Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
55.1
Accepi primas litteras tuas, frater carissime, concordiam collegii sacerdotalis firmiter optinentes et catholicae ecclesiae cohaerentes, quibus significasti cum Nouatiano te non communicare, sed sequi consilium nostrum et cum Cornelio coepiscopo earundem litterarum ad Cornelium collegam nostrum transmitterem, ut deposita omni sollicitudine iam sciret te secum hoc est cum catholica ecclesia communicare.
55.2
Sed enim superuenerunt postmodum aliae litterae tuae per Quintum conpresbyterum missae, in quibus animaduerti animum tuum Nouatiani litteris motum nutare coepisse. nam cum et consilium et consensum tuum firmiter ante fixisses, desiderasti in his litteris ut rescriberem tibi quam haeresim Nouatianus introduxisset uel Cornelius qua ratione Trofimo et turificatis communicet. quod quidem si pro sollicitudine fidei aniie K curas et rei dubiae ueritatem sollicitus exploras, reprehendenda non est in timore diuino aestuantis animi sollicitudo suspensa.
55.3
Quoniam tamen uideo post primam sententiam epistulae tuae Nouatiani litteris postmodum te esse commotum, illud, frater carissime, primo in loco pono graues uiros et semel super petram solida stabilitate fundatos non dico aura leui sed nec uento aut turbine commoneri, ne animus dubius et incertus uariis opinionibus uelut quibusdam uentorum incursantium flatibus frequenter agitetur et a proposito suo cum quadam lenitatis reprehensione mutetur. quod ne apud te uel apud quemquam Nouatiani litterae faciant, ut desiderasti, frater, rationem rei tibi breuiter exponam. et quidem primum, quoniam de meo quoque actu motus uideris, mea apud te et persona et causa purganda est, ne me aliquis existimet a proposito meo leuiter recessisse, et cum euangelicum uigorem primo et inter initia defenderim, postmodum uidear animum meum a disciplina et censura priore flexisse, ut his qui libellis conscientiam suam maculauerint uel nefanda sacrificia commiserint laxandam pacem putauerim. quod utrumque non sine librata diu et ponderata ratione a me factum est.
55.4
Nam cum acies adhuc inter manus esset et proelium gloriosi certaminis in persecutione ferueret, toto hortatu et pleno inpetu militum uires fuerant excitandae et maxime lapsorum mentes classico quodam nostrae uocis animandae, ut paenitentiae uiam non solum precibus et lamentationibus sequerentur, sed quoniam repetendi certaminis et reparandae salutis dabatur occasio, ad confessionis potius ardorem et martyrii gloriam nostris increpiti uocibus prouocarentur. denique cum de quibusdam ad me presbyteri et diaconi scripsissent eos inmoderatos esse et ad communicationem accipiendam festinanter urgere, rescribens eis in epistula mea quae extat et hoc addidi: qui si nimium properant, habent in sua potestate quods postulant tempore ipso sibi plus quam quod postulant largiente. acies adhuc geritur et agon cotidie celebratur. si commissi uere et firmiter paenitet, et fidei calor praeualet, qui differri non potest potest coronari. de eo tamen quod statuendum esset circa causam lapsorum distuli, ut cum quies et tranquillitas data esset et episcopis in unum conuenire indulgentia diuina permitteret, tunc communicato et librato de omnium conlatione consilio statueremus quid fieri oporteret, si quis uero ante consilium nostrum et ante sententiam de omnium consilio statutam lapsis temere communicare uoluisset, ipse a communicatione abstineretur.
55.5
Quod etiam Romam ad clerum tunc adhuc sine episcopo agentem et ad confessores Maximum presbyterum et ceteros in custodia constitutos, nunc in ecclesia cum Cornelio iunctos, plenissime scripsi, quod me scripsisse de eorum rescriptis potes noscere. nam in epistula sua ita posuerunt: quamquam nobis in tam ingenti negotio placeat quod et tu ipse tractasti, prius esse ecclesiae pacem sustinendam, deinde sic conlatione consiliorum cum episcopis presbyteris diaconis confessoribus pariter ac stantibus laicis facta lapsorum tractare rationem. additum est etiam Nouatiano tunc scribente et quod scripserat sua uoce recitante et presbytero Moyse tunc adhuc confessore nunc iam martyre subscribente, ut lapsis infirmis et in exitu constitutis pax daretur. quae litterae per totum mundum missae sunt et in notitiam ecclesiis omnibus et uniuersis fratribus perlatae[ sunt].
