cohorte uenisset uexillarius Priuati Futurus ac fraudulenter litteras a nobis elicere curaret, nec quis esset latuit nec litteras quas uolebat accepit. optamus te semper bene ualere.

Intertext edge

Open linked passage

Note