Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
14.1
CVPRIANVS PESBVTERIS ET DIACONIS FRATRIBVS S. Optaueram quidem, fratres carissimi, ut uniuersum clerum nostrum integrum et incolumem meis litteris salutarem. sed quoniam infesta tempestas quae plebem nostram ex maxima parte prostrauit hinc quoque addidit nostris doloribus cumulum ut etiam cleri portionem sua strage perstringeret, oramus Dominum ut uos quos et in fide et in uirtute stare cognouimus tutos quoque in posterum per diuinam misericordiam salutemus. et quamquam causa conpelleret ut ipse ad uos properare et uenire deberem, primo cupiditate et desiderio uestri, quae res in uotis meis summa est, tunc deinde ut ea quae circa ecclesiae gubernacula utilitas communis exposcit tractare simul et plurimorum consilio examinata limare possemus: tamen potius uisum est adhuc interim latebram et quietem tenere respectu utilitatum aliarum quae ad pacem omnium nostrum pertinent et salutem, quarum uobis a Tertullo fratre nostro carissimo ratio reddetur: qui pro cetera cura sua quam inpense diuinis operibus inpertit etiam huius consilii auctor fuit, ut cautus et moderatus existerem nec me in conspectum publicum et maxime eius loci ubi totiens flagitatus et quaesitus fuissem temere committerem.
14.2
Fretus ergo et dilectione et religione uestra quam satis noui his litteris et hortor et mando ut uos, quorum minime illic, inuidiosa et non adeo periculosa praesentia est, uice mea fungamini circa gerenda ea quae administratio religiosa deposcit. habeatur interim quantum potest et quomodo potest pauperum cura, si qui tamen inconcussa fide stantes gregem Christi non reliquerunt, ut his ad tolerandam paenuriam sumptus per uestram diligentiam suggeratur, ne quod circa fidentes tempestas non fecit circa laborantes necessitas faciat. confessoribus etiam gloriosis impertiatur cura propensior. et quamquam sciam plurimos ex his fratrum uoto et dilectione susceptos, tamen si qui sunt qui uel uestitu uel sumptu indigeant, sicut etiam pridem uobis scripseram cum adhuc essent in carcere constituti, subministrentur eis quaecumque necessaria, modo ut sciant ex uobis et instruantur et discant quid secundum scripturarum magisterium ecclesiastica disciplina deposcat, humiles et modestos et quietos esse debere, ut honorem sui nominis seruent, ut qui gloriosi uoce fuerint sint et moribus gloriosi, faciant se dignos. ut in omnibus Dominum promerentes ad caelestem coronam laudis suae consummatione perueniant. plus enim superest quam quod transactum uidetur, cum scriptum sit: ante mortem ne laudes hominem quemquam, et iterum: esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam uitae, et Dominus quoque dicat: qui tolerauerit usque ad finem hic saluabitur. imitentur Dominum qui sub ipso tempore passionis non superbior sed humilior fuit. tunc enim discipulorum suorum pedes lauit dicens: si ego laui pedes uestros magister et dominus, et uos debetis aliorum pedes lauare. exemplum enim dedi uobis ut sicut ego feci et uos aliis faciatis. item Pauli apostoli documenta sectentur, qui post carcerem saepe repetitum, post flagella, post bestias, circa omnia mitis et humilis perseuerauit, nec post tertium caelum et paradisum quicquam sibi insolenter adsumpsit dicens: neque gratis panem manducauimus ab aliquo, sed in labore et fatigatione nocte et die operantes, ne quem uestrum grauaremus.
14.3
Haec singula, oro uos, insinuate fratribus nostris. et quia exaltabitur qui se humiliauerit, nunc est ut magis insidiantem aduersarium metuant, qui fortiorem quemque magis aggreditur et acrior factus hoc ipso quo uictus est superantem superare conatur. dominus faciet ut et ego illos uidere et salutari exhortatione conponere mentes eorum ad seruandam gloriam suam possim. doleo enim quando audio quosdam improbe et insolenter discurrere, ad ineptias uel ad discordias uacare, Christi membra et iam Christum confessa per concubitus inlicitos inquinare, nec a diaconis aut presbyteris regi posse, sed id agere ut per paucorum prauos et malos mores multorum et bonorum confessorum gloria honesta maculetur: quos uereri debent, ne ipsorum testimonio et iudicio condemnati ab eorum societate priuentur. is enim demum confessor inlustris et\' uerus est de quo postmodum non erubescit ecclesia sed gloriatur.
14.4
Ad id uero quod scripserunt mihi conpresbyteri nostri Donatus et Fortunatus et Nouatus et Gordius, solus rescribere nihil potui, quando a primordio episcopatus mei statuerim nihil sine consilio uestro et sine consensu plebis mea priuatim sententia gerere. sed cum ad uos per Dei gratiam uenero, tunc de his quae uel gesta sunt uel gerenda, sicut honor mutuus poscit, in commune tractabimus. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere et mei meminisse. fraternitatem si qua uobiscum est multum a me salutate et ut nostri meminerint admonete. ualete.