55.6
Secundum quod tamen ante fuerat destinatum, persecutione sopîta. cum data esset facultas m unum conueniendi, copiosus episcoporum numerus, quos integros et incolumes fides sua et Domini tutela protexit, in unum conuenimus et scripturis[ diu] ex utraque parte prolatis temperamentum salubri moderatione librauimus, ut nec in totum spes communicationis et pacis lapsis denegaretur, ne plus desperatione deficerent et eo quod sibi ecclesia cluderetur secuti saeculum gentiliter uiuerent, nec, tamen rursus censura euangelica solueretur, ut ad communicationem temere prosilirent, sed traheretur diu paenitentia et rogaretur dolenter paterna clementia et examinarentur causae et uolontates et necessitates singulorum, secundum quod libello continetur quem ad te peruenisse confido, ubi singula placitorum capita conscripta sunt. ac si minus sufficiens episcoporum in Africa numerus uidebatur, etiam Romam super hac re scripsimus ad Cornelium collegam nostrum, qui et ipse cum plurimis coepiscopis habito concilio in eandem nobiscum sententiam pari grauitate et salubri moderatione consensit.
55.7
De quo tibi necesse nunc fuit scribere, ut scias me nihil leuiter egisse, sed secundum quod litteris meis fueram ante conplexus, omnia ad commune concilii nostri consilium distulisse et nemini quidem ex lapsis prius communicasse, quando adhuc erat unde non tantum indulgentiam sed et coronam lapsus acciperet, postea tamen, sicut et collegii concordia et conligendae fraternitatis ac medendi uulneris utilitas exigebat necessitate temporum succubuisse et saluti multorum prouidendum putasse, et nunc ab his non recedere quae semel in concilio nostro de communi conlatione placuerunt, quamuis multa multorum uocibus uentilentur et mendacia aduersus sacerdotes Dei de diaboli ore prolata ad rumpendam catholicae unitatis concordiam ubique iactentur. sed te oportet ut bonum fratrem adque unanimem consacerdotem, non quid maligni adque apostatae dicant facile suscipere, sed quid collegae tui modesti et graues uiri faciant de uitae et disciplinae nostrae exploratione perpendere.
55.8
Venio iam nunc, frater carissime, ad personam Corneli collegae nostri, ut Cornelium nobiscum uerius noueris, non de malignorum et detrahentium mendacio, sed de Dei iudicio qui episcopum eum fecit et coepiscoporum testimonio quorum numerus uniuersus per totum mundum concordi unanimitate consensit. nam quod Cornelium carissimum nostrum Deo et Christo et ecclesiae eius, item consacerdotibus cunctis laudabili praedicatione commendat, non iste ad episcopatum subito peruenit, sed per omnia ecclesiastica officia promotus et in diuinis administrationibus Dominum saepe promeritus ad sacerdotii sublime fastigium cunctis religionis gradibus ascendit. tunc deinde episcopatum ipsum nec postulauit nec uoluit, nec ut ceteri quos adrogantiae et superbiae suae tumor inflat inuasit, sed quietus alias et modestus et quales esse consuerunt qui ad hunc locum diuinitus eliguntur, pro pudore uirginalis continentiae suae et pro humilitate ingenitae sibi et custoditae uerecundiae non ut quidam uim fecit ut episcopus fieret, sed ipse uim passus est ut episcopatum coactus exciperet. et factus est episcopus a plurimis collegis nostris qui tunc in urbe Roma aderant, qui ad nos litteras honorificas et laudabiles et testimonio suae praedicationis inlustres de eius ordinatione miserunt. factus est autem Cornelius episcopus de Dei et Christi eius iudicio, de clericorum paene omnium testimonio, de plebis quae tunc adfuit suffragio, de sacerdotum antiquorum et bonorum uirorum collegio, cum nemo ante se factus esset, cum Fabiani locus id est cum locus Petri et gradus cathedrae sacerdotalis uacaret quo occupato et de Dei uoluntate adque omnium nostrum consensione firmato quisque iam episcopus fieri uoluerit foris fiat necesse est nec habeat ecclesiasticam ordinationem. qui ecclesiae non tenet unitatem. quisque ille fuerit multum de se licet iactans et sibi plurimum uindicans profanus est, alienus est, foris est. et cum post primum secundus esse non possit, quisque post unum qui solus esse debeat factus est iam non secundus ille sed nullus est.
