Nepistulae
Choose a text
id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint">
—
⋯
Original / primary: Opp Lat1
48.1
Epistula XLVIII.
48.1
CVPRIANVS COEXELIO FRATRI S. Legi litteras tuas, frater carissime. quas per Primitiuum conpresbyterum nostrum misisti, in quibus te conperi motum quod cam de Hadrumetina colonia Polycarpi nomine ad te litterae dirigerentur, posteaquam nos ego et Liberalis in eundem locum uenissemus, coepissent illuc ad presbyteros et ad diaconos litterae dirigi.
48.2
Quod scire te aolnmas et pro certo credere nulla id leaitate aut contumelia factum. sed cum statuissemus collegae conplures qui in unum conueneramus ut legatis ad nos coepiscopis nostris Caldonio et Fortunato missis omnia interim integra suspenderentur, donec ad nos idem collegae nostri rebus illic aut ad pacem redactis aut pro ueritate conpertis redirent, presbyteri et diaconi in Hadrumetino consistentes Polycarpo coepiscopo nostro absente ignorabant quid nobis in commune placuisset. at ubi nos in praesentia uenimus, conperto consilio nostro ipsi quoque id quod et ceteri obseruare coeperunt, ut in nullo ecclesiarum istic consistentium consensio discreparet.
48.3
Quidam tamen mentes nonnumquam et animos sermonibne suis turbant, dum aliter quaedam quam se habet ueritas nuntiant. nos enim singulis nauigantibus, ne cum scandalo ullo nauigarent, rationem reddentes, nos scimus hortatos esse ut ecclesiae catholicae matricem et radicem agnoscerent ac tenerent. sed quoniam latins fusa est nostra prouincia, habet etiam Numidiam et Mauritaniam sibi cohaerentes, ne in urbe schisma factum absentium animos incerta opinione confunderet, placuit ut per episcopos retenta a nobis rei ueritate et ad conprobandam ordinationem tuam facta auctoritate maiore, tunc demum scrupulo omni de singulorum pectoribus excusso, per omnes omnino istic positos litterae fierent, sicuti fiunt, ut te uniuersi collegae nostri et communicationem tuam id est catholicae ecclesiae unitatem pariter et caritatem probarent firmiter ac tenerent. quod diuinitus euenisse et consilium nostrum prouidenter processisse gaudemus.
48.4
Ita enim nunc episcopatus tui et ueritas pariter et dignitas apertissima luce, manifestissima et firmissima conprobatione fundata est. at ei rescriptis collegarum nostrorum qui ad nos litteras inde fecerunt et ex relatione ae testimoniis coepiscoporum Pompei et Stephani et Caldoni ac Fortunati ordinationis tuae et origo necessaria et ratio iusta et gloriosa quoque innocentia omnibus nosceretur. quod ut simul cum ceteris quoque collegis nostris stabiliter ac firmiter administremus adque[ ut] catholicae ecclesiae concordi unanimitate teneamus, perficiet diuina protectio. ut Dominus qui sacerdotes sibi in ecclesia sua eligere et constituere dignatur. electos quoque et constitutos sua uoluntate adque opitulatione tueatur, gubernanter inspirans ac subministrans et ad inproborum contumaciam frenandam uigorem et ad lapsorum fouendam paenitentiam lenitatem. opto te, frater carissime, semper bene ualere.