Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
47.1
Et religiosum uobis et necessarium existimaui, frater carissime, ad confessores qui illic sunt et Nouatiani ac Nouati obstinatione et prauitate seducti de ecclesia recesserunt litteras breues facere, quibus eos pro adfectione mutua conuenirem ut ad matrem suam id est ecclesiam catholicam reuertantur. quas litteras tibi a Mettio hypodiacono legi prius mandaui, ne quis aliud me scripsisse fingeret quam quod meis litteris continetur. mandaui tamen eidem Mettio a me ad uos miaso at de tao arbitrio rem gerat. et si easdem litteras confessoribus putaueris esse credendas,. tunc eas tradat. opto te, frater carissime. semper bene uałera.