Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
5.1
Saluto uos incolumis per Dei gratiam, fratres carissimi, laetus quod circa incolumitatem quoque uestram omnia integra esse cognouerim. et quoniam mihi interesse nunc non permittit loci condicio, peto uos pro fide et religione uestra fungamini illic et uestris partibus et meis, ut nihil uel ad disciplinam uel ad diligentiam desit. quantum ad sumptus suggerendos, siue illis qui gloriosa uoce Dominum confessi in carcere sunt constituti, siue his qui pauperes et indigentes laborant et tamen in Domino perseuerant, peto nihil desit, cum summula omnis quae redacta est illic sit apud clericos distributa propter eiusmodi casus, ut haberent plures unde ad necessitates et pressuras singulorum operari possint.
5.2
Peto quoque ut ad procurandam quietem solertia et sollicitudo uestra non desit. nam etsi fratres pro dilectione sua cupidi sunt ad conueniendum et uisitandum confessores bonos quos inlustrauit iam gloriosis initiis diuina dignatio, tamen caute hoc et non glomeratim nec per multitudinem semel iunctam puto esse faciendum, ne ex hoc ipso inuidia concitetur et introeundi aditus denegetur et dum insatiabiles multum uolumus, totum perdamus. consulite ergo et prouidete ut cum temperamento fieri hoc tutius possit, ita ut presbyteri quoque qui illic apud confessores offerunt singuli cum singulis diaconis per uices alternent, quia et mutatio personarum et uicissitudo conuenientium minuit inuidiam. circa omnia enim mites et humiles, ut seruis Dei congruit, temporibus seruire et quieti prospicere et plebi prouidere debemus. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam salutate. salutat uos diaconus et qui mecum sunt salutant. ualete.