Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 66 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
66.1
Ego te, frater, credideram tandem iam ad paenitentiam conuerti, quod in praeteritum tam infanda tam turpia tam etiam gentilibus execranda aut audisses de nobis temere ant credidisses. porro autem etiam nunc in litteris tuis animaduerto eundem te adhuc esse qui prius fueras, eadem te de nobis credere et in eo quod credideris perseuerare et ne forte claritatis et martyrii tui dignitas nostra communicatione maculetur, mores nostros diligenter inquirere et post Deum iudicem qui sacerdotes facit te uelle non dicam de me— quantus enim ego sum?— sed de Dei et Christi iudicio iudicare. hoc est in Deum non credere, hoc egt rebellem aduersus Christum et aduersus euangelium eius existere, trt cum ille dicat: nonne duo passeres asse ueneunt et neuter eorum cadit in terram sine patris uoluntate, et probet maiestas eius et ueritas sine conscientia et permissu Dei etiam minora non fieri, tu existimes sacerdotes Dei sine conscientia eius in ecclesia ordinari. nam credere quod indigni et incesti sint qui ordinantur quid aliud est quam contendere quod non a Deo nec per Deum sacerdotes eius in ecclesia constituantur.
66.2
An putas maius esse de me meum quam Dei testimonium, cum Dominus ipse doceat et dicat testimonium non esse uerum si quis ipse de se testis existat, eo quod unusquisque utique sibi faueat nec contra se aliquis infesta et aduersa depromat, fides uero sincera sit ueritatis, si in praedicationibus nostris alius sit praedicator ac testis. si testimonium, inquit, dixero de me, testimonium meum non est uerum. alius est enim qui testis est de me. quod si ipse Dominus omnia postmodum iudicaturus sic noluit de testimonio suo sibi credi, sed maluit de iudicio ac testimonio Dei patris probari, quanto magis hoc seruos eius obseruare oportet, qui iudicio ac testimonio Dei non probantur tantum, sed etiam gloriantur. praeualuit autem apud te contra diuinam sententiam, contra conscientiam nostram fidei suae uiribus nixam inimicorum et malignorum commentum, quasi aqud lapsos et profanos et extra ecclesiam positos, de quorum pectoribus excesserit spiritus sanctus, esse aliud possit nisi mens praua et fallax lingua et odia uenenata et sacrilega mendacia: quibus qui credit, cum illis necesse est inueniatur cum iudicii dies uenerit.
66.3
Quod uero dixisti sacerdotes humiles esse debere, quia et Dominus et apostoli humiles fuerunt, humilitatem meam et fratres omnes et gentiles quoque optime norunt et diligunt: et tu quoque noueras et diligebas, cum adhuc in ecclesia esses et mecum communicares. quis autem nostrum longe est ab humilitate, utrumne ego qui cotidie fratribus seruio et uenientes ad ecclesiam singulos benigne et cum nolo et gaudio suscipio, an tu qui te episcopum episcopi et iudicem iudicis ad tempus a Deo dati constituis, cum Dominus Deus in Deuteronomio dicat: et homo quicumque fecerit in superbia ut non exaudiat sacerdotem aut iudicem quicumque fuerit in diebus illis, morietur homo ille, et omnis populus cum audierit timebit, et non agent impie etiam nunc, et iterum ad Samuel loquitur et dicit: non te spreuerunt, sed me spreuerunt, et adhuc Dominus in euangelio cum ei dictum esset: sic respondes pontifici, custodiens et docens sacerdotalem honorem seruari oportere contra pontificem nihil dixerit, sed innocentiam suam tantummodo purgans responderit dicens: si male locutus sum, exprobra de malo: si autem bene, quid me caedis? item beatus apostoluscum ei dictum esset: sic insilis in sacerdotem maledieendo, nihil contumeliose locutus sit aduersus sacerdotem, quando et potuerit se constanter exserere aduersus eos qui Deum crucifixissent et qui iam Dominum et Christum et templum et sacerdotium perdidissent, sed quamuis in falsis et spoliatis sacerdotibus umbram tamen ipsam inanem sacerdotalis nominis cogitans dixerit: nesciebam, fratres, quia pontifex est. scriptum est enim: principem plebis tuae non maledices.
