Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 61 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
61.1
Epistula LXI.
61.1
CVPRIANVS CVM COLLEGIS LVCIO FRATRI S. Et nuper quidem tibi, frater carissime, gratulati sumus, cum te honore geminato m ecclesiae suae administratione confessorem pariter et sacerdotem constituit diuina dignatio. sed et nunc non minus tibi et comitibus tuis adque uniuersae fraternitati gratulamur quod cum eadem gloria et laudibus uestris reduces uos denuo ad suos fecerit benigna Domini et larga protectio, ut pascendo gregi pastor et gubernandae naui gubernator et plebi regendae rector redderetur et appareret relegationem uestram sic diuinitus esse dispositam, non ut episcopus relegatus et pulsus ecclesiae deesset, sed ut ad ecclesiam maior rediret.
61.2
Neque enim m tribus pueris minor fuit martyrn dignitas, quia morte frustrata de camino ignis incolumes exierunt aut non consummatus Daniel extitit in suis laudibus, quia qui leonibus missus fuerat ad praedam, protectus a Domino uixit ad gloriam. in confessoribus Christi dilata martyria non meritum confessoribus minuunt, sed magnalia diuinae protectionis ostendunt repraesentatum uidemus in uobis quod apud regem fortes adque inlustres pueri praedicauuerunt, ipsos quidem paratos esse ardere flammis, ne diis eius seruirent aut imaginem quam fecerat adorarent, Deum tamen quem colebant quemque et nos colimus potentem esse ut quos de camino ignis eximeret et de regis manibus ac de poenis praesentibus liberaret. quod inuenimus in confessionis uestrae fide et in Domini circa nos protectione nunc gestum, ut cum nos parati fueritis et prompti omne subire supplicium, Dominus tamen nos poenae subtraheret et ecclesiae reseruaret regredientibus uobis breuiata non est in episcopo confessionis suae dignitas, sed magis creuit sacerdotalis auctoritas, ut altari Dei adsistat antistes qui ad confessionis arma sumenda et facienda martyria non uerbis plebem sed factis cohortetur et inminente antichristo paret ad proelium milites non solo sermonis et uocis incitamento sed fidei et uirtutis exemplo.
61.3
Intellegimus, frater carissime, et tota cordis nostri luce perspicimus diuinae maiestatis salutaria et sancta consilia, unde illic repentina persecutio nuper exorta sit, unde contra ecclesiam Christi et episcopum Cornelium beatum martyrem uosque omnes saecularis potestas subito proruperit, ut ad confundendos haereticos et retundendos ostenderet Dominus quae esset ecclesia, quis episcopus eius unus diuina ordinatione delectus, qui cum episcopo presbyteri sacerdotali honore coniuncti, quis adunatus et uerus Christi populus dominici gregis caritate conexus, qui essent quos inimicus lacesseret, qui contra quibus diabolus ut suis parceret. neque enim persequitur et inpugnat Christi aduersarius nisi castra et milites Christi. haereticos prostratos semel et suos factos contemnit et praeterit. eos quaerit deicere quos uidet stare.
61.4
Adque utinam nunc facultas daretur, frater carissime, ut interesse illic uobis regredientibus possemus qui uos mutua caritate diligimus, ut aduentus uestri laetissimum fructum praesentes cum ceteris ipsi quoque caperemus. quae illic exultatio omnium fratrum, qui concursus adque conplexus occurrentium singulorum? uix osculis adhaerentium potest satisfieri, uix uultus ipsi adque oculi plebis possunt uidendo satiari de aduentus uestri gaudio. cognoscere illic fraternitas coepit qualis et quanta sit secutura Christo ueniente laetitia: cuius quia cito adpropinquauit aduentus,. imago iam quaedam praecessit in nobis, ut quomodo Iohannes praecursor eius et praeuius ueniens praedicauit Christum uenisse, sic nunc episcopo confessore Domini et sacerdote redeunte appareat et Dominum iam redire. uicarias uero pro nobis ego et collegae et fraternitas omnis has ad uos litteras mittimus, frater carissime, et repraesentantes nobis per epistulam gaudium nostrum fida obsequia caritatis expromimus, hic quoque in sacrificiis adque in orationibus nostris non cessantes Deo patri et Christo filio eius Domino nostro gratias agere et orare pariter ac petere ut qui perfectus est adque perficiens custodiat et perficiat in nobis confessionis uestrae gloriosam coronam: qui et ad hoc uos fortasse reuocauit, ne gloria esset occulta, si foris essent confessionis uestrae consummata martyria. nam uictima quae fraternitati praebet exemplum et uirtutis et fidei praesentibus debet fratribus inmolari. optamus te, frater carissime, semper bene ualere.

Intertext edge

Open linked passage

Note