Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
80.1
Yt non uobis in continenti scriberem, frater carissime, illa res fecit quod uniuersi clerici sub ictu agonis constituti recedere istinc omnino non poterant, parati omnes pro animi sui deuotione ad diuinam et caelestem gloriam. sciatis autem eos uenisse quos ad urbem propter hoc miseram, ut quomodocumque de nobis rescriptum fuisset, exploratam ueritatem ad nos perferrent. multa enim uaria et incerta opinionibus uentilantur. quae autem sunt in uero ita se habent, rescripsisse Valerianum ad senatum ut episcopi et presbyteri et diacones in continenti animaduertantur, senatores uero et egregii uiri et equites Romani dignitate amissa etiam bonis spolientur et si ademptis facultatibus christiani[ esse] perseuerauerint, capite quoque multentur, matronae ademptis bonis in exilium relegentur, Caesariani autem quicumque uel prius confessi fuerant uel nunc confessi fuerint confiscentur et uincti in Caesarianas possessiones descripti mittantur. subiecit etiam Valerianus imperator orationi suae exemplum litterarum quas ad praesides prouinciarum de nobis fecit: quas litteras cotidie speramus uenire, stantes secundum fidei firmitatem ad passionis tolerantiam et expectantes de ope et indulgentia Domini uitae aeternae coronam. Xistum autem in cimiterio animaduersum sciatis VIII. id. Aug. die et cum eo diacones quattuor. sed et huic persecutioni cotidie insistunt praefecti in urbe, ut si qui sibi oblati fuerint animaduertantur et bona eorum fisco uindicentur.
80.2
Haec peto per uos et ceteris collegis nostris innotescant, ut ubique hortatu eorum possit fraternitas corroborari et ad agonem spiritalem praeparari, ut singuli ex nostris non magis mortem cogitent quam inmortalitatem et plena fide ac tota uirtute Domino dicati gaudeant magis quam timeant in hac confessione, in qua sciunt Dei et Christi milites non perimi sed coronari. opto te, frater carissime, semper in Domino bene ualere.