55.9
Tunc deinde post episcopatum non exambitum nec extortum, sed de Dei qui sacerdotes facit uoluntate susceptum, quanta in ipso suscepto episcopatu suo uirtus, quantum robur animi, qualis firmitas fidei, quod nos simplici corde et perspicere penitus et laudare debemus, sedisse intrepidum Romae in sacerdotali cathedra eo tempore cum tyrannus infestus sacerdotibus Dei fanda adque infanda comminaretur, cum multo patientius et tolerabilius audiret leuari aduersus se aemulum principem quam constitui Romae Dei sacerdotem. nonne hic, frater carissime, summo uirtutis et fidei testimonio praedicandus est, nonne inter gloriosos confessores et martyras deputandus, qui tantum temporis sedit expectans corporis sui carnifices et tyranni ferocientis ultores, qui Cornelium aduersus edicta feralia resistentem et minas et cruciatus et tormenta fidei uigore calcantem uel gladio inuaderent uel crucifigerent uel igne torrerent uel quolibet inaudito genere poenarum uiscera eius et membra laniarent? etiamsi maiestas Domini protegentis et bonitas sacerdotem quem fieri uoluit factum quoque protexit, tamen Cornelius, quantum ad eius deuotionem pertinet et timorem, passus est quidquid pati potuit et tyrannum armis et bello postmodum uictum prior sacerdotio suo uicit.
55.10
Quod autem quaedam de illo inhonesta et magna iactantur, nolo mireris, cum scias hoc esse opus semper diaboli ut seruos Dei mendacio laceret et opinionibus falsis gloriosum nomen infamet, ut qui conscientiae suae luce clarescunt alienis rumoribus sordidentur. explorasse autem collegas nostros scias et uerissime conperisse nulla illum libelli, ut quidam iactitant, labe maculatum esse, sed neque cum episcopis qui sacrificauerint communicationem sacrilegam miscuisse, sed eos demum quorum causa audita et innocentia conprobata sit coniunxisse nobiscum.
55.11
Nam et de Trofimo, de quo tibi scribi desiderasti, non ita res est ut ad te pertulit rumor et mendacium malignorum. nam, sicut et antecessores nostri saepe fecerunt, conligendis fratribus nostris carissimus frater noster necessitate succubuit. et quoniam cum Trofimo pars maxima plebis abscesserat, redeunte nunc ad ecclesiam Trofjmo et satisfaciente et paenitentia deprecationis errorem pristinum confitente et fraternitatem quam nuper abstraxerat cum plena humilitate et satisfactione reuocante auditae sunt eius preces et in ecclesiam Domini non tam Trofimus quam maximus fratrum numerus qui cum Trofimo fuerat admissus est, qui omnes regressuri ad ecclesiam non essent, nisi cum Trofimo comitante uenissent. tractatu ergo illic cum collegis plurimis habito susceptus est Trofimus, pro quo satisfaciebat fratrum reditus et restituta multorum salus. sic tamen admissus est Trofimus ut laicus communicet, non secundum quod ad te malignorum litterae pertulerunt quasi locum sacerdotii usurpet.
55.12
Sed et quod passim communicare sacrificatis Cornelius tibi nuntiatus est, hoc quoque de apostatarum fictis rumoribus nascitur. neque enim possunt laudare nos qui recedunt, aut expectare debemus ut placeamus illis qui nobis displicentes et contra ecclesiam rebelles sollicitandis de ecclesia fratribus uiolenter insistunt. quare et de Cornelio et de nobis quaecumque iactantur nec audias facile nec credas, frater carissime.
55.13
Si qui enim infirmitatibus occupantur, illis sicut placuit in periculo subuenitur. postea quam tamen subuentum est et periclitantibus pax data est, offocari a nobis non possunt aut opprimi aut ui et manu nostra in exitum mortis urgeri, ut quoniam morientibus pax datur necesse sit mori eos qui acceperint pacem, cum magis in hoc indicium diuinae pietatis et paternae lenitatis appareat quod qui pignus uitae in data pace percipiunt hic quoque ad uitam percepta pace teneantur. et idcirco si accepta pace commeatus a Deo datur, nemo hoc debet in sacerdotibus criminari, cum semel placuerit fratribus in pericolo subueniri. nec tu existimes, frater carissime, sicut quibusdam uidetur, libellaticos cum sacrificatis aequari oportere, quando inter ipsos etiam qui sacrificauerint et condicio frequenter et causa diuersa sit. neque enim aequandi sunt ille qui ad sacrificium nefandum statim uoluntate prosiliuit et qui reluctatus et congressus diu ad hoc funestum opus necessitate peruenit, ille qui et se et omnes suos prodidit et qui ipse pro cunctis ad discrimen accedens uxorem et liberos et domum totam periculi sui pactione protexit, ille qui inquilinos uel amicos suos ad facinus conpulit et qui inquilinis et colonis pepercit, fratres etiam plurimos qui extorres et profugi recedebant in sua tecta et hospitia recepit, ostendens et offerens Domino multas uiuentes et incolumes animas quae pro una saucia deprecentur.
