Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 76 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
76.1
Gloria quidem uestra poscebat, beatissimi ac dilectissimi fratres, ut ad conspectum adque ad conplexum uestrum uenire ipse deberem, nisi me quoque ob confessionem nominis relegatum praefiniti loci termini coercerent. sed quomodo possum repraesento me nobis et ad uos etiamsi corpore et gressu uenire non datur, dilectione tamen et spiritu uenio, exprimens litteris animum meum quo in istis uirtutibus et laudibus uestris laetus exulto, participem me conputans uobis etsi non passione corporis consortio caritatis. an ego possim tacere et uocem meam silentio premere, cum de carissimis meis tam multa et gloriosa cognoscam, quibus uos diuina dignatio honoranit, at ex uobis pars iam martyrii sui consummatione praecesserit meritorum suorum coronam de Domino receptura, pars adhuc in carcerum claustris siue in metallis et uinculis demoretur, exhibens per ipsas suppliciorum moras corroborandis fratribus et armandis maiora documenta, ad meritorum titulos ampliores tormentorum tarditate proficiens, habituri tot mercedes in caelestibus praemiis quot nunc dies numeratis in poenis? quae quidem uobis, fortissimi ac beatissimi fratres, pro merito religionis ac fidei uestrae accidisse non miror, ut uos sicDominus ad gloriarum sublime fastigium clarificationis suae honore prouexerit, qui semper in ecclesia eius custoditae fidei tenore uiguistis, conseruantes firmiter dominica mandata, in simplicitate innocentiam, in caritate concordiam, modestiam in humilitate, diligentiam in administratione, uigilantiam in adiuuandis laborantibus, misericordiam in fouendis pauperibus, in defendenda ueritate constantiam, in disciplinae seueritate censuram. ac ne aliquid ad exemplum bonorum factorum deesset in uobis, etiam in confessione nunc uocis et passione corporis fratrum mentes ad diuina martyria prouocatis duces uos exhibendo uirtutibus: ut dum grex pastores suos sequitur et quod fieri a praepositis cernit imitatur, paribus obsequiorum meritis a Domino coronetur.
76.2
Quod autem fustibus caesi prius grauiter et adflicti per eiusmodi poenas initiastis confessionis uestrae religiosa primordia, execranda nobis ista res non est. neque enim ad fustes christianum corpus expauit, cuius est spes omnis in ligno. sacramentum salutis suae Christi seruus agnouit, redemptus ligno ad uitam aeternam ligno prouectus est ad coronam. quid uero mirum si uasa aurea et argentea in metallum id est auri et argenti domicilium dati estis, nisi quod nunc metallorum natura conuersa est locaque quae aurum et argentum dare ante consueuerant accipere coeperunt. inposuerunt quoque conpedes pedibus uestris et membra felicia ac Dei templa infamibus uinculis ligauerunt, quasi cum corpore ligetur et spiritus aut aurum uestrum ferri contagione maculetur. dicatis Deo hominibus et fidem suam religiosa uirtute testantibus ornamenta sunt ista, non uincula, nec Christianorum pedes ad infamiam copulant sed clarificant ad coronam. o pedes feliciter uincti, qui non a fabro sed a Domino resoluuntur. o pedes feliciter uincti, qui itinere salutari ad paradisum diriguntur. o pedes in saeculo ad praesens ligati, ut sint semper apud Deum liberi. o pedes conpedibus et trauersariis interim cunctabundi sed celeriter ad Christum glorioso itinere cursuri. quantum uult hic uel inuida crudelitas uel maligna** nexibus uos suis et uinculis teneat, cito a terris et poenis istis ad caelorum regna uenietis. non fouetur in metallis lecto et culcitis corpus, sed refrigerio et solacio Christi fouetur. humi iacent fessa laboribus uiscera, sed poena non est cum Christo iacere. squalent sine balneis membra situ et sorde deformia, sed spiritaliter intus abluitur quod foris carnaliter sordidatur. panis illic exiguus, at non in pane solo uiuit homo sed in sermone Dei. uestis algentibus deest, sed qui Christum induit et uestitus abundanter et cultus est. semitonsi capitis capillus horrescit, sed cum sit caput uiri Christus, qualecumque illud caput deceat necesse est quod ob Domini nomen insigne est. omnis ista deformitas detestabilis et taetra gentilibus quali splendore pensabitur. saecularis haec et breuis poena quam clari et aeterni honoris mercede mutabitur, cum secundum beati apostoli uocem transformauerit Dominus corpus humilitatis nostrae conformatum corpori claritatis suae.
76.3
