Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian of CarthageNepistulae 9 · vulgataMore by Cyprian of Carthage
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian of Carthage"> —
⋯
More
Original / primary: Vulgata
9.1
Cum de excessu boni uiri collegae mei rumor apud nos incertus esset, fratres carissimi, et opinio dubia nutaret, accepi a uobis litteras ad me missas per Crementium hypodiaconum, quibus plenissime de glorioso eius exitu instruerer, et exultaui satis quod pro integritate administrationis eius consummatio quoque honesta processerit. in quo uobis quoque plurimum gratulor quod eius memoriam tam celebri et inlustri testimonio prosequamini, ut per uos innotesceret nobis quod et nobis esset circa praepositi memoriam gloriosum et nobis quoque fidei ac uirtutis praeberet exemplum. nam quantum perniciosa res est ad sequentium lapsum ruina praepositi, in tantum contra utile est et salutare cum se episcopus per firmamentum fidei fratribus praebet imitandum. Legi etiam litteras, in quibus nec qui scripserint nec ad quos scriptum sit significanter expressum est. et quoniam me in isdem litteris et scriptura et sensus et chartae ipsae quoque mouerunt ne quid ex uero uel subtractum sit uel inmutatum, eandem ad uos epistolam authenticam remisi, ut recognoscatis an ipsa sit quam Crementio hypodiacono perferendam dedistis. perquam etenim graue est, si epistulae clericae ueritas mendacio aliquo et fraude corrupta est. hoc igitur ut scire possimus, et scripturam et subscriptionem an uestra sit recognoscite et nobis quid sit in uero rescribite. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.

Intertext edge

Open linked passage

Note