Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
46.1
Epistula XLVI.
46.1
CVPRIANVS MAXIMO ET NICOSTRATO ET CETERIS CONFESSORIBVS S. Cum frequenter, carissimi, cognoueritis ex litteris meis quem et confessioni uestrae honorem et fraternitati conexae dilectionem meo sermone seruauerim, credatis quaeso et adquiescatis his litteris meis, quibus uobis et actui ac laudibus uestris et scribo et simpliciter ac fideliter consulo. grauat enim me adque contristat, intolerabilis perculsi et paene prostrati pectoris maestitia praestringit, cum uos illic conperissem contra Dei dispositionem, contra euangelicam legem, contra institutionis catholicae unitatem alium episcopum fieri consensisse, id est, quod nec fas est nec licet fieri, ecclesiam alteram institui, Christi membra discerpi, dominici gregis animum et corpus unum discissa aemulatione lacerari. quod quaeso ut in nobis saltem inlicitum istud fraternitatis nostrae discidium non perseueret, sed et confessionis uestrae et diuinae traditionis memores ad matrem reuertamini unde prodistis, unde ad confessionis gloriam cum eiusdem matris exultatione uenistis.
46.2
Nec putetis sic uos euangelium Christi adserere, dum uos met ipsos a Christi grege et ab eius pace et concordia separatis, cum magis militibus gloriosis et bonis congruat intra domestica castra consistere et intus positos ea quae incommune tractanda sunt agere ac prouidere. nam cum unanimitas et concordia nostra scindi omnino non debeat, quia nos ecclesia derelicta foras exire et ad uos uenire non possumus, ut uos magis ad ecclesiam matrem et ad uestram fraternitatem reuertamini quibus possumus hortamentis petimus et rogamus. opto uos, fratres carissimi, semper bene ualere.