Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 48 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
48.1
Legi litteras tuas, frater carissime. quas per Primitiaam conpresbyterum nostrum misisti, in quibus te conperi motum quod cam de Hadrametina colonia Polycarpi nomine ad te litterae dirigerentur, posteaquam nos ego et Liberalis in eundem locum uenissemus, coepissent illuc ad presbyteros et ad diaconos litterae dirigi.
48.2
Quod scire te aolnmas et pro certo credere nulla id leaitate aut contumelia factum. sed cum statuissemus collegae conplares qui in unum conueneramus ut legatis ad nos coepiscopis nostris Caldonio et Fortunato missis omnia interim integra snspenderentar, donec ad nos idem collegae nostri rebus illic aut ad pacem redactis aut pro ueritate conpertis redirent, presbyteri et diaconi in Hadrometino consistentes Polycarpo coepiscopo nostro absente ignorabant quid nobis in commune placuisset. at ubi nos in praesentia uenimus, conperto consilio nostro ipsi quoque id quod et ceteri obseruare coeperunt, ut in nullo ecclesiarum istic consistentium consensio discreparet.
48.3
Quidam tamen mentes nonnumquam et animos sermonibne suis turbant, dum aliter quaedam quam se habet ueritas nuntiant. nos enim singulis nauigantibus, ne cum scandalo ullo nauigarent, rationem reddentes, nos scimus hortatos esse ut ecclesiae catholicae matricem et radicem agnoscerent ac tenerent. sed quoniam latins fusa est nostra prouincia, habet etiam Numidiam et Mauritaniam sibi cohaerentes, ne in urbe schisma factum absentium animos incerta opinione confunderet, placuit ut per episcopos retenta a nobis rei ueritate et ad conprobandam ordinationem tuam facta auctoritate maiore, tunc demum scrupulo omni de singulorum pectoribus excusso, per omnes omnino istic positos litterae fierent, sicuti fiunt, ut te uniuersi collegae nostri et communicationem tuam id est catholicae ecclesiae unitatem pariter et caritatem probarent firmiter ac tenerent. quod diuinitus euenisse et consilium nostrum prouidenter processisse gaudemus.
48.4
Ita enim nunc episcopatus tui et ueritas pariter et dignitas apertissima luce, manifestissima et firmissima conprobatione fundata est. at ei rescriptis collegarum nostrorum qui ad nos litteras inde feeenmt et ex relatione ae testimoniis coepiscoporum Pompei et Stephani et Caldoai ac Fortunati ordinationis tuae et origo necessaria et ratio iusta et gloriosa quoque innocentia omnibus nosceretur. quM ut simul cum ceteris quoque collegis nostris stabiliter ac firmiter administremus adque[ ut] catholicae ecclesiae concordi onanimitate teneamus, perficiet diuina protectio. ut Dominus qui sacerdotes sibi in ecclesia sua eligere et constituere dignatur. electos quoque et constitutos sua uoluntate adque opitulatione tueatur, gobernanter inspirans ac subministrans et ad inproborum contumaciam frenandam uigorem et ad lapsorum foaendam paenitentiam lenitatem. opto te, frater carissime, semper bene ualere.

Intertext edge

Open linked passage

Note