Jerome

Reader

Read texts in the original and in translation.
Settings
Not signed in
Find in Jerome
You can also type short locations such as 1, 1.1, 1:2, or 1-3 inside the current work.
Nepistulae
Cyprian, SaintNepistulae 79 · opp-lat1More by Cyprian, Saint
Choose a text id="mobileReaderAuthor" class="mobile-reader-author" href="/authors/cyprian-saint" aria-label="More works by Cyprian, Saint"> —
⋯
More
Original / primary: Opp Lat1
79.1
Epistula LXXVIIII.
79.1
CVPRIANO CARISSIMO ET DILECTISSIMO FELIX IADER POLIANVS VNA CVM PRESBVTERIS ET OMNIBVS NOBISCVM COMMORANTIBVS APVD METALLVM SIGVENSEM AETERNAM IN DEO Resalutamus te, frater carissime, per Herennianum hypodiaconum et Lucanum et Maximum fratres nostros fortes et incolumes adiuuantibus orationibus tuis: a quibus accepimus oblationis nomine quantitatem una cum litteris tuis quas misisti, in quibus dignatus es de uerbis caelestibus nos tamquam filios confortare. et Deo patri omnipotenti per Christum eius gratias egimus et agimus quod sic confortati et conroborati 15 sumus per tuam adlocutionem, petentes de animi tui candore ut nos adsiduis orationibus tuis in mente habere digneris, ut confessionem uestram et nostram quam Dominus in nobis conferre dignatus est suppleat. saluta omnes qui tecum commorantur. optamus te, frater carissime, in Domino bene ualere.[ Felix scripsi.] Iader subscripsi. Polianus legi. Dominum meum Eutychianum saluto.

Intertext edge

Open linked passage

Note