Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
24.1
Epistula XXIIII.
24.1
CVPRIANO ET COMPRESBVTERIS CARTHAGINI CONSISTENTIBVS CALDONIVS S. Necessitas temporis facit ut non temere pacem demus. sed quoniam oportebat uobis scribere ut quoniam hi qui posteaquam sacrificauerunt iterato temptati extorres sunt facti: uidentur ergo mihi abluisse prius delictum, dum possessiones et domos dimittunt et paenitentiam agentes Christum secuntur. ergo Felix qui presbyterium subministrabat sub Decimo proximus mihi uinculis( plenius cognoui eundem Felicem) et Victoria coniunx eius et Lucius fideles extorres facti reliquerunt possessiones quas nunc fiscus tenet. sed et sub persecutione t eadem mulier nomine Bona quae tracta est a marito ad sacrificandum, quae conscientiam non commiscuit sed tenentes manus eius sic ipsi sacrificauerunt, sic ipsa coepit dicere contra\' non feci, uos fecistis: sic et ipsa extorris facta est. cum a me ergo uniuersi pacem peterent dicentes\' recuperauimus fidem quam amiseramus, paenitentiam agentes Christum publice sumus confessi,\' quamuis mihi uideatur ut debeant pacem accipere, sed ad consultum uestrum eos dimisi, ne quid uidear temere aliquid praesumere. si quid ergo ex communi consilio placuerit scribite mihi. salutate nostros. uos nostri. opto uos felicissimos bene ualere.