Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
19.1
Epistula XVIIII.
19.1
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S. Legi litteras uestras, fratres carissimi, quibus scripsistis salubre consilium uestrum non deesse fratribus nostris, ut temeraria festinatione deposita religiosam patientiam Deo praebeant, ut quando in unum per eius misericordiam uenerimus, de omnibus speciebus secundum ecclesiasticam disciplinam tractare possimus, maxime cum scriptum sit: memento unde cecideris et age paenitentiam. paenitentiam autem ille agit qui diuini praecepti memor mitis et patiens et sacerdotibus Dei obtemperans obsequiis suis et operibus iustis Dominum promeretur.
19.2
Quoniam tamen significastis quosdam inmoderatos esse et ad communicationem accipiendam festinanter urguere, et desiderastis in hanc rem formam uobis a me dari, satis plene scripsisse me ad hanc rem proximis litteris ad uos factis credo, ut qui libellum a martyribus acceperunt et auxilio eorum adiuuari apud Dominum in delictis suis possunt, si premi infirmitate aliqua et periculo coeperint, exomologesi facta et manu eis a uobis in paenitentiam inposita cum pace a martyribus sibi promissa ad Dominum remittantur. ceteri uero qui nullo libello a martyribus accepto inuidiam faciunt, quoniam non paucorum nec ecclesiae unius ant unius prouinciae sed totius orbis haec causa est. expectent ante de Domini protectione ecclesiae ipsius publicam pacem. hoc enim et uerecundiae et disciplinae et uitae ipsi omnium nostrum conuenit, ut praepositi cum clero conuenientes praesente etiam stantium plebe, quibus et ipsis pro fide et timore suo honor habendus est, disponere omnia consilii communis religione possimus. ceterum quam inreligiosum est et ipsis quoque festinantibus perniciosum ut cam extorres facti et patria pulsi ac bonis suis omnibus spoliati nondum ad ecclesiam redierint, quidam de lapsis confessores ipsos praeuenire et ante ad ecclesiam introire festinent. qui si nimium properant, habent in sua potestate quod postulant tempore ipso sibi plus quam quod postulant largiente. acies adhuc geritur et agon cotidie celebratur. si commissi uere et firmiter paenitent et fidei calor praeualet, qui differri non potest potest coronari. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse, fraternitatem uniuersam meo nomine salutate et ut nostri memores sint admonete. ualete.