Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
49.1
Quantam sollicitudinem et anxietatem sustinuimus de his confessoribus qui dolo et malitia hominis callidi et ueteratoris fuerant circumuenti et paene decepti et ab ecclesia alienati, tanta laetitia adfecti sumus et Deo omnipotenti et Christo Domino nostro gratias agimus, cum cognito suo errore et intellecta hominis maligni. uelut serpentis astutia uenenata ad ecclesiam unde exierant, sicuti ipsi ex suo corde profitentur, simplici uoluntate uenerunt. et primo quidem fratres nostri probatae fidei amantes pacem unitatem optantes tumorem illorum horum mollitiam nuntiabant, fides tamen non idonea, ut facile nobis credere daretur illos repente esse mutatos. postea uero Vrbanus et Sidonius confessores ad compresbyteros nostros uenerunt adfirmantes Maximum confessorem et presbyterum** secum pariter cupere in ecclesiam redire. sed quoniam multa praecesserant ab eis designata, quae tu quoque a coepiscopis nostris et ex litteris meis cognouisti, ut non temere eis fides haberetur, ex ipsorum ore et confessione ista quae per legationem mandauerant placuit audiri. qui cum uenissent et a presbyteris quae gesserant exigerentur, nouissime quod per omnes ecclesias litterae calumniis et maledictis plenae eorum nomine frequentes missae fuissent et paene omnes ecclesias perturbassent, circumuentos se esse adfirmarunt neque quae in istis litteris inessent scisse, tantummodo subscripsisse, calliditate eius circumductos se commisisse quoque schismati et haeresis auctores fuisse ut paterentur ci manum quasi in episcopatum inponi qui com haec et cetera eis fuissent exprobrata, ut abolerentur et de memoria tollerentur deprecati sunt.
49.2
Omni acta ad me perlato placuit contrahi presbyterium. adfnerant etiam episcopi quinque, qui et eo die praesentes fuerunt, ut firmato consilio quid circa personam eonim obseruari deberet consensu omnium statueretur. et ut motum omnium et consilium singulorum dinosceres, etiam sententias nostras placuit in noti. tiam nestram perferri, quas et subiectas leges. his ita gestis in presbyterium nenerunt Maximus, Vrbanus, Sidonius et plerique fratres qui eis se adiunxerant, summis precibus desiderantes ut ea quae ante fuerant gesta in obliuionem cederent nullaque eorum mentio haberetur, proinde atque si nihil esset uel commissum uel dictum, inuicem omnibus remissis, cor mundum et purum iam Deo exhiberent, sequentes euangelicam uocem beatos esse pures corde, quoniam ipsi Deum uidebunt. quod erat consequens, omnis hic actus populo fuerat insinuandus, ut et ipsos uiderent in ecclesia constitutos quos errantes et palabundos tam diu uiderant et dolebant. quorum uoluntate cognita magnus fraternitatis concursus factus. una uox erat omnium gratias Deo agentium gaudium pectoris lacrimis exprimentes, conplectentes eos quasi hoc die poena carceris fuissent liberati. et ut ipsorum propria uerba designem,' nos', inquiunt' Cornelium episcopum sanctissimae catholicae ecclesiae electum a Deo omnipotente et Christo Domino nostro scimus. nos errorem nostrum confitemur. inposturam passi sumus. circumuenti sumus perfidia et loquacitate captiosa. nam tametsi uidebamur quasi quandam communicationem cum schismatico et haeretico homine habuisse, cor tamen nostrum semper in ecclesia fuit. nec enim ignoramus unum Deum esse et onum ChriBtum esse Dominum quem confessi sumus, unum sanctum spiritum, unum episcopum in catholica esse debere/ ista eorum professione quis non moueretur, ut quod apud potestatem saeculi erant confessi m ecclesia constituti conprobarent? quapropter MaYinmm presbyterum locum suum agnoscere iussimus. ceteris cum ingenti populi suffragio omnia ante gesta remisimus Deo omnipotenti, in cuius potestate sunt omnia reseruata. Haec igitur, frater carissime, eadem hora eodem momento ad te per scripta transmisimus et Niceforum acoluthum descendere ad nauigandum festinantem de statione ad uos statim dimisi, ut nulla procrastinatione habita uelut praesens in isto clero et in isto populi coetu nobiscum pariter Deo omnipotenti et Christo Domino nostro gratias ageres. credimus fore, quin immo pro certo iam confidimus ceteros quoque qui in errore hoc sunt constituti in ecclesiam breui reuersuros, cum auctores suos uiderint nobiscum agere. has litteras puto te debere, frater carissime, et ad ceteras ecclesias mittere, ut omnes sciant schismatici huius et haeretici dolum et praeuaricationem de die euacuari. bene uale, frater carissime.