Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
51.1
Et egisse nos et agere, frater carissime, maximas gratias sine cessatione profitemur Deo patri omnipotenti et Christo eius Domino et Deo nostro salutari, quod sic ecclesia diuinitus protegatur ut unitas eius et sanctitas non iugiter nec in totum perfidiae et haereticae prauitatis obstinatione uitietur. legimus enim litteras uestras et uoti communis amplissimum gaudium eiultanter excepimus Maximum presbyterum et Vrbanum confessores cum Sidonio et Macario ad ecclesiam catholicam regressos esse, id est errore deposito et schismatico immo haeretico furore deserto unitatis ac ueritatis domicilium fideli sanitate repetisse, ut unde ad gloriam processerant illuc gloriosi redirent, ne qui Christum confessi essent Christi postmodum castra desererent, nec temptarentur caritatis adque unitatis fide qui uroti robore et uirtute non fuerant. ecce incolumis et inmaculata laudis integris, ecce incorrupta et solida confitentium dignitas, a desertoribus et profugis recessisse, proditores fidei et ecclesiae catholicae inpugnatores reliquisse, merito illos reuertentes summo ut scribitis gaudio et clerus et plebs, fraternitas omnis excepit, quoniam in confessoribus gloriam suam conseruantibus et ad unitatem reuertentibus nemo non socium se et participem eorum gloriae conputat. Huius diei laetitiam de nostris possumus sensibus aestimare.
51.2
nam cum istic ad litteras uestras quas de eorum confessione misistis laetatus sit omnis fratrum numerus et summa alacritate hunc nuntium communis gratulationis exceperit, quid illic ubi res ipsa et praesens laetitia sub oculis omnium gerebatur? cum enim Dominus in euangelio suo dicat esse summum gaudium in caelo super peccatore paenitentiam agente, quanto maius est gaudium et in terris pariter et in caelo super confessoribus ad ecclesiam Dei cum gloria sua et cum laude redeuntibus et redeundi uiam ceteris exempli sui fide et probatione facientibus? hic enim quosdam fratres nostros error induxerat quod sibi communicationem confessorum sequi uiderentur. suo errore sublato lux omnium pectoribus infusa est et ecclesia catholica una esse nec scindi nec diuidi posse monstrata est. nec quisquam iam facile poterit schismatici furentis uerbis loquacibus decipi, quando probatum sit bonos et gloriosos Christi milites non potuisse diu aliena fallacia et perfidia extra ecclesiam detineri. opto te, frater carissime, semper bene ualere.