Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
25.1
Epistula XXV.
25.1
CVPRIANVS CALDONIO FRATRI S. Accepimus litteras tuas, frater carissime, satis sobrias et integritatis ac fidei plenas. nec miramur si exercitatus et in scripturis dominicis peritus caute omnia et consulte geras. recte autem sensisti circa inpertiendam fratribus nostris pacem quam sibi ipsi uera paenitentia et dominicae confessionis gloria reddiderunt sermonibus suis iustificati, quibus se ante damnauerant. cum ergo abluerint omne delictum et maculam primam adsistente sibi Domino posteriore uirtute deleuerint, iacere ultra sub diabolo quasi prostrati non debent, qui extorres facti et bonis suis omnibus spoliati erexerunt se et cam Christo stare coeperunt. atque utinam sic et ceteri post lapsum paenitentes in statum pristinum reformentur: quos nunc urgentes et pacem temere atque inportune extorquentes quomodo disposuerimus ut scires, librum tibi cum epistulis numero quinque misi quas ad clerum et ad plebem et ad martyres quoque et confessores feci: quae epistulae etiam plurimis collegis nostris missae placuerunt, et rescripserunt se quoque nobiscum in eodem consilio secundum catholicam fidem stare. quod ipsum tu etiam ad collegas nostros quos potueris transmittes, ut apud omnes unus actus et una consensio secundum Domini praecepta teneatur. opto te, frater carissime, semper bene ualere.