55.14
Cum ergo inter ipsos qui sacrificauerint multa sit diuersitas, quae inclementia est et quam acerba duritia libellaticos cum his qui sacrificauerint iungere, quando is cui libellus acceptus est' dicat: cego prius legeram et episcopo tractante cognoueram non sacrificandum idolis nec simulacra seruum Dei adorare debere, et idcirco ne hoc facerem quod non licebat, cum occasio libelli fuisset oblata, quem nec ipsum acciperem nisi ostensa fuisset occasio, ad magistratum uel ueni uel alio eunte mandaui, Christianum me esse, sacrificare mihi non licere, ad aras diaboli me uenire non posse, dare me ob hoc praemium, ne quod non licet faciam'. nunc tamen etiam iste qui libello maculatus est, posteaquam nobis admonentibus didicit nec hoc se facere debuisse, etsi manus pura sit et os eius feralis cibi contagia nulla polluerint, conscientiam tamen eius esse pollutam, flet auditis nobis et lamentatur et quod deliquerit nunc admonetur et non tam crimine quam errore deceptus quod iam de cetero instructus et paratus sit contestatur.
55.15
Quorum si paenitentiam respuamus habentium aliquam fiduciam tolerabilis conscientiae, statim cum uxore cum liberis, quos incolumes reseruauerant, in haeresim uel schisma diabolo inuitante rapiuntur: et adscribetur nobis in die iudicii nec ouem sauciam curasse et propter unam sauciam multas integras perdidisse: et cum Dominus relictis nonaginta nouem sanis unam errantem et lassam quaesierit et inuentam umeris suis ipse portauerit, nos non tantum non quaeramus lassos, sed et uenientes arceamus, et cum pseudoprophetae gregem Christi nunc uastare et lacerare non desinant, occasionem canibus et lupis demus ut quos persecutio infesta non perdidit eos nos duritia nostra et inhumanitate perdamus. et ubi erit, frater carissime, quod apostolus dicit: omnibus per omnia placeo, non quaerens quod mihi est utile, sed quod multis; ut saluentur. imitatores mei estote, sicuietego Christi. etiterum: factus sum infirmus infirmis ut infirmos lucrarer. et iterum: si patitur membrum unum, conpatiuntur et cetera membra: et si laetatur unum membrum, conlaetantur et cetera membra.,
55.16
Alia est philosophorum et Stoicorum ratio, frater carissime, qui dicunt omnia peccata paria esse et uirum grauem non facile flecti oportere. inter Christianos autem et philosophos plurimum distat. et cum apostolus dicat: uidete ne quis uos depraedetur per philosophiam et inanem fallaciam, uitanda sunt quae non de Dei clementia ueniunt, sed de philosophiae durioris praesumptione descendunt. de Moyse autem legimus in scripturis dictum: et fuit Moyses homo lenis nimis. et Dominus in euangelio suo dicit: estote misericordes, sicut et pater uester misertus est uestri. et iterum: non est opus sanis medicus, sed male habentibus. quam potest exercere medicinam qui dicit:( ego solos sanos curo, quibus medicus necessarius non est'. opem nostram, medellam nostram uulneratis exhibere debemus. nec putemus mortuos esse, sed magis semianimes iacere eos quos persecutione funesta sauciatos uidemus: qui si in totum mortui essent, numquam de isdem postmodum et confessores et martyres fierent.
