Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 50 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
50.1
Ne quid minus ad poenam futuram huius scelerati hominis deesset, prostratus uirtutibus Dei, cum Maximus et Longinus et Machaeus inde fuissent expulsi, denuo resurrexit, et sicut prioribus litteris tibi quas per Augendum confessorem misi significaui, putem Nicostratum et Nouatum et Euaristum et Primum et Dionysium illo iam peruenisse. inuigiletur ergo ut omnibus coepiscopis nostris et fratribus innotescat: Nicostratum multorum criminum reum et non solum patronae suae carnali cuius rationes gessit fraudes et rapinas fecisse, uerum etiam, quod est illi ad perpetuam poenam reseruatum, ecclesiae deposita non modica abstulisse, Euaristum uero cum auctore schismatis fuisse et successorem plebi cui antea praefuerat Zetum in locum eius episcopum esse constitutum. Nouatus uero ea hic designauit malitia et inexplebili auaritia sua qualia illic apud nos semper exercuit: ut scias quales duces et protectores iste schismaticas et haereticus lateri suo semper iunctos habeat. bene uale, frater carissime.

Intertext edge

Open linked passage

Note