Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
44.1
Venerunt ad nos, frater carissime, missi a Nouatiano Maximus presbyter et Augendus diaconus et Machaeus quidam et Longinus. sed enim cum ex litteris quas secum ferebant et ei eorum sermone adque adseueratione Nouatianum episcopum factum conperissemus, inlicitae et contra ecclesiam catholicam factae ordinationis prauitate commoti a communicatione os nostra statim cohibendos esse censuimus. et refutatis interim ac retusis quae obstinate ac pertinaciter adserere temptabant, tamen ego et collegae plurimi qui ad me conuenerant expectauimus aduentum collegarum nostrorum Caldoni et Fortunati quos ad te nuper et coepiscopos nostros qui ordinationi tuae adfuerant legatos miaeramus, ut eis aduentantibus etrei gestae ueritatem reportantibus maiore auctoritate et elucida per eos probatione partis aduersae inprobitas frangeretur. superuenerunt uero Pompeius ac Stephanus collegae nostri, qui et ipsi quoque ad instruendos istinc nos manifesta secundum grauitatem ac fidem suam indicia ac testimonia protulerunt, ut nec necesse fuerit audiri ultra eos qui a Nouatiano uenerant missi.
44.2
Qui cum in statione inuidiosis quoque conuiciis et clamoribus turbulentis proruerent et flagitarent ut crimina quae se adferre ac probare dicebant publice a nobis et plebe cognoscerentur, grauitati nostrae negauimus conuenire, ut collegae nostri iam delecti et ordinati et laudabili multorum sententia conprobati uentilari ultra honorem maledica aemulantium uoce pateremur. et quia quibus refutati et conpressi sunt et inlicitis conatibus haeresim fecisse nudati sunt, in epistula congerere longum fuit, ex Primitiuo compresbytero nostro plenissime singula quando ad uos uenerit audietis. Ac ne eorum furens audacia umquam desisteret, hic quoque in Bchismatis partes Christi membra distrahere et catholicae ecclesiae corpus suum scindere ac laniare nituntur, ut ostiatim per multorum domos uel oppidatim per quasdam ciuitates discurrentes obstinationis suae et erroris scissi sibi quaerant comites. quibus semel responsum dedimus nec mandare desistimus ut perniciosa dissensione et concertatione deposita inpietatem esse sciant matrem deserere et agnoscant adque intellegant episcopo semel facto et collegarum ac plebis testimonio et iudicio conprobato alium constitui nullo modo posse: proinde si pacifice sibi ac fideliter consuluisse, si se adsertores euangelii et Christi esse confitentur, prius ad ecclesiam reuertantur. opto te, frater carissime, semper bene ualere.