55.17
Sed quoniam est in illis quod paenitentia sequente reualescat ad fidem et ad uirtutem de paenitentia robur armatur,— quod. armari non poterit, si quis desperatione deficiat, si ab ecclesia dure et crudeliter segregatus ad gentiles se uias et saecularia opera conuertat uel ad haereticos et schismaticos reiectus ab, ecclesia transeat, ubi etsi occisus propter nomen postmodum fuerit extra ecclesiam constitutus et ab unitate adque a caritate diuisus coronari in morte non poterit—: et ideo placuit frater carissime, examinatis causis singulorum libellaticos interim admitti, sacrificatis in exitu subueniri, quia exomologesis apud inferos non est nec ad paenitentiam quis a nobis conpelli potest, si fructus paenitentiae subtrahatur. si proelium prius uenerit, corroboratus a nobis inuenietur[ armatus] ad proelium: si uero ante proelium infirmitas urserit, cum solacio pacis et communicationis abscedit.
55.18
Neque enim praeiudicamus Domino iudicaturo quo minus si paenitentiam plenam et iustam peccatoris inuenerit, tunc ratum faciat quod a nobis fuerit hic statutum. si uero nos aliquis paenitentiae simulatione deluserit, Deus qui non deridetur et qui cor hominis intuetur de his quae nos minus perspeximus iudicet et seruorum sententiam Dominus emendet, dum tamen nos meminisse, frater, debemus scriptum esse. frater fratrem adiuuans exaltabitur, et apostolum quoque dixisse: in contemplatione habentes unusquisque, ne et uos temptemini, alterutrum onera sustinete, et sic adinplebitis legemChristi, item quod superbos redarguens et adrogantiam frangens in epistula sua ponat: et qui se pukat stare, uideat ne cadat, et alio in loco dicat: tu quis es qui iudicas alienum seruum? domino suo stat aut cadit. stabit autem: potens est enim Deus stabilire eum, Iohannes quoque legum Christum Dominum nostrum aduocatum et deprecatorem pro peccatis nostris probet dicens: filioli mei, ista scribo uobis ne delinquatis: etsi qui deliquerit, aduocatum habemus apud patrem legum Christum iustum, et ipse est deprecatio pro delictis nostris. et Paulus quoque apostolus in epistula sua posuit: si cum adhuc peccatores essemus, Christus pro nobis mortuus est, multo magis nunc iustificati in sanguine illius eliberabimur per illum ab ira.
55.19
Cuius pietatem et clementiam cogitantes, non acerbi adeo nee duri nec m fouendis fratribus inhumani esse debemus, sed dolere cum dolentibus et cum flentibus flere, et eos quantum possumus auxilio et solacio nostrae dilectionis erigere, nec adeo inmites et pertinaces ad eorum paenitentiam retundendam nec iterum soluti et faciles ad communicationem temere laxandam. iacet ecce saucius frater ab aduersario in acie uulneratus. inde diabolus conatur occidere quem uulnerauit, hinc Christus hortatur ne in totum pereat quem redemit. cui de duobus adsistimus, in cuius parte stamus? utrumne diabolo fauemus ut perimat, et semianimem fratrem iacentem, sicut in euangelio sacerdos et leuites, praeterimus? an uero ut sacerdotes Dei et Christi quod Christus et docuit et fecit imitantes uulneratum de aduersarii faucibus rapimus, hunc curatum Deo iudici reseruamus?
55.20
Nec putes, frater carissime, hinc aut uirtutem fratrum minui aut martyria deficere quod lapsis laxata sit paenitentia et quod paenitentibus spes pacis oblata. manet uere fidentium robur inmobile et apud timentes ac diligentes corde toto Deum stabilis et fortis perseuerat integritas. nam et moechis a nobis paenitentiae tempus conceditur et pax datur. non tamen idcirco uirginitas in ecclesia deficit aut continentiae propositum gloriosum per aliena peccata languescit. floret ecclesia tot uirginibus coronata et castitas ac pudicitia tenorem gloriae suae seruat nec quia adultero paenitentia et uenia laxatur, continentiae uigor frangitur. aliud est ad ueniam stare, aliud ad gloriam peruenire, aliud missum in carcerem non exire inde donec soluat nouissimum quadrantem, aliud statim fidei et uirtutis accipere mercedem, aliud pro peccatis longo dolore cruciatum emundari et purgari diu igne, aliud peccata omnia passione purgasse, aliud denique pendere in die iudicii ad sententiam Domini, aliud statim a Domino coronari.
55.21
Et quidem apud antecessores nostros quidam de episcopis istic in prouincia nostra dandam pacem moechis non putauerunt et in totum paenitentiae locum contra adulteria cluserunt. non tamen a coepiscoporum suorum collegio recesserunt aut catholicae ecclesiae unitatem uel duritiae uel censurae suae obstinatione ruperunt, ut quia apud alios adulteris pax dabatur, qui non dabat de ecclesia separaretur. manente concordiae uinculo et perseuerante catholicae ecclesiae indiuiduo sacramento, actum suum disponit, et dirigit unusquisque episcopus rationem propositi sui Domino redditurus.
