Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
43.1
Quamquam, fratres carissimi, Virtius fidelissimus adque integerrimus presbyter, item Rogatianus et Numidicus presbyteri confessores et gloria diuinae dignationis inlustres, sed et diaconi boni uiri et ecclesiasticae administrationi per omnia obsequia deuoti, cum ceteris ministeriis plenam uobis praesentiae suae diligentiam praebeant et exhortationibus adsiduis singulos corroborare sed et lapsorum mentes consiliis salubribus regere et reformare non desinant, tamen ego quantum possum admoneo et quomodo possum uisito uos litteris meis. litteras inquam, fratres carissimi. hoc enim quorundam presbyterorum malignitas et perfidia perfecit ne ad uos ante diem Paschae uenire licuisset, dum coniurationis suae memores et antiqua illa contra episcopatum meum immo contra suffragium uestrum et Dei iudicium uenena retinentes instaurant ueterem contra nos inpugnationem suam et sacrilegas machinationes insidiis solitis. denuo renouant. et quidem de Dei prouidentia nobis hoc nec uolentibus nec optantibus immo et ignoscentibus et tacentibus paenas quas meruerant pependerunt, ut a nobis non eiecti ultro se eicerent, ipsi in se pro conscientia sua sententiam darent, secundum uestra diuina suffragia coniurati et scelerati de ecclesia sponte se pellerent.
43.2
Nunc apparuit Felicissimi factio unde uenisset, quibus radicibus et quibus uiribus staret. hi fomenta olim quibusdam confessoribus et hortamenta tribuebant, ne concordarent cum episcopo suo nec ecclesiasticam disciplinam cum fide et quiete iuxta praecepta dominica continerent, ne confessionis suae gloriam incorrupta et inmaculata conuersatione seruarent. ac ne parum fuisset corrupisse quorundam confessorum mentes et aduersus sacerdotium Dei portionem ruptae fraternitatis armare suoluisse, nunc se et ad lapsorum perniciem uenenata sua deceptione uerterunt, ut aegros et saucios et ad capienda fortiora consilia per calamitatem ruinae suae minus idoneos et minus solidos a medella uulneris sui auocent et intermissis precibus et orationibus quibus Dominus longa et continua satisfactione placandus est ad exitiosam temeritatem mendacio captiosae pacis inuitent.
43.3
Sed oro uos, fratres, uigilate contra insidias diaboli et pro uestra salute solliciti contra mortiferam fallaciam diligentius excubate. persecutio est haec alia et alia est temptatio et quinque isti presbyteri nihil aliud sunt quam quinque primores illi qui edicto nuper magistratibus fuerant copulati, ut fidem nostram subruerent, ut gracilia fratrum corda ad letales laqueos praeuaricatione ueritatis auerterent. eadem nunc ratio, eadem rursus euersio per quinque presbyteros Felicissimo copulatos ad ruinam salutis inducitur, ut non rogetur Deus nec qui negauit Christum eundem Christum quem negauerat deprecetur, post culpam criminis tollatur et paenitentia, nec per episcopos et sacerdotes Domini Domino satisfiat, sed relictis Domini sacerdotibus contra euangelicam disciplinam noua traditio sacrilegae institutionis exurgat, cumque semel placuerit tam nobis quam confessoribus et clericis urbicis, item uniuersis episcopis uel in nostra prouincia uel trans mare constitutis ut nihil innouetur circa lapsorum causam, nisi omnes in unum conuenerimus et conlatis consiliis cum disciplina pariter et misericordia temperatam sententiam fixerimus, contra hoc consilium nostrum rebelletur et omnis sacerdotalis auctoritas et potestas factiosis conspirationibus destruatur.
43.4
Quas nunc paenas patior, fratres carissimi, quod ipse ad uos inpraesentiarum uenire non possum, ipse singulos adgredi, ipse uos secundum Domini et euangelii eius magisterium cohortari. non suffecerat exilium iam bienni et a uultibus adque ab oculis uestris lugubris separatio, dolor iugis et gemitus qui me solum sine uobis continua lamentatione discruciat, lacrimae diebus ac noctibus profluentes, quod sacerdoti quem tanto amore et ardore fecistis necdum uos salutare et necdum conplexibus uestris inhaerere contingat. accessit hic tabescenti animo nostro. dolor maior, quod in tanta sollicitudine ac necessitate excurrere ad uos ipse non possum, dum per minas et per insidias perfidorum cauemus ne aduenientibus nobis tumultus illic maior oriatur et cum paci et tranquillitati episcopus prouidere in omnibus debeat, ipse materiam seditioni dedisse et persecutionem denuo exacerbasse uideatur. hinc tamen, fratres dilectissimi, hinc admoneo pariter et consulo ne perniciosis uocibus temere credatis, ne fallacibus uerbis consensum facile commodetis, ne pro luce tenebras, pro die noctem, pro cibo famem, pro potu sitim, uenenum pro remedio, mortem pro salute sumatis. nec aetas uos eorum nec auctoritas fallat, qui ad I duorum presbyterorum ueterem nequitiam respondentes, sicut illi Susannam pudicam corrumpere et uiolare conati sunt, sic et hi adulterinis doctrinis ecclesiae pudicitiam corrumpere et ueritatem euangelicam uiolare conantur.
