Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
29.1
Epistula XXVIIII.
29.1
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS FRATRIBVS S. Ne quid conscientiam uestram lateret, fratres carissimi, quid mihi scriptum sit quidque ego rescripserim, utriusque epistolae exemplum uobis misi: et credo uobis id quod rescripsi non displicere. sed et illud ad uos perferre litteris meis debui urguente causa clero in urbe consistenti litteras me misisse. et quoniam oportuit me per clericos scribere, scio autem nostros plurimos absentes esse, paucos uero qui illic sunt uix ad ministerium cotidianum operis sufficere, necesse fuit nouos aliquos constituere qui mitterentur. fecisse me autem sciatis lectorem Saturum et hypodiaconum Optatum confessorem, quos iam pridem communi consilio clero proximos feceramus, quando aut Saturo die Paschae semel atque iterum lectionem dedimus aut modo cum presbyteris doctoribus lectores diligenter probaremus, Optatum inter lectores doctorum audientium constituimus, examinantes an congruerent illis omnia quae esse deberent in his qui ad clerum parabantur. nihil ergo a me absentibus uobis nouum factum est, sed quod iam pridem communi consilio omnium nostrum coeperat necessitate urguente promotum est. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere et nostri meminisse. fraternitatem salutate. ualete.