Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 18 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
18.1
Epistula XVIII.
18.1
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S. Miror uos, fratres carissimi, ad multas epistulas meas quas ad uos frequenter misi nihil rescripsisse, cum fraternitatis nostrae uel utilitas uel necessitas sic utique gubernetur, si a uobis instructi rerum gerendarum consilium limare possimus. quoniam tamen uideo facultatem ueniendi ad uos nondum esse et iam aestatem coepisse, quod tempus infirmitatibus adsiduis et grauibus infestat, occurrendum puto fratribus nostris, ut qui libellos a martyribus acceperunt et praerogatiua eorum apud Deum adiuuari possunt, si incommodo aliquo et infirmitatis periculo occupati fuerint, non expectata praesentia nostra apud presbyterum quemcumque praesentem, uel si presbyter repertus non fuerit et urgere exitus coeperit, apud diaconum quoque exomologesin facere delicti sui possint, ut manu eis in paenitentiam inposita ueniant ad Dominum cum pace quam dari martyres litteris ad nos factis desiderauerunt.
18.2
Ceteram quoque partem plebis quae lapsa est praesentia uestri fouete et ut a fide et misericordia Domini non deficiant uestro solacio focillate. neque enim deserentur ab ope et auxilio Domini qui mites et humiles et paenitentiam uere agentes in bonis opinionibus perseuerauerint, quo minus illis quoque diuino remedio consulatur. audientibus etiam, si qui fuerint periculo praeuenti et in exitu constituti, uigilantia uestra non desit, inplorantibus diuinam gratiam misericordia Domini non denegetur. opto nos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem uniuersam meo nomine salutate et ut nostri meminerit admonete. ualete.

Intertext edge

Open linked passage

Note