Sed nec in illo, fratres dilectissimi, aliqua potest aut religionis aut fidei iactura sentiri quod illic nunc sacerdotibus Dei facultas non datur offerendi et celebrandi sacrificia diuina. celebratis immo adque offertis sacrificium Deo et pretiosum pariter et gloriosum et plurimum uobis ad retributionem praemiorum caelestium profuturum, cum scriptura diuina loquatur et dicat: sacrificium Deo spiritus contribulatus, cor contritum et humiliatum Deus non despicit. hoc uos sacrificium Deo offertis, hoc sacrificium sine intermissione die ac nocte celebratis, hostiae facti Deo et uosmet ipsos sanctas adque inmaculatas uictimas exhibentes, sicut apostolus adhortatur et dicit: oro ergo uos, fratres, per misericordiam Dei ut constituatis corpora uestra hostiam uiuam sanctam, placentem Deo, nec configuremini saeculo huic, sed transformemini in renouatione sensus ad probandum quae sit uoluntas Dei bona et placens et perfecta.
76.4
Hoc est enim quod praecipue Deo placeat, hoc est in quo maioribus meritis ad promerendam uoluntatem Dei opera nostra proueniant, hoc est quod solum Domino de beneficiis eius grandibus et salutaribus fidei ac deuotionis nostrae obsequia retribuant] praedicante in psalmis et contestante spiritu sancto, quid retribuam, inquit, Domino de omnibus quae mihi tribuit? calicem salutis accipiam, et nomen Domini inuocabo. pretiosa in conspectu Domini mors iustorum eius. quis non libenter et prompte calicem salutis accipiat, quis non adpetat gaudibundus et laetus in quo aliquid et ipse Domino suo retribuat, quis non pretiosam in conspectu Dei mortem fortiter et constanter excipiat placiturus eius oculis qui nos in congressione nominis sui desuper spectans uolentes conprobat, adiuuat dimicantes, uincentes coronat, retributione bonitatis ac pietatis paternae remunerans in nobis quicquid ipse praestitit et honorans quod ipse perfecit?
76.5
Ipsius enim esse quod uincimus et quod ad maximi certaminis palmam subacto aduersario peruenimus declarat et docet Dominus in euangelio suo dicens: cum autem uos tradiderint, nolite cogitare quomodo aut quid loquamini. dabitur enim uobis in illa hora quid loquamini. non enim uos estis qui loquimini, sed spiritus patris uestri qui loquitur in uobis. et iterum: ponite in cordibus uestris non praemeditari excusare. egosenim dabo uobis os et sapientiam, cui non poterunt resistere aduersarii uestri. inquo quidem et credentium magna fidquia est et culpa grauissima perfidorum non credere ei qui se opem suam daturum confitentibus pollicetur nec rursus eundem timere qui aeternam poenam negantibus conminatur.
76.6
Quae uos omnia, fortissimi ac fidelissimi milites Christi, insinuastis fratribus nostris, conplentes factis quod uerbis ante docuistis, futuri maximi in regno caelorum pollicente Domino et dicente: qui fecerit et sic docuerit maximus uocabitur in regno caelorum. denique exemplum uestrum secuta multiplex plebis portio confessa est uobiscum pariter et pariter coronata est, conexa uobis uinculo fortissimae caritatis et praepositis suis nec carcere nec metallis separata. cuius numero nec uirgines desunt, quibus ad sexagenarium fructum centenus accessit quasque ad caelestem coronam gloria gemina prouexit. in pueris quoque uirtus maior aetate annos suos confessionis laude transcendit, ut martyrii uestri beatum gregem et sexus et aetas omnis ornaret.
76.7
Qui nunc uobis, dilectissimi fratres, conscientiae uictricis uigor, quae sublimitas animi, quae in sensu exultantia, quia triumphus in pectore, unumquemque uestrum stare ad promissum Dei praemium, de iudicii die esse securum, ambulare in, metallo captiuo quidem corpore sed corde regnante, scire Christum secum esse praesentem gaudentem tolerantia seruorum suorum per uestigia et uias suas ad regna aeterna gradientium? expectatis cotidie laeti profectionis uestrae salutarem diem et iam iamque de saeculo recessuri ad martyrum munera et domicilia diuina properatis, post has mundi tenebras uisuri candidissimam lucem et accepturi maiorem passionibus omnibus et conflictationibus claritatem apostolo contestante et dicente: non sunt condignae passiones huius temporis ad superuenturam claritatem quae reuelabitur in nobis. plane quia nunc uobis in precibus efficacior sermo est et ad inpetrandum quod in pressuris petitur facilior oratio est, petite inpensius et rogate ut confessionem omnium nostrum dignatio diuina consummet, ut de istis tenebris et laqueis mundi nos quoque uobiscum integros et gloriosos Deus liberet, ut qui hic caritatis et pacis uinculo copulati contra haereticorum iniurias et pressuras gentilium simul stetimus pariter in regnis caelestibus gaudeamus. opto uos, beatissimi ac fortissimi fratres in Domino bene ualere et nostri semper et ubique meminisse. ualete.

Intertext edge

Open linked passage

Note