66.4
Nisi si sacerdos tibi fui ante persecutionem, quando mecum commumcabus, post persecutionem sacerdos esse desiui. persecutio enim ueniens te ad summam martyrii sublimitatem prouexit, me autem proscriptionis onere depressit, cum publice legeretur: SI QVIS TENET POSSIDET DE BONIS CAECILI CVPRIANI EPISCOPI CHRIBTIANORVM, ut etiam qui non credebant Deo episcopum constituenti uel diabolo crederent episcopum proscribenti. nec haec iacto, sed dolens profero, cum te iudicem Dei constituas et Christi, qui dicit ad apostolos ac per hoc ad omnes praepositos qui apostolis uicaria ordinatione succedunt: qui audit uos, me audit: et qui me audit, audit eum qui me misit. et qui reicit uos, me reicit et eum qui me misit.
66.5
Vnde enim schismata et haereses obortae sunt et oriuntur? dum episcopus qui unus est et ecclesiae praeest superba quorundam praesumptione contemnitur et homo dignatione Dei homoratus indignus hominibus iudicatur. quis enim hic est superbiae tumor, quae adrogantia animi, quae mentis inflatio, ad cognitionem suam praepositos et sacerdotes uocare ac nisi apud te purgati fuerimus et sententia tua absoluti, ecce iam sex annis nec fraternitas habuerit episcopum nec plebs praepositum nec grex pastorem nec ecclesia gubernatorem nec Christus antistitem nec Deus sacerdotem. subueniat Puppianus et sententiam dicat, iudicium Dei et Christi in acceptum referat, ne tantus fidelium numerus qui sub nobis arcessitus est sine spe salutis et pacis exisse uideatur, ne nouus credentium populus nullam per nos consecutus esse baptismi et spiritus sancti gratiam iudicetur, ne tot lapsis et paenitentibus pax data et communicatio nostra examinatione concessa iudicii tui auctoritate soluatur. adnue aliquando et dignare pronuntiare de nobis et episcopatum nostrum cognitionis tuae uigore firmare, ut Deus et Christus eius agere tibi gratias possint quod per te sit antistes et rector altari eorum pariter et plebi restitutus.
66.6
Apes habent regem et ducem pecudes et fidem seruant: latrones mancipi obsequio pleno humilitatis obtemperant. quanto simpliciores et meliores uobis sunt brutae pecudes et muta animalia et cruenti licet ac furentes inter gladios adque inter arma praedones? praepositus illic agnoscitur et timetur, quem non sententia diuina constituit, sed in quem factio perdita et nocens caterua consensit.
66.7
Dixisti sane scrupulum tibi esse tollendum de animo, in quem incidisti. incidisti, sed tua credulitate inreligiosa. incidisti, sed tua mente et uoluntate sacrilega: dum incesta, tum impia, dum nefanda contra fratrem, contra sacerdotem facile audis, libenter et credis, aliena mendacia quasi propria et priuata defendis nec recordaris scriptum esse: saepi aures tuas spinis et noli audire linguam nequam, et iterum: malus obaudit linguae iniquorum, iustus autem non intendit labiis mendacibus. quare in hunc scrupulum non inciderunt martyres sancto spiritu pleni et ad conspectum Dei et Christi eius passione iam proximi, qui ad Cyprianum episcopum litteras de carcere direxerunt, sacerdotem Dei agnoscentes et contestantes ei? quare in hunc scrupulum non inciderunt tot coepiscopi collegae mei, qui uel cum de medio recederent proscripti sunt uel adprehensi in carcere et in catenis fuerunt aut qui in exilium relegati inlustri itinere ad Dominum profecti sunt aut qui quibusdam locis animaduersi caelestes coronas de Domini clarificatione sumpserunt? quare in hunc scrupulum non inciderunt de plebe ista nostra quae apud nos est et nobis de Dei dignatione commissa est tot confessores quaestionati et torti et insignium uulnerum et cicatricum memoria gloriosi, tot uirgines integrae, tot laudabiles uiduae, ecclesiae denique uniuersae per totum mundum nobiscum unitatis uinculo copulatae? nisi omnes isti communicantes mecum secundum quod scripsisti polluto nostro ore polluti sunt et spem uitae aeternae communicationis nostrae contagione perdiderunt. Puppianus solus integer inuiolatus sanctus pudicus, qui nobis miscere se noluit, in paradiso adque in regno caelorum solus habitabit.
