Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
35.1
Epistula XXXV.
35.1
CVPRIANVS PRESBVTERIS ET DIACONIBVS ROMAE CONSISTENTIBVS FRATRIBVS S. Et dilectio communis et ratio exposcit, fratres carissimi, nihil conscientiae uestrae subtrahere de his quae apud nos geruntur, ut sit nobis circa utilitatem ecclesiasticae administrationis commune consilium. nam posteaquam ad uos litteras feci quas misi per Saturum lectorem et Optatum hypodiaconum fratres nostros, quorundam lapsorum conspirata temeritas, qui paenitentiam agere et Deo satisfacere detractant, litteras ad me fecerunt, pacem non dandam sibi postulantes sed quasi iam datam uindicantes, quod dicant Paulum omnibus pacem dedisse, sicut in litteris eorum, quarum exemplum ad uos transmisi. legetis: simul quid eis ego breuiter interim rescripserim, sed et quales postea ad clerum litteras fecerim ut scire possetis. huius quoque rei exemplum uobis misi. quod si ultra temeritas eorum nec meis nec uestris litteris conpressa fuerit nec con? iliis salubribus optemperauerit. agemus ea quae secundum euangelium Dominus agere praecepit. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere. ualete.