55.22
Miror autem quosdam sic obstinatos esse ut dandam non putent lapsis paenitentiam aut paenitentibus existiment ueniam denegandam, cum scriptum sit: memento unde cecideris et age paenitentiam et fac priora opera. quod utique ei dicitur quem constet cecidisse et quem Dominus hortatur per opera rursus exurgere, quiascriptum est: eleemosyna a morte liberat, et non utique ab illa morte quam semel Christi sanguis extinxit et a qua aqua nos salutaris baptismi et redemptoris nostri gratia liberauit, sed ab ea quae per delicta postmodum serpit. alio item loco paenitentiae tempus datur et paenitentiam non agenti Dominus comminatur, habeo, inquit, aduersus te multa, quod uxorem tuam Iezabel quaesedicit propheten sinis docere et seducere seruos meos, fornicari et manducare de sacrificio, et dedi illi tempus ut paenitentiam ageret, et paeniteri non uult a fornicatione. ecce mitto eam in lectum et qui cum ea fornicati sunt in maximam tribulationem, nisi paenitentiam gesserint ab operibus suis. quod utique ad paenitentiam Dominus non hortaretur, nisi quia paenitentibus indulgentiam pollicetur. et in euangelio, dico, inquit, uobis, sic erit gaudium in caelo super peccatore paenitentiam agente quam super nonaginta nouem iustis quibus non est opus paenitentia. nam cum scriptum sit: Deus mortem non fecit nec laetatur in perditione. uiuorum, utique qui neminem uult perire cupit peccatores paenitentiam agere et per paenitentiam denuo ad uitam redire. ideo et per Iohel prophetam clamat et dicit: et nunc dicit Dominus Deus uester: reuertimini ad me ex toto corde uestro simulque et ieiunio et fletu et planctu, et discindite corda uestra et non uestimenta uestra, et reuertimini ad Dominum Deum uestrum, quia misericors et pius est et patiens et multae miserationis, et qui sententiam flectat aduersus malitiam inrogatam. in psalmis etiam legimus censuram pariter et clementiam Dei comminantis simul adque parcentis, punientis ut corrigat et cum correxerit reseruantis uisitabo, inquit, in uirga facinora eorum, et in flagellis delicta eorum. misericordiam autem meam non dispargam ab eis.
55.23
Dominus quoque in euangelio pietatem Dei patris ostendens ait: quis est ex uobis homo quem si petierit filius eius panem, lapidem porrigat illi, aut si piscem postulauerit, serpentem illi porrigat? si ergo uos, cum sitis nequam, scitis bona data dare filiis uestris, quanto magis pater uester caelestis dabit bona poscentibus eum? conparat hic Dominus carnalem patrem et Dei patris aeternam largamque pietatem. quod si iste in terris nequam pater offensus grauiter a filio peccatore et malo, si tamen eundem postmodum uiderit reformatum et depositis prioris uitae delictis ad sobrios et bonos mores et ad innocentiae disciplinam paenitentiae dolore correctum, gaudet et gratulatur et susceptum quem ante proiecerat cum uoto paternae exultationis amplectitur: quanto magis unus ille et uerus pater bonus misericors et pius, immo ipse bonitas et misericordia et pietas, laetatur in paenitentia filiorum suorum nec iram paenitentibus aut plangentibus et lamentantibus poenam comminatur, sed ueniam magis et indulgentiam pollicetur. unde Dominus in euangelio beatos dicit plangentes, quia qui plangit misericordiam prouocat: qui peruicax et superbus est, iram sibi et poenam iudicii uenientis exaggerat. et idcirco, frater carissime, paenitentiam non agendo nec dolorem delictorum suorum toto corde et manifesta lamentationis suae professione testantes prohibendos omnino censuimus a spe communicationis et pacis, si in infirmitate adque in periculo coeperint deprecari, quia rogare illos non delicti paeniteatia sed mortis urgentis admonitio conpellit, nec dignus est ia morte accipere solacium qui ee non cogitauit esse moriturum.