66.8
Scripsisti quoque quod ecclesia nunc propter me portionem sui in disperso habeat, quando omnis ecclesiae populus et collectus sit et adunatus et indiuidua concordia sibi iunctus, soli illi foris remanserint qui et si intus essent eiciendi fuerant, nec patiatur Dominus populi sui protector et tutor triticum de area sua diripi, sed solae possint paleae de ecclesia separari, quando etapostolus dicat: quid enim si exciderunt a fide quidam illorum? numquid infidelitas illorum fidem Dei euacuauit? absit. est enim Deus uerax, omnis autem homo mendax, et Dominus quoque in euangelio cum eum loquentem discipuli derelinquerent, conuersus ad duodecim dixerit: numquid et uos uultis ire? respondit ei Petrus dicens: Domine, ad quem ibimus? uerbum uitae aeternae habes, et nos credimus et cognouimus quoniam tu es filius Dei uiui. loquitur illic Petrus, super quem aedificata fuerat ecclesia, ecclesiae nomine docens et ostendens quia etsi contumax ac superba obaudire nolentium multitudo discedat, ecclesia tamen a Christo non recedit, et illi sunt ecclesia plebs sacerdoti adunata et pastori suo grex adhaerens. unde scire! debes episcopum in ecclesia esse et ecclesiam in episcopo et qui cum episcopo non sit in ecclesia non esse, et frustra sibi blandiri eos qui pacem cum sacerdotibus Dei non habentes obrepunt et latenter apud quosdam communicare se credunt, quando ecclesia quae catholica una est scissa non sit neque diuisa, sed sit utique conexa et. cohaerentium sibi inuicem sacerdotum glutino copulata..
66.9
Quam ob rem, frater, si maiestatem Dei qui sacerdotes ordinat Christi cogitaueris, si Christum qui arbitrio et nutu ac praesentia et praepositos ipsos et ecclesiam cum praepositis gubernat aliquando respexeris, si de innocentia sacerdotum non humano odio sed diuino iudicio credideris, si temeritatis et superbiae adque insolentiae tuae agere uel sero paenitentiam coeperis, si Domino et Christo eius, quibus seruio et quibus puro adque inmaculato ore sacrificia et in persecutione pariter et in pace indesinenter offero, plenissime satisfeceris, communicationis tuae poterimus habere rationem manente tamen apud nos diuinae censurae respectu et metu, et prius Dominum meum consulam an tibi pacem dari et te ad communicationem ecclesiae suae admitti sua ostensione et admonitione permittat. Memini enim quid iam mihi sit ostensum, immo quid sit seruo obsequenti et timenti de dominica et diuina auctoritate praeceptum: qui inter cetera quae ostendere et reuelare dignatus est et hoc addidit:. citaque qui Christo non credit sacerdotem facienti postea credere incipiet sacerdotem uindicanti). quamquam sciam somnia ridicula et uisiones ineptas quibusdam uideri, sed utique illis qui malunt contra sacerdotes credere quam sacerdoti. sed nihil mirum, quando de Ioseph fratres sui dixerunt: ecce somniator ille uenit, nunc ergo uenite, occidamus illum, et somniator postea quod somniauerat consecutus sit et occisores ac uenditores confusi sint, ut qui uerbis prius non credidissent factis postmodum crederent. de his autem quae tu egisti uel in persecutione uel in pace stultum est ut uelim te iudicare, quando tu magis iudicem te nostri constitueris. et pro animi mei pura conscientia et pro Domini et Dei mei fiducia rescripsi. habes tu litteras meas et ego tuas. in die iudicii ante tribunal Christi utrumque recitabitur.*

Intertext edge

Open linked passage

Note