Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 41 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
41.1
Epistula XLI.
41.1
CVPRIANVS CALDONIO ET HERCVLANO COLLEGIS ITEM ROGATIANO ET NVMIDICO COMPRESBVTERIS S. Vehementer contristatus sum, fratres carissimi, acceptis litteris uestris, ut cum mihi propositum semper et uotum sit uniuersam fraternitatem nostram incolumem continere et inlibatum gregem secundum quod caritas exigit reseruare, nunc nuntietis Felicissimum multa inprobe et insidiose esse molitum, ut praeter fraudes suas et rapinas, de quibus iam pridem multa cognoueram, nunc quoque cum episcopo portionem plebis inlidere id est a pastore oues separare et filios a parente secernere et Christi membra dissipare temptauerit, cumque ego uos pro me uicarios miserim, ut expungeretis necessitates fratrum nostrorum sumptibus istis, si qui uellent etiam suas artes exercere additamento quantum satis esset desideria eorum iuuaretis, simul etiam et aetates et condiciones eorum et merita. discerneretis, ut etiam nunc ego, cui cura incumbit, omnes opto me nosse et dignos quosque et humiles et mites ad ecclesiasticae administrationis officia promouere, ille intercesserit ne qui posset expungi neue ea quae desideraueram possent diligentiae uestrae examinatione discerni, comminatus sit etiam fratribus nostris qui primi expungi accesserant potentatu inprobo et terrore uiolento quod secum in morte non communicarent qui nobis obtemperare uoluissent.
41.2
Cumque post haec omnia nec loci mei honore motus nec uestra auctoritate et praesentia fractus instinctu suo quietem fratrum turbans proripuerit se cum plurimis, ducem se factionis et seditionis principem temerario furore contestans— in quo quidem gratulor plurimos fratres ab eius audacia recessisse et uobis adquiescere maluisse ut cum ecclesia matre remanerent et stipendia eius episcopo dispensante perciperent, quod quidem et ceteros pro certo scio cum pace facturos et cito ab errore temerario recessuros— interim, cum Felicissimus comminatus sit non communicaturos in morte secum qui nobis obtemperassent id est[ qui] communicarent, accipiat sententiam quam prior dixit, ut abstentum se a nobis sciat, quando ad fraudes eius et rapinas quas dilucida ueritate cognouimus, adulterii etiam crimen accedit, quod fratres nostri graues uiri deprehendisse se nuntiauerunt et probaturos se adseuerauerunt. quae omnia cognoscemus, quando in unum cum collegis pluribus permittente Domino conuenerimus. sed et Augendus, qui nec episcopum nec ecclesiam cogitans pari se cum illo conspiratione sociauit, si ultra cum eodem perseuerauerit, sententiam ferat quam ille in se factiosus et temerarius prouocat. sed quisque se conspirationi et factioni eius adiunxerit sciat se in ecclesia nobiscum communicaturum non esse, qui se sponte maluit ab ecclesia separare. has litteras meas fratribus nostris legite et Carthaginem ad clerum transmittite additis nominibus eorum quicumque se Felicissimo iunxerint. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.

Intertext edge

Open linked passage

Note