55.24
Qvoa nero ad Nouatiani persanam pertinet, frater carissime, de quo desiderasti tibi scribi quam haeresim introduxisset, scias nos primo in loco nec curiosos esse debere quid iUe doceat, cum foris doceat. quisque ille est et qualiscumque est, Christianus non est qui in Christi ecclesia non est. iactet se licet et philosophiam uel eloquentiam suam superbis uocibus praedicet, qui nec fraternam caritatem nec ecclesiasticam unitatem tenuit etiam quod prius fuerat amisit nisi si episcopus tibi uidetur qui episcopo in ecoleeia a sedecim coepiscopis facto adulter adque extraneus episcopus fieri a desertoribus per ambitum nititur, et cum sit a Christo una ecclesia per totum mundum in multa membra diuisa, item episcopatus unus episcoporum multorum concordi numerositate diffusus, ille post Dei traditionem, post conexam et ubique coniunctam catholicae ecclesiae unitatem humanam conetur ecclesiam facere et per plurimas cinitates nouos apostolos sno6 mittat, ut quaedam recentia institutionis suae fundamenta constituat, cumque iam pridem per omnes prouincias et per urbes singulas ordinati sint episcopi in aetate antiqui, in fide integri, in pressura probati, in persecutione proscripti, ille super eos creare alios pseudoepiscopos audeat: quasi possit aut totum orbem noui conatus obstinatione peragrare aut ecclesiastici corporis conpaginem discordiae suae seminatione rescindere, nesciens schismaticos semper inter initia feruere, incrementa uero habere non posse nec angere quod inlicite coeperint, sed statim cum praua sua aemulatione deficere. episcopatum autem tenere non posset, etiam si episcopus prius factus a coepiscoporum suorum corpore et ab ecclesiae unitate descisceret, quando apostolus admoneat ut inuicem nosmet ipsos sustineamus, ne ab unitate quam Deus constituit recedamus, et dicat: sustinentes inuicem in dilectione, satis agentes seruare unitatem spiritus in coniunctione pacis. qui ergo nec unitatem spiritus nec coniunctionem pacis obseruat et se ab ecclesiae uinculo adque a sacerdotum collegio separat, episcopi nec potestatem potest habere nec honorem qui episcopatus nec unitatem uoluit tenere nec pacem.
55.25
Tunc deinde quantus adrogantiae twqior est, quajita humilitatis et lenitatis obliuio, adrogantiae suae quanta iactatio, ut quis aut audeat aut facere posse se credat quod nec apostolis concessit Dominus, at zizania a frumento putet se posse discernere ant quasi ipsi palam ferre et aream purgare concessum sit, paleas conetur a tritico separare, cumque apostolus dicat: in domo autem magna non solum uasa aurea sunt et argentea, sed et lignea et fictilia, aurea et argentea uasa uideatur eligere, lignea uero et fictilia contemnere abicere damnare, quando non nisi die Domini uasa lignea diuini ardoris incendio concrementur et fictilia ab eo cui data est ferrea uirga frangantur.
55.26
Aut si se cordis et renis scmtatorem constituit et iudicem, per omnia aequaliter iudicet et cum sciat scriptum esse: eccesanus factus es, iam noli peccare, ne quid tibi deterius fiat, fraudatores et moechos a latere adque a comitatu suo separet, quando multo et grauior et peior sit moechi quam libellatici causa, cum hic necessitate, ille uoluntate peccauerit, hic existimans sibi satis esse quod non sacrificarit errore deceptus sit, ille matrimonii expugnator alieni uel lupanar ingressus ad cloacam et caenosam uoraginem uulgi sanctificatum corpus et Dei templum detestabili conluuione uiolauerit, sicut apostolus dicit: omne peccatum quodcumque fecerit homo, extra corpus est: qui autem moechatur, in corpus suum peccat. quibus tamen et ipsis paenitentia conceditur et lamentandi ac satisfaciendi spes relinquitur secundum ipsum apostolum dicentem: timeo ne forte ueniens ad uos lugeam multos ex his qui ante peccauerunt et non egerunt paenitentiam de inmunditiis quas fecerunt et fornicationibus et libidinibus.
