Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 77 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
77.1
Semper magnis sensibus pro temporis condicione litteris tuis locutus es, Cypriane dilectissime. quibus adsidue lectis et praui corriguntur et bonae fidei homines corroborantur. dum enim non desinis tractatibus tuis sacramenta occulta nudare, sic nos in fidem facis crescere et de saeculo homines ad credulitatem accedere. nam quaecumque bona in multis libris tuis intulisti, nescius ipsum te nobis designasti. es enim omnibus hominibus in tractatu maior, in sermone facundior, in consilio sapientior, in sapientia simplicior, in operibus largior, in abstinentia sanctior, in obsequio humilior et in actu bono innocentior. scis et ipse, carissime, nostrum optabile uotum esse quod te uideamus doctorem et amatorem nostrum ad coronam magnae confessionis peruenisse.
77.2
Nam quasi bonus et uerus doctor quid nos discipuli secuti apud praesidem dicere deberemus prior apud acta proconsulis pronuntiasti et tuba canens Dei milites caelestibus armis instructos ad congressionis proelium excitasti et in acie prima spiritali gladio diabolum interfecisti, agmina quoque fratrum hinc et inde uerbis tuis conposuisti, ut insidiae inimico undique tenderentur et cadauera ipsius publici hostis et nerui concisi ealcarentur. crede nobis, carissime, quoniam non est a centesimo praemio minor tua innocens anima, quae nec saeculi primos inpetus timuit nec ire in exilium recusauit nec relinquere ciuitatem dubitauit nec in deserto loco morari horruit et quoniam multis documentum confessionis dedit, ipsa martyrium prior duxit. quot enim ad martyria facienda exemplo suo prouocauit: et non tantum martyrum de saeculo iam excedentium sociata esse coepit, sed et cum futuris caelestem amicitiam copulauit.
77.3
Agunt ergo tibi nobiscum damnati maximas apud Deum gratias, Cypriane carissime, quod litteris tuis laborantia pectora recreasti, fustibus uulnerata membra curasti, conpedibus pedes ligatos resoluisti, semitonsis capitibus capillaturam adaequasti,. tenebras carceris inluminasti, montes metalli in plana deduxisti, naribus etiam fragrantes flores inposuisti et tetrum odorem fumi discussisti. fecit autem et prosecutum est ministerium tuum et Quirini dilectissimi nostri, quod per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum et Amantium acoluthos distribuendum misisti, quaecumque necessitatibus corporum defuerant expediri. simus ergo orationibus nostris alterutro adiutores et rogemus sicut mandasti, ut Deum et Christum et angelos in omnibus actibus nostris habeamus fautores. optamus te, Domine frater, semper bene ualere et nostri meminisse. saluta omnes qui tecum sunt. omnes nostri qui nobiscum sunt te amant et salutant et uidere desiderant.

Intertext edge

Open linked passage

Note