Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 2 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
2.1
CVPRIANVS EVCBATIO FRATRI S. Pro dilectione tua et uerecundia mutua consulendum me existimasti, frater carissime, quid mihi uideatur de histrione quodam, qui apud uos constitutus in eiusdem adhuc artis suae dedecore perseuerat et magister et doctor non erudiendorum sed perdendorum puerorum id quod male didicit ceteris quoque insinuat, an talis debeat communicare nobiscum, quod puto ego nec maiestati diuinae nec euangelicae disciplinae congruere, ut pudor et honor ecclesiae tam turpi et infami contagione foedetur. nam cum in lege prohibeantur uiri induere muliebrem uestem et maledicti eiusmodi iudicentur, quanto maioris est criminis non tantum muliebria indumenta accipere sed et gestu quoque turpes et molles et muliebres magisterio inpudicae artis exprimere?
2.2
Nec excuset se quisquam si a theatro ipse cessauerit, cum tamen hoc ceteros doceat. non potest enim uideri cessasse qui uicarios substituit et qui pro se uno plures succidaneos suggerit contra institutionem Dei erudiens et docens quemadmodum masculus frangatur in feminam et sexus arte mutetur et diabolo diuinum plasma maculanti per corrupti adque eneruati corporis delicta placeatur. quod si paenuriam talis et necessitatem paupertatis optendit, potest inter ceteros qui ecclesiae alimentis sustinentur huius quoque necessitas adiuuari, si tamen contentus sit frugalioribus et innocentibus cibis nec putet salario se esse redimendum ut a peccatis cesset, quando hoc non nobis sed sibi praestet. ceterum quantum uult inde quaerat, qualis quaestus est qui de conuiuio Abraham et Isaac et Iacob homines rapit et male ac perniciose in saeculo saginatos ad aeternae famis ac sitis supplicia deducit. et ideo quantum potes ab hac eum prauitate et dedecore ad uiam innocentiae adque ad spem uitae suae reuoca, ut sit contentus ecclesiae sumptibus parcioribus quidem sed salutaribus. quod si illic ecclesia non sufficit ut laborantibus praestet alimenta, poterit se ad nos transferre et hic quod sibi ad luctum adque ad uestitum necessarium fuerit accipere, nec alios extra ecclesiam mortalia docere, sed ipse salutaria in ecclesia discere. opto te, fili carissime, semper bene ualere.

Intertext edge

Open linked passage

Note