55.27
Nec sibi in hoc noui haeretici blandiantur quod se dicant idololatris non communicare, quando sint apud illos et adulteri et fraudatores qui teneantur idololatriae crimine secundum apostolum dicentem: hoc enim scitote intellegentes quia omnis fornicator aut inmundus aut fraudator, quod est idololatria, non habet he| reditatem| he| reditatem in regno Christi et Dei. et iterum: mortificate itaque membra uestra quae in terra sunt, exponentes fornicationem inmunditiam et concupiscentiam malam et cupiditatem, quae sunt idolorum seruitus, propter quae uenit ira Dei. nam cum corpora nostra membra sint Christi et singuli simus templum Dei, quisque adulterio templum Dei uiolat Deum uiolat, et qui in peccatis committendis uoluntatem diaboli facit daemoniis et idolis seruit. neque enim mala facta de sancto spiritu ueniunt, sed de aduersarii instinctu et de inmundo spiritu natae concupiscentiae contra Deum facere et diabolo seruire conpellunt. ita fit ut si peccato alterius inquinari alterum dicunt et idololatriam delinquentis ad non delinquentem transire sua. adseueratione contendunt, excusari secundum suam uocem non possint ab idololatriae crimine, cum constet de apostolica probatione moechos et fraudatores quibus illi communicant idololatras esse. nobis autem secundum fidem nostram et diuinae praedicationis datam formam conpetit ratio ueritatis unumquemque in peccato suo ipsum teneri nec posse alium pro altero reum fieri, cum Dominus praemoneat et dicat: iustitia iusti super eum erit et scelus scelerati super eum erit. et iterum: non morientur patres. pro filiis et filii non morientur pro patribus. unusquisque in peccato suo morietur. quod legentes scilicet et tenentes neminemputamus& amp; fructu satisfactionis et spe pacis arcendum, cum sciamus iuxta, scripturarum diuinarum ftdeu auctore et hortatore ipso Deo et ad agendam paenitentiam peccatores redigi t ueniam adque indulgentiam paenitentibus non denegari.
55.28
Adque o frustrandae fraternitatis inrisio. o mieerorum laAentatftium eadem deceptio, e haereticae institutionis inefficax et tnna traditio hortari ad satisfactionis paenitentiam et subtrahere de satisfactione medicinam, dicere fratribus nostris: cpiange et lacrimas fimde et diebus ac noctibus ingemesce et pro abluendo et purgando delicto tao largiter et frequenter operare, sed. extra ecclesiam post omnia iØta morieris: quaecumque ad pacem pertinent facies, sed nullam pacem quam quaeris accipies.' quis non statim pereat, quis non ipsa desperatione deficiat, quis non animum suum a proposito lamentationis auertat? operari tu putas rusticum posse, si dixeris: cagrum peritia omni rusticitatis exerce, culturis diligenter insiste, sed nullam messem metes[ nullam uindemiam premes], nullos oliueti tai fructus capies nulla de arboribus poma decerpes.' uel si ei cui dominium et usum nauium suadeas dicas:' materiam de excellentibus siluis mercare, frater, carinam praeualidis et electis roboribus iDteme, clauo fauibQs uelis ut fabricetur adque armetux naWs operare, sed cum haec feceris, fructum de actibus eius et cursibus non uidebis.'
55.29
Praeclndere est adque abscidere iter doloris ac paenitendi uiam, ut cum in scripturis Dominus Deus reuertentibus ad se et paenitentibus blandiatur, nostra duritia et crudelitate, dum fructus paenitentiae intercipitur, paenitentia ipsa tollatur. quod si inuenimus a paenitentia agenda neminem debere prohiberi et deprecantibus adque exorantibus Domini misericordiam secundum quod ille misericors et pius est per sacerdotes eius pacem posse concedi, admittendus est plangentium gemitus et paenitentiae fructus dolentibus non negandus. et quia apud inferos confessio non est nec exomologesig illic fieri potest, qui ex toto corde paenituerint et rogauerint in ecclesiam debent interim suscipi et in ipsa Domino reseruari, qui ad ecclesiam suam uenturus de illis utique quos in ea intus inuenerit iudicabit. apostatae uero et desertores uel aduersarii et hostes et Christi ecclesiam dissipantes,, nec si occisi pro nomine foris fuerint, admitti secundum apostolum possunt ad ecclesiae pacem, quando nec spiritus nec ecclesiae tenuerunt unitatem.
55.30
Hasc interim, frater carissime, pauca de multis quantum potui breuiter decucurri, quibus et desiderio tuo satisfacerem et te magis ac magis collegii et corporis nostri societate coniungerem. si autem tibi ueniendi ad nos opportunitas et facultas fuerit, l plura in commune conferre et uberius ac plenius quae in salutarem concordiam faciant tractare poterimus. opto te, frater carissime, semper bene ualere.