43.5
Clamat etdicitDeus: nolite audire sermones pseudoprophetarum, quoniam uisiones cordis eorum frustrantur eos. locuntur, sed non ab ore Domini. dicunt eis qui abiciunt uerbum Domini: pax erit uobis. ptr cem nunc offenmt qui ipsi non habent pacem nec ecclesiam lapsos reducere et reuocare permittunt qui de ecclesia recesere rant Deos una est et Christus unus et una eodena et cathedra ima super Petrum Domini uoce fundata. aliud altare constitui ant sacerdotium noaum fieri praeter unum altare et unum sacerdotium non potest. quisque alibi collegerit spargit. adulterum est, impium est, sacrilegum est quodcumque hnmaao furore institnitur ut dispositio diuina uioletur. procul ab huiusmodi hominum contagione discedite et sermones eorum uelut cancer et pestem fugiendo uitate praemonente Domino et dicente: caeci sunt duces caecorum. caecus autem caecum ducens simul in foueam cadent. intercedunt precibus nostris quas nobiscum diebus ac noctibus Deo funditis at eum iusta satisfactione placetis. intercedunt lacrimis nostris, quibus commissi delicti crimen abluitis. intercedunt paci quam uere et fideliter de Domini misericordia postulatis, nesciunt scriptum esse: et propheta ille aut somnium somnians, ille qui locntus est, ut errare te faceret a Domine Deo tuo. nemo uos, fratres, errare a Domini uiis faciat. nemo uos Christianos ab euangelio Christi rapiat, nemo filios ecclesiae de ecclesia tollat. pereant sibi soli qui perire uoluerunt, extra ecclesiam soli remaneant qui de ecclesia recesserunt, soli cum episcopis non sint qui contra episcopos rebellarunt, coniurationis suae paenas soli subeant qui olim secundum uestra suffragia, nunc secundum Dei iudicia sententiam coniurationis et malignitatis suae subire meruerunt.
43.6
Monet nos Dominus in euangelio suo dicens: reicitis mandatum Dei ut traditionem uestram statuatis. qui mandatum Dei reiciunt et traditionem suam statuere conantur fortiter a uobis et firmiter respuantur. sufficiat lapsis ruina una. nemo uolentes surgere sua circumuentione praecipitet. nemo iacentes, pro quibus nos rogamus ut Dei manu et brachio snbleuentur, prosternat grauius et deprimat. nemo semianimes et ut salutem suam pristinam recipiant deprecantes ab omni spe salutis auertat. nemo nutantibus lapsus sui caligine omne itineris salutaris lumen extinguat. instruit apostolus dicens: si quis aliter docet et non adquiescit sanis uerbis Domini nostri Iesu Christi et doctrinae eius stupore elatus, discede ab huiusmodi. et iterum dicit ipse: nemo uos decipiat inanibus uerbis. propterea enim uenit ira Dei super filios contumaciae. nolite ergo esse participes eorum. non est quod decepti inanibus uerbis prauitatis eorum incipiatis esse participes. discedite a talibus quaeso uos et adquiescite consiliis nostris qui pro uobis cottidie continuas Domino preces fundimus, qui uos ad ecclesiam reuocari per Domini clementiam cupimus, qui de Deo pacem plenissimam primo matri, tunc et filiis eius oramus. cum preeibus adque orationibus nostris uestras quoque orationes et preces iungite, cum fletibus nostris uestras lacrimas copulate. uitate lupos qut oues a pastore secernunt, uitate linguam diaboli uenenatam qui ab initio mundi fallax semper et mendax mentitur at fallat, blanditur ut noceat. bona promittit ut malum tribuat, uitam pollieetur ut perimat. lucent nunc quoque uerba eius et uenena manifesta sunt pacem pollicetur, ne perueniri possit ad pacem. salutem promittit, ne qui deliquit ueniat ad salutem ecclesiam spondet, quando id agat ut qui illi credit in totum ab ecclesia pereat.
43.7
Nunc est fratres dilectissimi, nt et qui statis fortiter perseneretis et stabilitatem uestram gloriosam quam in persecutione tenuistis perpetua firmitate seruetis, et qui eimunneniente adnersario lapsi estis in secunda hac temptatione spei et paci uestrae fideliter consulatis et ut uobis Dominus ignoscat, a sacerdotibus Domini non recedatis, cam scriptum sit: et homo quicumque fecerit in superbia, ntnon exaudiat sacerdotem ant iudicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille. persecutionis istius nouissima haec est et extrema temptatio, quae et ipsa cito. Domino protegente transibit, ut repraesenter uobis post Paschae diem cum collegis meis: quibus praesentibus secundum arbitrium quoque uestrum et omnium nostrum commune consilium, sicut semel placuit, ea quae agenda sunt disponere pariter et limare poterimus. si quis autem paenitentiam agere et Deo satisfacere detractans in Felicissimi et satellitum eius partes concesserit et se haereticae factioni coniunxerit, sciat se postea ad ecclesiam redire et cum episcopis et plebe Christi communicare non posse. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et circa Domini misericordiam exorandam continuis nobiscum precibus insistere.'