Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage">
—
⋯
Original / primary: Vulgata
8.1
Didicimus secessisse benedictum Papatem Cyprianum a Crementio subdiacono, qui a uobis ad nos uemt certa ex causa, quod utique recta fecerit, propterea cum sit persona insignis t et inminente agone quem permisit Deus in saeculo colluctandi causa aduersarium simul cum seruis suis, uolens etiam angelis et hominibus certamen hoc manifestare, ut qui uicerit coronetur, uictus uero reportauerit in se sententiam quae nobis manifestata est. et cum incumbat nobis qui uidemur praepositi esse et uice pastorum custodire gregem, si neglegentes inueniamur, dicetur nobis quod et antecessoribus nostris dictum est, qui tam neglegentes praepositi erant, quoniam perditum non requisiuimus et errantem non correximus et claudum non colligauimus et lactem eorum edebamus et lanis eorum operiebamur. denique et ipse Dominus implens quae erant scripta in lege et prophetis docet dicens: ego sum pastor bonus, qui pono animam meam pro ouibus meis. mercennarius autem et cuius non sunt propriae oues, cum uiderit lupum uenientem, relinquit et fugit, et lupus dispargit eas. sed et Simoni sic dicit: diligis me? respondit diligo. ait ei: pasce oues meas. hoc uerbum factum ex actu ipso quo cessit cognoscimus, et ceteri discipuli similiter fecerunt.
8.2
Nolumus ergo, fratres dilectissimi, mercennarios inueniri, sed bonos pastores, cum sciatis tum non minimum periculum incumbere, si non hortati fueritis fratres nostros stare in fide immobiles, ne praeceps euntes ad idololatriam funditus eradicetur fraternitas. nec enim hoc solum uerbis uos hortamur, sed discere poteritis a pluribus a nobis ad uos uenientibus quoniam ea omnia nos Deo adiuuante et fecimus et facimus cum omni sollicitudine et periculo saeculari ante oculos plus habentes timorem Dei et paenas perpetuas quam timorem hominum et breuem iniuriam, non deserentes fraternitatem et hortantes eos stare in fide et paratos esse debere ire cum Domino. sed et ascendentes ad hoc quod conpellebantur reuocauimus. ecclesia stat fortiter in fide, licet quidam terrore ipso conpulsi, siue quod essent insignes personae siue adprehensi timore hominum, ruerunt: quos quidem separatos a nobis non dereliquimus, sed ipsos cohortati sumus et hortamur agere paenitentiam, si quo modo indulgentiam poterint recipere ab eo qui potest praestare, ne si relicti fuerint a nobis, peiores efficiantur.
8.3
Videtis ergo, fratres, quoniam et nos hoc facere debetis, ut etiam illi qui ceciderunt, hortatu uestro corrigentes animos eorum, si adprehensi fuerint iterato confiteantur, ut possint priorem errorem corrigere, et alia quae incumbunt uobis, quae etiam et ipsa subdidimus, ut si hi qui in hanc temptationem inciderunt coeperint adprehendi infirmitate et agant paenitentiam facti sui et desiderent communionem, utique subueniri eis debet: siue uiduae siue thlibomeni qui se exhibere non possunt siue hi qui in carceribus sunt siue exclusi de sedibus suis utique habere debent qui eis ministrent: sed et catecumini adprehensi infirmitate decepti esse non debebunt, ut eis subueniatur. et quod maximum est, corpora martyrum aut ceterorum si non sepeliantur, grande periculum imminet eis quibus incumbit hoc opus. cuiuscumque ergo uestrum quacumque occasione fuerit effectum hoc opus, certi sumus eum bonum seruum aestimari, ut qui in minimo fidelis fuit constituatur super decem ciuitates. faciat autem Deus, qui omnia praestat sperantibus in se, ut omnes nos in his operibus inueniamur. salutant uos fratres qui sunt in uinculis et presbyteri et tota ecclesia, quae et ipsa cum summa sollicitudine excubat pro omnibus qui inuocant nomen Domini. sed et nos petimus mutua uice memores sitis nostri. sciatis autem Bassianum peruenisse ad nos: et petimus uos, quihabetis zelum Dei, harum litterarum exemplum apud quoscumque poteritis transmittere per idoneas occasiones, uel uestras faciatis, siue nuntium mittatis, ut stent fortes et inmobiles in fide. optamus uos, fratres carissimi, semper bene ualere.