Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 81 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
81.1
Cum perlatum ad nos fuisset, fratres carissimi, commentarios esse missos qui me Vticam perducerent et consilio carissimorum persuasum esset ut de hortis nostris interim secederem, iusta interueniente causa consensi, eo quod congruat episcopum in ea ciuitate in qua ecclesiae dominicae praeest illic Dominum confiteri et plebem uniuersam praepositi praesentis confessione clarificare. quodcumque enim sub ipso confessionis momento confessor episcopos loquitur aspirante teo ore omnium loquitur. ceterum mutilabitur honor ecclesiae nostrae tam gloriosae, si ego episcopus alterius ecclesiae praepositus accepta apud Vticam super confessione sententia exinde martyr ad Dominum proficiscar, quandoquidem ego et pro me et pro uobis apud uos confiteri et ibi pati et exinde ad Dominum proficisci orationibus continuis deprecer et uotis omnibus exoptem et debeam. expectamus ergo hic in secessu abdito constituti aduentum proconsulis Cartaginem redeuntis, audituri ab eo quid imperatores super Christianorum laicorum et episcoporum nomine mandauerint et dicturi quod ad horam Dominus dici uoluerit. uos autem, fratres carissimi, pro disciplina quam de mandatis dominicis a me semper accepistis et secundum quod me tractante saepissime didicistis, quietem et tranquillitatem tenete, nec quisquam uestrum aliquem tumultum fratribus moueat aut ultro se gentilibus offerat. apprehensus enim et traditus loqui debet, siquidem Deus in nobis positus illa hora loquatur, qui nos confiteri magis uoluit quam profiteri. quid autem de cetero nos obseruare conueniat antequam in me super confessione nominis Dei proconsul sententiam ferat, instruente Domino in comminus disponemus. incolumes uos, fratres carissimi, Dominus Iesus in ecclesia sua permanereJaciat et conseruare dignetur.

Intertext edge

Open linked passage

Note