Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
27.1
Epistula XXVII
27.1
CVPEIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ROMAE CONSISTENTIBVS FRATRIBVS S. Factis ad uos litteris, fratres carissimi, quibus actus noster expositus et disciplinae ac diligentiae quantulaecumque ratio declarata est, aliud accessit quod nec ipsum latere uos debuit. nam frater noster Lucianus et ipse unus de confessoribus, fide quidem calidus et uirtute robustus sed bene minus dominica lectione fundatus, quaedam conatus est inperite, iam pridem se auctorem constituens, ut manu eius scripti libelli gregatim multis nomine Pauli darentur, cum Mappalicus martyr cautus et uerecundus, legis ac disciplinae memor, nullas contra euangelium litteras fecerit, sed tantum domestica pietate commotus matri et sorori suae quae lapsae fuerant mandauerit pacem dari, Saturninus quoque post tormenta adhuc in carcere constitutus nullas eiusmodi litteras emiserit. Lucianus uero non tantum Paulo adhuc in carcere posito nomine eius libellos manu sua scriptos passim dedit, sed et post eius excessum eadem facere sub eius nomine perseuerauit, dicens hoc sibi ab illo esse mandatum et nesciens Domino magis quam conseruo obtemperandum. Aureli quoque adulescentis tormenta perpessi nomine libelli multi dati sunt eiusdem Luciani manu scripti, quod litteras ille non nosset.
27.2
Cui rei ut aliquantum posset obsisti, litteras ad eos feci quas ad uos sub epistola priore transmisi, quibus petere et suadere non destiti ut dominicae legis et euangelii ratio teneretur. post quas litteras quasi moderatius aliquid et temperantius fieret, uniuersorum confessorum nomine Lucianus epistolam scripsit, qua paene omne uinculum fidei et timor Dei et mandatum Domini et euangelii sanctitas et firmitas solueretur. scripsit enim omnium nomine uniuersos eos pacem dedisse et hanc formam per me aliis episcopis innotescere uelle, cuius epistolae exemplum ad uos transmisi. additum est plane cquibus ratio constiterit quid post commissum egerint.\' quae res maiorem nobis conflat inuidiam, ut nos cum singulorum causas audire et excutere coeperimus, uideamur multis negare quod se nunc omnes iactant a martyribus et confessoribus accepisse.
27.3
Denique huius seditionis origo iam coepit. namque in prouincia nostra per aliquot ciuitates in praepositos impetus per multitudinem factus est, et pacem quam semel cunctis a martyribus et confessoribus datam clamitabant confestim sibi repraesentari coegerunt, territis et subactis praepositis suis qui ad resistendum minus uirtute animi et robore fidei praeualebant apud nos etiam quidam turbulenti, qui uix a nobis in praeteritum regebantur et in nostram praesentiam differebantur, per hanc epistolam uelut quibusdam facibus accensi plus exardescere et pacem sibi datam extorquere coeperunt. de quibus quales ad clerum I litteras fecerim exemplum uobis misi. sed et quid mihi Caldonius collega pro integritate et fide sua scripserit quidque ego ei rescripserim, utrumque ad uos legendum transmisi. exempla quoque epistolae Celerini boni et robusti confessoris, quam ad Lucianum eundem confessorem scripserit, item quid Lucianus ei rescripserit, misi uobis, ut sciretis elaborare circa omnia diligentiam nostram et ueritate ipsa disceretis, Celerinus confessor quam sit moderatus et cautus et humilitate ac timore sectae nostrae uerecundus, Lucianus uero circa intellegentiam dominicae lectionis ut dixi minus peritus et circa inuidiam uerecundiae nostrae relinquendam facilitate sua immodestus. nam cum Dominus dixerit in nomine patris et filii et spiritus sancti gentes tingui et in baptismo praeterita peccata dimitti, hic praecepti et legis ignarus mandat pacem dari et peccata dimitti in Pauli nomine et hoc sibi ab illo dicit esse mandatum, sicut in litteris eiusdem Luciani ad Celerinum factis animaduertetis, quibus minus considerauit quod non martyres euangelium faciant, sed per euangelium martyres fiant, quando et Paulus apostolus quem Dominus. uas electionis suae dixit posuerit in epistola sua dicens: miror quod sic tam cito demutamini ab eo qui uos uocauit in gratiam ad aliud euangelium, quod non est aliud: nisi si sunt aliqui qui uos turbant et uolunt conuertere euangelium Christi. sed licet nos aut angelus de caelo aliter adnuntiet praeterquam quod adnuntiauimus nobis, anathema sit, sicut praediximus, et nunc iterum dico: si quis nobis adnuntiauerit praeterquam quod accepistis, anathema sit.
27.4
Opportune uero superuenerunt litterae uestrae quas accepi ad clerum factas, item quas beati confessores Moyses, Maximus, Nicostratus et ceteri Saturnino et Aurelio et ceteris miserunt, in quibus euangelii plenus uigor et disciplina robusta legis dominicae continetur. laborantes hic nos et contra inuidiae impetum totis fidei uiribus renitentes multum sermo uester adiuuit ut diuinitus conpendium fieret, et prius quam uenerint ad uos litterae quas nobis proxime misi, declararetis nobis quod secundum euangelii legem stet nobiscum fortiter atque unanimiter etiam uestra sententia. opto uos, fratres carissimi ac desiderantissimi, semper bene ualere.