Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 6 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
6.1
Saluto uos, fratres carissimi, optans ipse quoque conspectu uestro frui, si me ad uos peruenire loci condicio permitteret. quid enim mihi optatius et laetius posset accidere quam nunc uobis inhaerere, ut conplecteremini me manibus illis quae purae et innocentes et dominicam fidem seruantes sacrilega obsequia respuerunt? quid iocundius et sublimius quam osculari nunc ora uestra quae gloriosa uoce Dominum confessa sunt, conspici etiam praesentem ab oculis uestris qui despecto saeculo conspiciendo Deo digni extiterunt? sed quoniam huic laetitiae interesse facultas non datur, has pro me ad aures et ad oculos uestros uicarias litteras mitto, quibus gratulor pariter et exhortor ut in confessione caelestis gloriae fortes et stabiles perseueretis et ingressi uiam dominicae dignationis ad accipiendam coronam spiritali uirtute pergatis, habentes Dominum protectorem et ducem qui dixit: et ecce ego uobiscum sum omnibus diebus usque ad consummationem mundi. o beatum carcerem quem inlustrauit uestra praesentia. o beatum carcerem qui homines Dei mittit ad caelum. o tenebras lucidiores sole ipso et luce hac mundi clariores, ubi modo constituta sunt Dei templa et sanctificata diuinis confessionibus membra uestra.
6.2
Nec quicquam nunc uersetur in cordibus et mentibus uestris quam diuina praecepta et mandata caelestia, quibus nos ad tolerantiam passionis spiritus sanctus semper animauit. nemo mortem cogitet sed immortalitatem nec temporariam poenam sed gloriam sempiternam, cum scriptum sit: pretiosa est in conspectu Dei mors iustorum eius. etiterum: sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum ethumiliatum Deus non despicit. et iterum ubi loquitur scriptura diuina de tormentis quae martyras Dei consecrant et ipsa passionis probatione sanctificant: et si coram hominibus tormenta passi sunt, speseorum inmortalitate plena est. et in paucis uexati in multis bene disponentur, quoniam Deus temptauit illos et inuenit illos dignosse. tamquam aurum in fornace probauit illos et quasi holocaustam hostiam accepit illos. et in tempore erit respectus illorum. iudicabunt nationes et dominabuntur populis, et regnabit dominus eorum inperpetuum. quando ergo iudicaturos uos et regnaturos cum Christo Domino cogitatis, exultetis necesse est et futurorum gaudio praesentia supplicia calcetis, scientes ab initio mundi sic institutum ut laboret istic in saeculari conflictatione iustitia, quando in origine statim prima Abel iustus occiditur et exinde iusti quique et prophetae et apostoli missi quibus omnibus Dominus quoque in se ipso constituit exemplum, docens ad suum regnum non nisi eos qui se per suam uiam secuti sint peruenire dicens: qui amat animam suam in isto saeculo, perdet illam et qui odit animam suam in isto saeculo, in uitam aeternam conseruabit illam. et iterum: nolite timere eos qui occidunt corpus, animam uero non possunt occidere. magis autem metuite eum qui potest et animam et corpus occidere in gehennam. Paulus etiam nos adhortatur ut qui ad Domini promissa uenire cupimus imitari Dominum in omnibus debeamus. sumus, inquit, filii Dei: si autem filii, et heredesDei, coheredes autem Christi, siquidem compatiamur ut et conmagnificemur. addidit etiam conparationem praesentis temporis et futurae claritatis dicens: non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. cuius claritatis gloriam cogitantes pressuras omnes et persecutiones tolerare nos conuenit, quia etsi sunt multae pressurae iustorum, ex omnibus tamen liberantur qui in Deum fidunt.
6.3
Beatas etiam feminas quae uobiscum sunt in eadem confessionis gloria constitutae, quae dominicam fidem tenentes et sexu suo fortiores non solum ipsae ad coronam proximae sunt, sed et ceteris quoque feminis exemplum de sua constantia praebuerunt. ac ne quid deesset ad gloriam numeri uestri, ut omnis uobiscum et sexus et aetas esset in honore, pueros etiam uobis gloriosa confessione sociauit diuina dignatio, repraesentans nobis tale aliquid quale Ananias Azarias Misael inlustres pueri aliquando fecerunt, quibus inclusis in caminum cesserunt ignes et refrigerium flammae dederunt praesente cum illis Domino et probante, quod in confessores et martyras eius nihil posset gehennae ardor operari, sed quod qui in Deum crederent incolumes semper et tuti in omnibus perseuerarent. et consideretis diligentius peto pro uestra religione quae apud illos pueros fides fuerit, quae promereri plenius Deum potuit. ad omnia enim parati, sicuti omnes esse debemus, aiunt regi: Nabuchodonosor rex, non opus est nobis de hoc uerbo respondere tibi. est enim Deus cui nos seruimus potens eripere nos de camino ignis ardentis, et de manibus tuis, rex, liberabit nos. et si non, notum tibi sit quoniam diis tuis non seruimus et imaginem auream quam statuisti non adoramus. cum se et crederent et pro fide sua scirent posse etiam de praesenti supplicio liberari, iactare hoc tamen et uindicare sibi noluerunt dicentes et si non, ne minor esset confessionis uirtus sine testimonio passionis. addiderunt posse omnia Deum faeere, sed tamen non in hoc fidere ut liberari in praesentia uellent, sed illam libertatis et securitatis aeternae gloriam cogitarent I
6.4
Quam fidem nos quoque retinentes et die ac nocte meditantes toto corde ad Deum prompti contemptu praesentium futura tantummodo cogitemus, fructum regni aeterni, conplexum et osculum Domini, conspectum Dei: ut sequamini in omnibus Rogatianum presbyterum gloriosum senem uiam uobis ad gloriam temporis nostri religiosa uirtute et diuina dignatione facientem, qui cum Felicissimo fratre nostro quieto semper et sobrio excipiens ferocientis populi impetum primum hospitium uobis in carcere praeparauit et metator quodammodo uester nunc quoque nos antecedit: quod ut consummetur in uobis adsiduis orationibus Dominum deprecamur, ut initiis ad summa pergentibus quos confiteri fecit faciat et coronari. opto uos, fratres carissimi ac beatissimi, in Domino semper bene ualere et ad coronae caelestis gloriam peruenire.

Intertext edge

Open linked passage

Note