Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 17 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
17.1
Epistula XVII.
17.1
CVPRIANVS FRATRIBVS IN PLEBE CONSISTENTIBVS S. Ingemescere nos et dolere ruinas fratrum nostrorum ex me scio, fratres carissimi, qui et ipse uobiscum pro singulis ingemesco pariter et doleo et patior ac sentio quod beatus apostolus dicit: quis infirmatur, inquit, et ego non infirmor? quis scandalizatur, et non ego uror? et iterum posuit in epistula sua dicens: si patitur membrum unum, conpatiuntur et cetera membra: et si laetatur membrum unum, conlaetantur cetera membra. conpatior ego, condoleo fratribus nostris, qui lapsi et persecutionis infestatione prostrati partem nostrorum uiscerum secum trahentes parem dolorem nobis suis uulneribus intulerunt: quibus potens est diuina misericordia medellam dare. properandum tamen non puto nec incaute aliquid et festinanter gerendum, ne dum temere pax usurpatur diuinae indignationis offensa grauius prouocetur. fecerunt ad nos de quibusdam beati martyres litteras petentes examinari desideria sua. cum pace nobis omnibus a Domino prius data ad ecclesiam regredi coeperimus, examinabuntur singula praesentibus et iudicantibus uobis.
17.2
Audio quosdam tamen de presbyteris nec euangelii memores nec quid ad nos martyres scripserint cogitantes nec episcopo honorem sacerdotii sui et cathedrae reseruantes iam cum lapsis communicare coepisse et offerre pro illis et eucharistiam dare, quando oporteat ad haec per ordinem perueniri. nam cum in minoribus delictis quae non in Deum committuntur paenitentia agatur iusto tempore et exomologesis fiat inspecta uita eius qui agit paenitentiam, nec ad communicationem uenire quis possit nisi prius illi ab episcopo et clero manus fuerit inposita, quo magis in his grauissimis et extremis delictis caute omnia et moderate secundum disciplinam Domini obseruari oportet. quod quidem nostros presbyteri et diaconi monere debuerant, ut commendatas sibi oues fouerent et diuino magisterio ad uiam deprecandae salutis instruerent. ego plebis nostrae et quietem noui pariter et timorem: in satisfactione Dei et deprecatione uigilarent, nisi illos quidam de presbyteris gratificantes decepissent.
17.3
Vel uos itaque singulos regite et consilio ac moderatione. uestra secundum diuina praecepta lapsorum animos temperate. nemo inportuno adhuc tempore acerba poma decerpat. nemo nauem suam quassatam et perforatam fluctibus priusquam diligenter eam refecerit in altum denuo committat. nemo tunicam scissam accipere et induere properet, nisi eam et ab artifice perito sartam uiderit et a fullone curatam receperit. audiant quaeso patienter consilium nostrum, expectent regressionem nostram, ut cum ad uos per Dei misericordiam uenerimus, conuocatis coepiscopis plures secundum Domini disciplinam et confessorum praesentiam et uestram quoque sententiam beatorum martyrum litteras et desideria examinare possimus. de hoc et ad clerum et ad martyras et confessores litteras feci quas utrasque legi uobis mandaui. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, in Domino semper bene ualere et nostri meminisse. ualete.

Intertext edge

Open linked passage

Note